 |
LATINITAS Opus Fundatum in Civitate Vaticana
Litterae Latinae
"LVMINA FLAMMA" IN EPIGRAMMATE BOBIENSI 30,1
In Epigrammaton Bobiensium
carmine XXX, quod Ad puellam inscribitur, legimus:
Oscula, Chrysarium, viscum tibi, lumina flammae: cum
videas, uris; savia tange: ligas (1).
Epigrammatis testis unus (codex
Vaticanus Latinus 2836) corruptas lectiones plerasque praebet: v. 1
chrysarum, in Chrysarium a J. Svennung et S. Mariotti emendatum
(2); flama est, in flammae a S. Mariotti emendatum; v. 2 sani
ata delitias, in savia tange: ligas ab E. Fraenkel emendatum (ita
antea Munari, postea Speyer correxerunt; dignae vero quae memorentur, et
fortasse probandae, coniecturae Scaevolae Mariotti
savia dans religas
vel savia dando ligas).
Nunc tantummodo v. 1 lectionem flama est
pertractabo (abhinc commoditatis causa tantum forma flamma utar(3)).
Quae lectio aperte est emendanda, cum subiecta v. 1 duarum sententiarum,
asyndeto conexarum, sint pluralia oscula et lumina, non vero
singularia viscum et flamma.
Conspectis apparatibus a Munari et Speyer
confectis necnon scriptis a viris doctis de Epigrammatibus postea
editis, ad flamma est emendandum tantummodo flammae coniectum
esse videtur. Scevolae Mariotti coniecturam et Munari et Speyer in textu
critico receperunt(4).
Flammae optima est coniectura, et quod ad
sensum et quod ad palaeographiam pertinet(5). Speyer, qui eam recepit (in
apparatu critico legimus "flammae (sc. sunt) Mar. flama est
Bob."), pro flammae in locorum similium apparatu quosdam locos similes
praebet, in quibus fere omnibus clausula lumina flamm- substantivum
flammae forma plurali exhibet: "AL 217, 1 candida sidereis ardescunt
lumina flammis (220, 2 sq.(6) Manil. 1, 322(7). 416(8). 5, 511(9). Cypr. Gall.
deut. 287 lumina flammas [!]): cfr Thes. 6,
866, 84 sqq. (10)".
Mihi tamen textus emendari posse et aliter
videtur: digna quae defendatur est, mea sententia, tradita lectio flamma,
tantummodo est expuncto.
Nihil obstat quod ad sensum et grammaticam
pertinet, cum flamma et singulari et plurali forma ignem
significet (cfr Thes. l. L. s.v. flamma).
Quod ad stilum pertinet, in Graeco epigrammatis
fonte (scil. Meleagro: cfr nota 1) singulari formae flamma singularis
focus
respondet(11). Ita singularem formam flamma, plurali lumina
coniunctam, antecedenti singulari formae viscum, plurali oscula
coniunctae, respondere videmus (oscula viscum ~ lumina flamma)(12).
Quod ad palaeographiam, lectio flamma
paulo simplicior quam flammae videtur, cum verbum est glossam
facile credere possimus, quae, cum rationi metricae non repugnaret in textum
irrepere potuit(13).
Quod postremo ad formam necnon ad memoriam
ut dicitur poeticam pertinet, lumina flamma locis valde notis,
quamquam casum ablativum exhibentibus, similior videtur quam memorato
Claudiani
lumina flammae:
in primis Vergilio Aen. VI, 300 (in quo illius Charontis facies
describitur) canities inculta iacet, stant lumina flamma, necnon Ovidio
met. 11, 386 (in quo describitur Pelei lupus, veri similiter ob fabulae
novitatem satis notus) rubra suffusus lumina flamma(14). Haud dubio
clausulam Vergilianam multi varie imitati sunt et imitando aliquid mutaverunt,
ergo quaerere possumus fueritne una ex iis variationibus epigrammatis
clausulae exemplar (in primis Claudiani variatio
lumina flammae)(15).
Magnum tamen pondus habuisse exemplar Vergilianum conicere debemus. Cum quidem
in epigrammate flamma nominativus, vero in antecessoribus semper
ablativus sit, rationem inter Vergilium (eiusque imitatores) et epigrammatis
clausulam lumina flamma sub specie non solum imitationis, sed etiam
aemulationis perpendere fortasse poterimus(16).
