 |
LATINITAS Opus Fundatum in Civitate Vaticana
MEMORIAM RECOLIMVS ALOISII
CARTA
Inter optimos Latinitatis scriptores non unam ob causam
annumerandus est Aloisius Carta, doctissimus atque humanissimus vir, e vivis
ereptus die XVI mensis Martii hoc anno, cum diuturno morbo laboravisset quem
silenti pacatoque animo toleravit, Christiana profecto roboratus fide. Mortem,
extremum humanae vitae certamen, intenta ratione est contemplatus scriptione
sua cui titulus Morte di un professore in pensione (1) qua, trepidanti corde,
fere ad unguem vaticinatus est extrema vitae suae momenta. Eodem inflato
animo, in carmine quodam, induxit sanctum Brandanum, novum Christianum Ulixem,
a Patricio incitatum:
Iussa Dei – dixit- longe, Brandane, vocant te: fata iubent
iterum vada vasta secare carinis. Excutias segnis brumas de corde veterni atque prior redeat fidenti audentia fronti. Omnia quae fortis frustra est
sectata iuventus vota explere seni demum Divina Voluntas concessit vallumque
dedit perrumpere mundi et navem ad portas Paradisi inferre sonantes
(2).
In commentariis nostris, quibus titulus est
Latinitas, anno
MCMXCI prodiit scriptio De calamitatibus Italiae(3), qua, gravi
dissertationis dignitate atque aequo iudicio, tristes delineantur Italiae
condiciones post alterum bellum mondanum. Petenti si quid cuiusdam momenti
omisisset illa in narratione, respondit:
Narrationis meae "De calamitatibus Italiae" pars reliqua nulla
est; quodsi indici subscriptionem illam addidi "Ex historia … excerpta", id
simulandi et fingendi licentiae tribues quam poetis et viris
scholasticis nemo umquam negavit. Quisnam tanti operis pondus suscipere ausit,
praesertim "miseris hisce temporibus" (ut ipse scribis) quibus iam nemo fere
exstat qui Latine sciat (4)…?
Neque iniuriose, sane: ad quid tantum opus? Benedicto
Mussolini, praecipuo rerum eversarum auctori, opponitur vera illa suboles
Sancti Benedicti, germanae sapientiae eximii institoris. Aetas nostra in peius
est mutata. Maeste humanista noster lamentatur:
Adeo a rectis artium legibus descivimus ex quo, veterum
sapientia contempta et severioribus studiis relictis, taeterrimum sub
dominatum devenimus inscitiae et stultitiae.
Nonne redolet, Aloisii sententia, Constitutionem Apostolicam
Veterum sapientia, Ioannis XXIII, foras datam anno MCMLXII? Quamquam fatendum
est locutionem "taeterrimum sub dominatum" repetere potius tacitianam
incusationem contra magistratuum aetatis nostrae incuriam de humano cultu
eorumque effrenatam dominatus appetentiam.
Laicus et liberalismi fautor existimatus est auctor noster: attamen, ingenua
mente appetivit religiosas quaestiones, illam amplectens paedagogicam
consuetudinem cuius vi facillime quidem reclusus est ei gressus in
Commentarios "Latinitas", in "Certamen Vaticanum" pariterque in "Certamen
Capitolinum".
Inflato Musarum studio sustentatus, Christiana poemata exarare valuit quae
sunt: Lazarus, Ad Tiberis fauces, Ultima Sancti Brandani navigatio, simulque,
Stoicorum et Horatiano more, Marci Aurelii Antonini ultima linea, ubi Augustus
moriens haec profert verba:
In nihilum redeam, ex nihilo discedere quondam ausus et
exiguam tenebris praeferre favillam, vitae et tormentum penitus volvatur
opacum in baratrum vitreoque quiescat gurgite demum (5).
Quae verba comparari possunt cum Brandani locutione:
Ultimus hic limes, nunc ultima linea rerum:
omnis hic pereat hominum vitaeque tumultus (6).
Marco Aurelio Antonino
adparet pontus rutilo sub sidere candens,
immotum vasto spatium fulgore coruscans,
flaminibus leviter crispatus pontus eois;
Brandano vero, Christiano Ulixi,
templa patent luce et rutilo laqueata smaragdo (7).
Eadem videtur arcana imago, quam poeta veluti in somno ad
mentem suam revocat, secundum quam eminet haud conscia novissimorum vis
attrahendi, cuius tamen non expetitur dogmatica definitio. Quod plane redundat
in ore ipsius philosophi Aurelii Antonini :
Altera si te aetas manet, haud sine numine vives;
omnia sin vacua et sensus expertia adibis,
aegro desieris saltem indulgere laboro
corporis (8)…
Amicum sincerum, poetam atque eximium humanistam deflemus, cui
multum Commentarii nostri debent. Hoc ipso in libello carmen Ad Circaeum,
argenteo nomismate honestatum in XXXXIX Certamine Vaticano publici iuris
facimus, dum enixa prece Omnipotentis clementiam invocamus pro ipsius animae
requie sempiterna.
ANTONIONI - PAVANETTO
(1) L. CARTA, Morte di un professore in pensione,
Firenze, L’autore libri 998.
(2) IDEM, Ultima Sancti Brandani navigatio, vv 87- 94;
cfr Latinitas XLI (1993), p. 365.
(3) IDEM, De calamitatibus Italiae. Ex historia rerum
recentiorum excerpta, ibi, XXXIX (1991), pp 118-128.
(4) IDEM, Ex epistula nondum edita, die XXII m. Martii a.
MCMXCIV exarata.
(5) L. CARTA, Marci Aurelii Antonini ultima linea, in "Certamen
Capitolinum", series altera, III (1984), Romae, curante Instituto Romanis
studiis provehendis, p 23.
(6) IDEM, op. mem., vv 259-260.
(7) IDEM, op. mem., vv 280.
(8) IDEM, op. mem., p 23 et sqq.
|