 |
LATINITAS Opus Fundatum in Civitate Vaticana
Acta Aetatis Nostrae
NEAPOLITANVS CONVENTVS
Quid Neapoli, a die XV usque ad diem XXII mensis Iulii a. D. MMVII, in conventu omnium gentium ac nationum, cui nomen
Humanitas,
egregie factum sit, ad classicarum linguarum studia denuo excitanda.
Quotienscumque viri, mulieres, iuvenes, non mediocri
eruditione imbuti, variis studiorum conventibus qui, huc illuc, in orbe
terrarum de linguis antiquis excolendis quotannis habentur, summa cura
intersunt, ipsi suam in discendo experientiam, vel in docendo peritiam,
cum aliis magisterii methodis, quas ceteri collegae exerceant, non
sine mutuo utrimque profectu conferre possunt deque iisdem
occasionibus, quibus scientia et doctrina res tamquam vivae ab omnibus
percipiuntur, excultiores evadere. Notiones enim diuturno in libris sacrificio partae, vel
didactico Latini Graecique sermonis usu acceptae, genuinos animorum
occursus inter studiosos suscitant et quasdam mentium familiaritates
instaurant quibus horum plerique eadem studia scitius provehant. Hoc
autem
significationem sui peculiarem acquirit, si eas educationis
diversitates, quae cuique sunt, exsuperare contendimus, propter quas docti
inter se haud raro altercantur, cum de rebus sole clarioribus alius
aliud perperam sentit, aut perniciosas opinionum divisiones venenatis
scriptis alunt quae eosdem a reali hominum vita ita separant, ut ipsi,
in propriae solitudinis finibus coacti, vel pressi quadam metae
adipiscendae inanitate suis studiis operentur.
Necesse igitur est ut, quam primum, ab ea taetra animorum
segregatione egredi conemur in qua, nunc, demisso capite versamur, non modo quo, ad hanc rem facti propensiores, universalem illum
humanistarum coetum efficere valeamus qui, iunctis viribus, cum
adversitatibus innumeris, quae nobis cotidie impendent, strenue luctetur, sed etiam ut, roborata mentis sagacitate, linguae, quae classicae
vocantur, novis excogitatis viis ad didacticam et philologiam quod
attinet, in suum restituantur locum.
Quibus de rebus aliisque palam scriptum est in opusculo de
agendo conventu ab apparatoribus proposito ubi, e. g., haec leguntur,
p. 5:
«Nobis hunc conventum instruentibus illud propositum est, ut
quam vitalis etiamnunc sit humanitatis ac bonarum litterarum vis
appareat et exstet; quantum ipsa valeat ad iuvenum animos informandos; ad
regendam administrandamque rem publicam; ad naturales quaestiones
ratione quadam tractandas et via; denique ad humanum genus humanius
faciendum. Est enim nobis illud persuasum, nihil sine vero animi cultu
humanitateque bene atque honeste geri posse; neque humanitatem ad unam pertinere aetatem a superioribus dissitam disiunctamque; edi
potius quasi ex vocibus omnium hominum quae per temporum
saeculorumque decursum ad unum generis humani bonum intentae, inter sese
consonaverint una concinentes.»
Strategemata igitur, more quasi militari et insueta, nobis
omnibus, qui his studiis penitus adtendimus, sunt cito invenienda, ne
vividus humanitatis adflatus, qui e veterum scriptorum monumentis
spirat et prudentissimo cuique magno auxilio in vivendo esse potest, a
recentioribus cogitandi rationibus, quae nostra aetate invaluerunt, omnino conculcetur, ita sane ut maiorum sermones, qui humanum cultum
adamussim informant, aequalium nostrorum mentes etiamnunc alliciant atque eorum angustiis quadamtenus medeantur.
His de nodis, quo facilius expedirentur, mihi plurimum
cogitasse Aloisius Miraglia visus est, praeses et Academiae cui Vivarium Novum
est nomen et Operis Fundati Mnemosyne appellati, qui, sub patrocinio
Instituti Philosophiae Studiis provehendis nec non Sodalitatis fretus alacritate quae Philia
compendiariis litteris inscribitur
quaeque conventum, quod ad rerum apparatum, diligenter ordinandum curavit, huius eventus exstitit auctor simulque instructor scientissimus.
Ipse enim studiosis Neapoli congregatis, quo ipsi horum
problematum naturam pressius aggrederentur, efficaci consilio suasit ut,
frugifero cooperationis foedere inito, ea unitatis vincula inter se
solidiora redderent, quae adversum nigram singulorum solitudinem munimentum sunt non invalidum, quasi de quadam inevitabili necessitate in
praesens ageretur, cuius naturam ille iam bene perpenderat, cum Opus Fundatum constituit ad omnium nationum discipulos linguis
litterisque classicis altiore eruditione donandos, quod apud Turrim
Graecam (It. Torre del Greco), si bene comperi, domicilium habebit
cuique
Mnemosyne, ut dixi,
est nomen.
Praeter haec, quae totius congressionis potiora iudico, variis
de argumentis, per conventum, a die XV usque ad diem XXII mensis Iulii huius anni,
Neapoli aliisque in locis, uti Pompeiis, ubi grex
iuvenum peritissime recitantium Militem illum Gloriosum,
ex fabula Plautina, in scaenam dedit, apud praeclara summique splendoris aedificia
studiosorum orationes confectae sunt. Ipsi enim quaestiones plurimas
tractarunt quae a veterum scriptorum humanitate usque ad nos manare
pergunt et quibus singuli relatores, quorum nomina, ad septuaginta
quattuor, apud situm interretialem cui www.conventushumanitas.eu est index, facile inspici possunt, aut in libello, in usum
participum edito, qui Humanitas
prae se titulum fert, suis
acroasibus clare ostenderunt quanti, etiamnunc, momenti sit antiquarum litterarum thesauros inquirere eosque prae manibus habere.
