The Holy See Search

back

riga

LATINITAS
Opus Fundatum in Civitate Vaticana 

DE PASCOLIANO CONVENTV

   

      Die undetricesimo mensis Maii nuper elapsi plures docti Venetias, in sedem Instituti Veneti Scientiarum, Litterarum Artiumque convenerunt qui scholas haberent de Latina poesi Ioannis Pascoli de binisque linguis (Italica nempe et Latina) per tot saecula a litteratis viris natione Italicis in scribendo usurpatis.
      Percommode accidit quod, paucis post mensibus quam opus Alfonsi Traina cui titulus Latinitas Pascoliana (Il latino del Pascoli, PÓtron, Bologna 2006) foras datum erat, cuius priores duae editiones anno millesimo nongentesimo sexagesimo secundo ac deinde septuagesimo secundo, aliis titulis inditis, in lucem prodierunt, huiusce conventus celebrandi, auspice Alfonso Traina, occasio data est.
      Manlius Pastore Stocchi, qui secretarius Instituti est, eos qui aderant consalutavit, id admonens: in Italorum litteris binas linguas praecipuum locum semper obtinuisse; nostri igitur temporis docti operam dent investigandis scriptis Latinis ab Italicis auctoribus saeculorum decursu exaratis; Alfonsum Traina inter omnes doctos Italicos maxime his auctoribus vulgandis studuisse.
      Aemilius Pianezzola, qui aditialem orationem habuit, opus nuper conscriptum ab Alfonso Traina et Patricia Paradisi commemoravit, cui titulus Pascoli e la cultura del Ĺ900; hoc perlecto apparet quantum et quatenus litterarum nova incrementa progressusque sub exitu XIX saeculi in Europa effecti apud Ioannem Pascoli valuerint, quantumque ille cultui atque humanitati suo tempore excultae obsecundaverit; illum primum omnium Italorum poetam Europaeum dici posse.
      Trainiani operis novissima editione commemorata quae luculentissima appendice ditata est ubi Traina suorum studiorum Pascolianorum quasi quendam prospectum proponit, commonuit Pianezzola Ioannem Pascoli non binas tantum linguas, sed plures adhibuisse; a Litterarum Renatarum aetate Pascolianam Latinitatem valde differre, eo quod sermo varietur, prout res personaeque in carminibus variae sint; poetam non modo aureis vatibus insistere sed ex tota Latinitate voces locutiones dictionesque haurire solitum esse; linguam Latinam ad praeteritas res poetico spiritu memorandas prosequendasque adhibuisse, ita ut hae res ad novam quasi vitam restituantur; poesin dialectis conditam ab iisdem fere principiis proficisci.
      Fernandus Bandini scholam habuit de rebus umbrisque in Latina poesi Ioannis Pascoli. In qua explicavit altero dimidio saeculi undevicesimi poetas qui Symbolismum Decadentismumque profiterentur Latinos titulos carminibus indidere solitos esse; linguam Latinam goliardicam magni fecisse, quippe quae multo sincerius quam aurea Latinitas animi motus significaret; Ioannem Pascoli a Francogallis poetis minus alienum fuisse quam quisquam credere posset; Romanorum enim humanum cultum moresque tamquam tempore remotissimos ideoque sincerissimos purissimosque in carminibus descripsisse; ad eundem fere modum Symbolistas Mediam Aetatem interpretari solitos esse; Modernismi fautores, qui saeculo vicesimo ineunte florerent, Christianae religionis prima tempora, qualia Ioannes Pascoli in Christianis carminibus descripserit, veluti aurea fabulosaque dilexisse; carmina Latina Pascoliana translaticio doctorum more minime esse composita; cum fabulis autem Romanensibus narrationibusque saeculo XIX ad exitum vergente exaratis quasi quadam cognatione contineri (fabulam cui titulus Quo vadis? in exemplum Bandini sumpsit). Quod quidem, ait Bandini, brevissimae orationes rectae sub initio carminum positae comprobant. Iugurtham, ut exemplo utamur, poeta exclamantem facit: "Hercule quam frigent... tua balnea Roma" (Iugurtha v.1). Pascoli putat in tempore praeterito res positas esse; Latina lingua utitur ut res, quasi umbrae sint, in vitam restituat. Ad eundem modum res Graecas in Carminibus convivalibus respicit. In iis enim Italicum sermonem Graeco simillimum reddidit.
      Georgius Bernardi Perini commemoravit Latinam poesin Ioannis Pascoli magno exemplo fuisse omnibus qui post eum carmina Latina conderent; maximum omnium, sua quidem sententia, Fernandum Bandini magni poetae vestigiis institisse, eiusque artem poeticam excoluisse.