YORICK GOMEZ GANE
(1) In hoc scripto editionis principis textu usus sum:
Epigrammata Bobiensia, detexit A. Campana. edidit F. Munari, Romae 1955 (=
Munari). Textum criticum eundem praebet Epigrammata Bobiensia, Edidit
W. Speyer. Adiectae sunt tabulae XXII, Lipsiae 1963 (= Speyer). Iam Munari
ostendit intercedere rationem inter epigramma et Meleagrum
AP 5,
96 (95).
(2) Amplius de hac emendatione, necnon de iis quae sequentur,
in apparatu editionum a Munari et Speyer curatarum invenies.
(3) Ignotus grammaticus qui scripsit
Orthographiam Einsidlensem
(in IX saec. codice servatam) formam una
m praeditam,
quae frequenter in codicibus et aliquando in carminibus epigraphicis invenitur
(cfr s.v. flamma
in Thes. l. L.
VI, 864, 77-80), glossa notavit:
‘flamma’ per duas m
(cfr Gramm. suppl. p. 298, 12).
(4) Cfr apparatum editionis a Munari curatae: "flammae (sc.
sunt) Mariotti,
cfr Claud. de Nupt. Hon. 266 [non
crines aequant violae, non lumina flammae],
Norden ad Verg. Aen. VI 300
[P. Vergilius Maro,
Aeneis Buch VI, Erklärt von Eduard Norden,
Leipzig-Berlin 19162, ad v. 300: "stant
lumina flamma M2 P2,
von Donatus paraphrasiert und von Servius zu 1, 646 zitiert;
flammae M1
P1 R. Da Claudianus de nupt. Hon. 266 einen Vers
schließt lumina flammae
(wenngleich mit anderer Konstruktion), so ist die
Variante ziemlich alt, aber schlecht: sie verdankt ihren Ursprung der nicht
mehr geläufigen Konstruktion von stare:
s. darüber oben zu 22, wo auch der Anschluß an ennianische Phraseologie
gezeigt worden ist. Das Vergil (bzw. seine Quelle) auf Charons
... anspiele (gemäß einer
verbreiteten Etymologie des Namens, vgl. Waser l. c. 15 f.), bemerkt Cerda"],
flama est cod.".
Post editionem a Munari confectam
Epigrammaton locum Mariotti rursus non
tractasse videtur (cfr locupletissimum indicem locorum in S. Mariotti,
Scritti di filologia classica,
Romae 2000).
(5) Flammae
in flamma est
corrumpi potuerit, si errore supra litteram
e
scriptum sit signum aliquod (exempli gratia atramenti macula vel tractus),
quod scribae una cum e
compendium putaverint (exempla pleraque litterae
e compendiis
notatae praebet A. Cappelli, Lexicon
abbreviaturarum..., Milano 19293,
s.v. "e"), ita ut e
in corruptum est
mutarent.
(6)
cui lumina
blanda | fundebant
flammas.
(7) candidaque ardenti distinguit lumina flamma. Hic
tamen substantivum singulari forma invenitur.
(8) In quo lectioni lumina, quam unus codex habet,
fortasse est praeferenda tegmina, difficilior et vulgata: in M. Manilii
Astronomica, Edidit G. P. Goold, Leipzig 1985 legimus nam squamea
dispositis imitatur tegmina flammis. Lectio lumina tamen
magni momenti esse videtur, quod ostendit quanta pertinacia librarii clausulam
poeticam lumina flamm- memorarent (veri similiter propter notissimum
exemplum Verg. Aen. VI, 300, quem supra memoravimus).
(9) aurea Phoebeis certantia lumina flammis.
(10) Quod ad flamma "nitorem, ardorem" significantem
iuxta substantiva ad oculos pertinentia, in iam memorato Thes. l. L.
invenimus: (de hominibus) Verg. Aen. VI, 300
stant lumina flamma (-
ae
M1 P1
R: cfr Norden ad l.); Sil. 5, 275 lumina flammis exarsere novis; 15, 27
lascivaque crebras... iaciebant lumina flammas; 17, 409 dira
flagrantia lumina flamma...; (de hominibus, nullo substantivo ad oculos
pertinente) Verg. Aen. VIII, 620 galeam
flammas... vomentem; VIII, 680 geminas cui
tempora flammas; (de animalibus) Ov. met. 11, 368 [lupus]
rubra suffusus lumina flamma; Sen. Phaedr. 1040 flammam vomunt
oculi.
