![]() |
![]() |
||
|
LATINITAS HOC SI ITA EST, NVMQVAM PVTARAM *
Catinensis illius, cuius de repentina occultatione adhuc
disceptatur, quod ad explicandum diversae opiniones perscriptae sunt,
centesimus natalis adest. Patriae amoris gratia Heisenberg domo migrare noluit ne, sicuti permulti collegae, universi ex Europa profugi, hostibus se traderet sed effecit ne Hitler pyrobolis atomicis uteretur; reactorio, enim, atomico conficiendo intentus, Hectore conscio, non modo pyroboli atomici confectionem distulit, sed etiam, bello exacto, quamvis consilii suasor esset Conradus Adenauer, rei publicae Moderator, quominus "radiationibus perniciosis armis atomicis Germanici armati instruerentur", obstitit. Olim, quinque annis post bellum inceptum, cum Hitler fremebundus ex eo quaesivisset quatenus progredi eius labores deberent, Carolum paucis verbis imperturbatum respondisse dicunt amplius quattuor annis opus esse ut pyrobola atomica ad usum parata essent. Ut pyroboli atomici confectionem ambigue differret adeo ut hominum securitati serviret, suo gravi periculo domi restitit Heisenberg, Hectoris prudentia commotus, certus de hominum vita servanda. Illis annis Germanorum tyrannum dictitantem saepius audivimus "Deus mihi ignoscet, si quid horrendi supremo belli tempore evenerit", ut hostes territaret, cum vero longe abesset pyroboli atomici usus ac tenues dubiaeque spes magis magisque eum deficerent: atomicae diruptiones, enim, anno MCMXLIV in Baltica regione expertae, fulgores excaecantes immanesque fragores, exiguiores verum, quam quae valerent prosternere hostes, loci vastitates ediderant, ut Aloisius Romersa, diruptionum certus spectator, a Mussolini missus, Duci confirmavit. Dux, comperto pyrobolis atomicis conficiendis Italicum physicum quoque interesse, Hectoris occultationis memor, Majorana ipsum esse putavit et Philippo Anfuso, Berolini legato apud Adolfum Hitler, mandavit ut verum exquireret; qua de re nihil patefactum est cum Ducis litterae ad legatum periissent, Fascium regimine labefacto. Hectore dilapso, mater Summo Pontifici supplicavit ut in Italiae monasteriis filius captaretur, quo diligentius rem occultaret cum in summo discrimine filius versaretur apud Teutones, quorum belli rationes ad irritum redigeret. In amoena solitudine collis Magnae Graeciae sedet pagus, quem Perdifumum appellant, cuius in remoto coenobio paulo post occultationem consulto fama fuit eum vocationem perfecisse. Constitutum erat extrema fabula, ut ita dicam, Sosiae in lucem esse prodeundum illuc ubi a cautis pastoribus videri posset, cum Hector iam ultra Alpes in tutum pervenisset. Nam se vidisse iuvenem honestum, in silvis latitabundum, secum metallicam capsulam semper gerentem et cibaria cotidie pluris ementem, loci pastores dictitabant. Sine dubio munus explebat, civili vestimento indutus, tectus vigil Teutonicus, quem antea Sosiam appellavimus, radiotelegraphico instrumento instructus. Num veri simile est Hectorem, ut in coenobium reciperetur, aliquamdiu Perdifumi fruticeto latitantem exspectasse donec ephemeridibus manaret per compita rumor? Rumoribus perturbati, ut praestitutum erat, adfuerunt familiares; intervenerunt publici ministri quoque, a Mussolini sollicitati, cum canibus venaticis qui ex dumetis latitabundum excierent. Homines fallunt, canes indagatores errare nequeunt at, quamvis sagaces, commenticia vanaque nec detegunt neque odorantur. Sosia ludificator, enim, iam discesserat, cum Hector tum diligenter iam operam navaret in Germania, quo Panormo conscenderat Germanico navigio, quamvis Neapolim postridie se esse rediturum simulasset. Nam Neapoli apud Tyrrhenam Maritimam societatem a rectoribus tessera vectoria custodita fuit, cui Hectoris Majorana nomen inscriptum erat, qua commendatus sosia Panormo Neapolim navigationem fecerat. Luciano, Hectoris fratri, Victorius Strazzeri, Panormi Athenaei professor, confirmavit: "Illa nocte, eadem navis cellula, ordine numeroque notata, mecum usi sunt Britannus quidam, qui se Carolum Price appellari dixit, et Siculus iuvenis, cuius in vocibus retinniebat quiddam et resonabat agrestius". Nullum usquam Caroli Price vestigium apparuit qui, sub alieno nomine, Hectoris corporis custos Teutonicus erat. Itaque callidum cogitatum Neapolim postero die redeundi prospere cessit, quo, autem, reapse Majorana numquam remeavit, Teutonicus custos munera ab Hectore relicta explevit: primo, enim, Tyrrhenae Maritimae Societati tesseram vectoriam reddidit, ex qua Hector Neapolim remeasse videretur, insequentibus diebus idem, Hectoris vestimento indutus, Neapoli in publicum prodivit et ad Sodalium Iesu Monasterium se contulit, idemque in Perdifumi dumetis aliquot dies latitabundus apparuit, ut supra scripsimus. Nonne vobis quoque ab ipsis tectis vigilibus Hitlerianis arcana res administrata aperte videtur? Quae omnia facta sunt, mendacibus rumoribus saepius discrepantibus, peropportune