      Victorius Citti ostendit Ioannem Pascoli Symbolismi sectatorem, sonos vocesque in carminibus Latinis scite reddendos curavisse; putasse enim Latinos versus ictu inniti; qua de causa versus in quibus ictus resonaret saepe composuisse, eo consilio ut animantium voces redderentur. E.g.: "Út procul inde equit¨m strepit¨ cava terra res¨ltat" (Laureolus v. 120); praeterea Reditus Augusti 28-33: "tum fractos crepitus acredula vibrat ad auras/../ nec cessant ranae rixis resonare paludes"; eadem fere ratione, similibus verborum exitibus saepe adhibitis, onomatopeian maximi fecisse: Fanum Vacunae, 48: "obtrectent sonitumque pedum ravumque susurrum"; haec atque talia perraro apud antiquos inveniri posse.
      Franciscus Bruni, Ioannis Pascoli carminibus silentio praeteritis, de binis linguis ab Italorum doctis per tot saecula usurpatis tractavit. Inde a saeculo undevicesimo tractationis initio facto, admonuit eius aetatis doctos, inter quos Iacobus Leopardi primum obtinet locum, si quando cum Academia Florentinae Linguae fovendae excolendaeque de emendato sermone contenderent, Forcellinianum Latinum Lexicon adhibere solitos esse; ceterum huiusmodi contentiones haud raras apud Italos inde a saeculo XVI fuisse; verisimile esse Iacobum Leopardi Forcellinianum Lexicon magis quam Florentinum in carminibus Italicis pangendis exemplo habuisse; praeterea Nicolaum Tommaseo in Lexico Italico condendo Forcelliniani operis mentionem saepe fecisse.
      His proximis annis Latina carmina a Nicolao Tommaseo condita investigari coepta sunt. De carmine quodam Tommaseiano Paulus Mastandrea scholam habuit, quod poeta anno millesimo octingentesimo undequadragesimo composuit, cum a Dalmatia ad urbem Venetias reverteretur, quod deinde in libro cui titulus Scintille (Venetiis, 1841) editum est. Hoc carmen epistula hexametris conscripta dici potest, quam poeta Adolfo Palmedo, natione Germano, quem in Dalmatia, cum exulem ageret, convenerat, mittere simulavit. Nicolaus his versibus ominatur fore ut, omnes Europae nationes, singulae sui iuris factae, Catholica Ecclesia favente, aliae aliis reconcilientur.
      Quod ad sermonis genus attinet, multa Nicolaus ex Christianis poetis deprompsit (quod perraro ea aetate fieri solebat). Prudentii locos in componendo saepe adhibuit, cuius poetae carmina fusius explanaverat cum, paulo ante, in Britannia Minore, Nannetis doceret. Tommaseo Prudentium adamabat eo quod pugnantia secum in carminibus commiscuisset et tumidum ditissimumque dicendi genus modo vetustioribus modo serioribus verbis abundans usurpavisset; quae quidem omnia Nicolai inquieto animo maxime consentanea fuerunt. Eodem fere animo iisdemque fere causis Francogalli scriptores saeculi undevicesimi goliardicam poesin adamarunt.
      Animadvertendum quoque est Nicolaum, versus hexametros conficientem, Latinitatis Biblicae mentionem fecisse. Sub carminis initio scriptum offendimus:

multa illic tecum Gallo sermone serentem
commemini atque Italo, ripam secus alta sonantem
aequoris, astrigerae sub sancta silentia noctis.

      Hoc loco secus idem valet atque apud, ad, iuxta. Quod nusquam fere invenitur nisi in Sacris Bibliis. E.g.: Psalm. 1, iuxta Septuaginta:

Et erit tamquam lignum plantatum secus decursus aquarum.

      Conventui finem imponens, Alfonsus Traina quantum Neolatina poesis hucusque in Italia inspecta sit commemoravit. Admonuit non solum se ipsum multa de his rebus, sed etiam discipulos suos in dissertationibus quibus lauream essent impetraturi, scripsisse; Patriciam Paradisi carmen Tommaseianum edendum curavisse cui titulus De rerum concordia atque incrementis (PÓtron, 1998); Caesarem Questa multa de tragoediis a sodalibus Iesu compositis edidisse; carmina Iesuitarum maxima ex parte ab oblivione vindicanda esse; inter haec primum obtinere locum carmen cui titulus Mexicana rusticatio a Raphaele Landivar compositum; de quo veri simile esse Iacobum Leopardi mentionem fecisse in poesi cui titulus "Inno ai Patriarchi".

IACOBVS DALLA PIET

    

 

top