(11) Conicere licebit auctorem fontem Graecum spectasse magis
quam Claudiani carmen de Nupt. Hon. 266: non crines aequant violae,
non lumina flammae, quamvis de feminae oculis ageretur et substantivum
flamma nominativum casum exhiberet (animadvertemus tamen flammae
non, ut in Epigrammate Bobiensi, verbo esse coniungi).
(12) Erunt tamen fortasse qui haec argumenta confutent duabus
rationibus: saepius imitatores Latinos fontium Graecorum substantiam mutare;
nullo pacto stili atque formae perfectionem editores vincturam esse, cum eam
consequentes saepius et magnos poetas corrigendos putare possimus.
(13) De tradito est ut a glossa exhorto explicando,
sunt qui a priore negent, cum in Ep. Bob.
30, 1 subiecta singularia sint, scribam
quendam soloecismum est facere potuisse, nisi causis ad palaeographiam
pertinentibus, ut dicunt factum esse cum flammae in flamma est
corruptum est. Omnino tamen licet conicere in sententia nullo verbo praedita
scribam glossa ad verbum explicandum uti voluisse, et cum glossa uteretur in
errorem ut dicitur polarem incidisse, cum substantivum singulare pro plurali glossa notavisset (substantivum singulare "flamma"
vicinius enim addito verbo est, ergo scribarum errori magis indulgere
licebit). In maiores re vera errores incidit scriba qui nobis tradidit
Epigrammata Bobiensia
(quocumque in loco apparatus criticus a Speyer confectus
adhibeatur). Animadvertendum quoque erit, si forte lectio flammae recta
sit, scribam qui est ab e genuit, quamcumque ob causam fecisset,
attamen soloecismum oscula (est) et lumina est genuisse. Nihil
ergo inter soloecismos a compendio vel a glossa exhortos interesse videtur.
(14) Pretereamus locos fortasse minus notos, ut Silium
Italicum 17, 409 dira flagrantia lumina flamma. Quanta pertinacia
librarii clausulam poeticam lumina flamm- memorarent, veri similiter
propter versum Vergilianum, supra in nota 8 ostendi.
(15) Clausula lumina flamm- in locis aliis invenitur,
ubi tamen lumina non ‘oculos’ significat: in Lucretio (qui unus fuit
ante Vergilium) bina lucernarum florentia lumina flammis; in Ovidio,
Her.
XII, 191 per superos oro, per avitae lumina flammae; et in Papinio Statio
Theb. X, 117 languida succiduis exspirant lumina flammis. Digni
sunt qui memorentur: Vergilius, Georg. III, 433 flammantia lumina
torquens; App. Verg., Culex 173 aspectuque micant flammarum
lumina torvo; et Ovidius, Her. XII, 107 flammea ... lumina. E
soluta oratione utentibus memorari poterunt Seneca, Dial. IV, 35, 5, 7 flamma lumina ardentia, et Quintilianus, Inst.
VIII, 5, 29, 2 tamen et
lumina illa non flammae.
(16) Proficue animadvertemus etiam in memoratis Ovidio, Met.
XI, 386 rubra suffusus lumina flamma et Silio Italico dira
flagrantia lumina flamma substantivum flamma, ut in Vergilio,
ablativum esse, tamen eos aliquid in imitanda Vergiliana sententia mutavisse,
verbo stare reiecto (stare cum ablativo antiquitatem sapit: cfr
Norden, cit., ad v. 22, qui confert Vergilium, Aen. XII, 408
pulvere caelum stare vides, Ennium, Ann. 608 V.2
stant pulvere campi,
Lucilium 213 stare sentibus pectus) et in Ovidio lumina e
nominativo in accusativum mutato. Clausula lumina flamma in locis aliis
duobus invenitur (ubi tamen lumina non ‘oculos’ significat; cfr loci
quattuor in notis 7 et 10 memorati): in Lucano I, 154 terruit obliqua
praestringens lumina flamma, et Silio Italico II, 586 ignea sanguinea
radiabant lumina flamma: sexies ergo lumina flamma invenimus,
contra bis tantum pro certo lumina flammae (in memorato Claudiano et in
Ovidio, in nota 15 memorato, ubi tamen lumina non ‘oculos’ significat).
Scriptum hoc confeci post lectiones, quibus fructuose
interfui, de Epigrammatibus Bobiensibus
apud Studiorum Universitatem Romanam "La Sapienza" a Prof.
Marina Passalacqua doctoratus causa habitas. Humanissimae Prof. Passalacqua,
pariterque Leopoldo Gamberale, pro plerisque doctis consiliis gratias agere
volo.
|