ab Hectore ipso satis, ut defatigatus et mente captus videretur. Nonne mirabile videtur quod Hector omnia expertus est ne bellum atomicum exardesceret neve atomica vis Adolfi Hitler insanae dominandi libidini expediret? Non eodem modo - heu! id doleo! - se gesserunt eius sodales ex Europa profugi Americanorum imperio omnes obnoxii. Hector, conivente sodale Heisenberg, causas idoneas nactus, studia pervestigationesque retardavit atque atomicas diruptiones ad Graecas Kalendas distulit. Absurdum in bello sui compotem esse videtur. Itaque libertate, humanae condicionis fundamento, orbatum maleficiique conscientia perterritum, quod Hiroshimam et Nagasachium civitates pyrobolo atomico solo aequarat horrificasque multitudinum insontium (facinus indignum!) caedes ediderat, Americanum aëronautam in monasterii solitudinem recessisse inter omnes constat. Bello confecto, anno MCMXLV, Europa in duas partes divisa erat, rei publicae rationes diversae inter se discrepabant: hinc populares et liberae res publicae, illinc crudeles ac funestae domnationes; Berolinensis civitas ignominioso limite bifaria facta erat. Populi Europae Orientalis, quorum omnium summa rerum penes Cremlinum erat, libertate erepta, mercedulae exiguitate exacerbati, diuturniore labore atque severioribus rationibus coacti, iam ira odioque flagrabant. Videbatur in eo esse ut, Americanorum copiis "libertatis nomine" intervenientibus, bellum atomicum renovaretur post atomicas diruptiones in Iaponia, quae vastitudinum immanitatem ediderant, qua re Cremlinum diffidere ac desperare coepit, cum esset promptus omnis belli apparatus. Dissimiles sententiae dicebantur, contrariae aperiebantur voluntates: multi dubitabant quid esset opportunum, quid prodesset, nonnulli etiam quid liceret, Majorana quid esset optimum liceretque, prout fas iusque postulant, intellexit. Ad bellum vitandum, mutuum terrorem, dono quodam Providentiae genitum, non modo oportere sed prorsus opus esse rerumque iniquitatem sine ulla mora congruenter aequandam cito animo percepit, ut rei militaris augendae contentio interitu civitates liberaret atque atomicas diruptiones irritas faceret. Ut rei publicae salutem civiumque incolumitatem tuerentur "Bellum praeparet qui pacem desiderat" Romani dictitabant. Vir liberalis qui, hominum securitatis gratia, vires ingenii ad pervestigationes semper contulerat ac Germanos ipsos occultationis suae defensores in errores, acerbus, induxerat, domum rediturus erat. At eadem, qua antea, caritate impulsum eum cepisse crediderim in Russiam confugiendi consilium, ut terricula ipsa eodem terrore terreret, pyrobola atomica Cremlino quoque suppeditando, sicut anno MCML etiam eius sodali Pontecorvo placuit. Nam magni Procuratores apud Cremlinum (Paulus Sudoplatov, ab anno MCMXL usque ad annum MCMLIII, atque postea Sergius Mironenko) professi sunt "Praestantes externi docti atomicis pyrobolis fabricandis nostri socii fuere", sed - heu! - eorum nomina silentio praeterire maluerunt. Utrarumque nationum consociatarum pericula Hector aequavit adeo ut alter motus, ut natura fit, alteri reniteretur qua firmius prosperitas atque securitas renidescerent omniaque in melius mutarentur, qua ex re fructus adhuc percipimus. Eius meritis, adumbrata imagine sanitatis, metu exortae, quod unum optimum fuit, diruptiones atomicae vitatae sunt, prudentia praevaluit, pax utique, et bello similis, diu confirmata fuit. Hoc si ita est (numquam putaram!) quot et quantos labores Hector pro bono hominum tacitus perpessus est, gravi supplicii periculo oppressus, nulla spe praemii vel famae vel mercedis allectus! Quam difficillimum in summo discrimine versari, exitiabiles tyrannos decipere ac celare quod cupiunt sed ignorare debent! Quam absurdum libera mente, libera voluntate in superbo dominatu uti! Munus abdicare, familiamque amoresque deponere, Laërtiadi similem delirum dementemve videri, benevolentiam hominibus praestare, haec qui faciat, in discrimine praesertim, cum summis viris comparandus mihi esse videtur. Saeculari, saltem, natali die exoriatur qui explicet eius splendidam operam ut, historiae traditus, principem locum obtineat vir divino ingenio praeditus, physicorum lumenque decusque, pertinax hominum salutis propugnator et auctor. Quispiam Germaniae ac Cremlini tabularia scrutetur atque de eius humanitate dicat ut in eius epistula, ad Antonium Carrelli missa, scriptum legimus "Hoc non facio mei commodi gratia". Eius labores, meliore laude digni, utique quam Ithacensis tenuere multo maiora: Ulixes, pro sua ac parvi comitatus vita sollicitus, Nemo videtur esse appellatus, Noster, ut omnes vires animi sine ullo discrimine pro tot populorum salute profunderet, unus integritate vitae extollendus, Nullus factus est, exstans omnium sempiternus magister. ALOISIVS LVZZI
* Commentatio haec in Certamine vaticano XXXXIX (a. MMVI) argenteo nomismate est honestata.
|
|