Multis, pro dolor, magistris, spatii motus penuria, omissis
qui, tamen, optima eruditione instructi, excellentiae notam
meruerunt, ob gravem disceptationum materiam, linguam divitem, fluentem
sermonem, ex iis quorum verbis adstiti, memorare cupio: Maurum Agosto, Cletum
Pavanetto, Henricum Renna, Walafridum Stroh, Terentium Tunberg, qui coronam perattentam tenuerunt.
Variis in sessionibus, professores de causis quoque
disceptarunt propter quas hodierna hominum indoles, post multiplices morum immutationes, linguarum classicarum sese minus praestet
studiosam, quam saeculis praeteritis, deque in rem adhibendis remediis ab
his plurimus factus est sermo, ne rerum status in deterius rueret.
Fusius, praeterea, disputatum est de argumentis multiiugis ad
philologiam, historiam, philosophiam pertinentibus quae a classica, quae dicitur, aetate, usque ad renascentium litterarum tempora
spectant, nec non de possibili antiquorum documentorum usu vel, denique,
quomodo haec studia hominum ingenia, nostra quoque aetate,
convenienter instituere possint.
Locutores fere omnes lingua Latina perspicua et viva usi sunt
e quibus, propter argumentationum robur et miram elocutionis
concinnitatem, summopere admiratus sum Aloisium Miraglia, quem in
adlocutionibus ad coetum pluries audivi loquentem, quique summum tulit punctum cum, acroasibus finem imponens, de
Opere Fundato
Mnemosyne potiora
lineamenta illustravit et cum, dato hospitibus vale, ex oratorum verbis quaestiones maioris momenti nativo, quo
pollet, sermocinandi nitore indicavit et eas vero, in utile tamquam
summarium digestas, auditorum meditationi proposuit ne, post conventum exactum, eorum mentes ab iisdem discederent.
Post eum, Michaelis von
Albrecht fruitus sum in declamando
vivacitate, qui omnium sessionum prooemium luculenter pronuntiavit easve lepida eloquentia ad exitum duxit, cum de priscae
humanitatis vestigiis eorumque momento in civibus Europaeis communi
cultura erudiendis, multa doctrina et didactica professoris
experientia dissereret. Postremo, Ioannem Carolum Rossi sincera animi delectatione auscultavi,
Ciceronianum cuius eloquium, ad merum humanistarum sermonem fere unum, ex omnibus qui aderant, accessisse mihi
visum est, cum rem admodum arduam tractasset, lingua scilicet
exculta, id est, de diversis aedificandi rationibus quae, nunc temporis,
sunt in usu, cum hodiernum architecti munus, Laurentii Piano, Genuensis,
opera valde admiratus, aptis verbis illustrasset.
His rite posthabitis, propter has septem dies vere singulares,
quibus ego quoque, habita dissertatione, interfui, in intimo cum
litteris Latinis colloquio defixus, maximae sunt grates agendae Aloisio
Miraglia, in primis, qui hoc inceptum ab initio sapienter
fovit et ad metam perduxit, una cum Gerhardo Marotta qui, conventus cum
esset patronus, liberali munificentia opes pro eo fudit, exinde,
sedulis Aloisii discipulis eiusque cooperatoribus qui suam operam suosve
labores innumeris congressus necessitatibus providerunt et singulis
professoribus semper praesto fuerunt.
Grates quoque sincerae iis omnibus sunt tribuendae qui,
publicis functi muneribus, sumptuosa conclavia in aedibus historicis
urbis Neapolis ad acroases nostras agendas munificentissime
suppeditarunt, deversoria omnibus commodis instructa doctis viris praebuerunt,
vel discipulis idonea ad quiescendum cubicula.
Grates, demum, non modicas institoribus illis oportet rependi
qui sanum victum, cuppedia, potiones gustatu iucundas nobis large
compararunt, ut studiorum sudores, aestivis in aestibus, minus irriguos redderent.
Ad compendium, adfirmandum est dissertationes fere omnes, quae in hoc conventu habitae sunt quasque meis auribus, magna ex
parte, audivi, fuisse haud secus ac prooemium universalis illius
academiae litterarum classicarum condendae ad quam, ni fallor, Aloisius
Miraglia mihi summo studio tendere videtur, cum ipsa, suapte natura,
firmum quoque vallum esse debeat contra ingruentem illam mediaticorum
barbarorum pestem quae, his temporibus, e diversis communicationis instrumentis, sine ulla aequanimitate vel severitate adhibitis,
impudenter exorta, recentiores vivendi habitus dirigit, et in aequalium
nostrorum animos irrepere conatur, ut per eam veterum linguarum
cognitiones cum earum cultu funditus deleantur.
Itaque, mea sententia, huius conventus pretium, praeter
multifariam acroasium doctrinam, quam relatores eximie ostenderunt, in hoc incepto perficiendo stat id totum, quae enim res, si ei
fortuna arriserit, aerem sane spirabiliorem, ut ita dicam, in hac litterarum
provincia, nobis omnibus afferet. Nam hoc Opus Fundatum Mnemosyne,
quod praeses diffuse descripsit, praecipua in Europa sedes fieri
poterit, ubi omnes docti, qui superstitem classicorum studiorum vitam cordi
maxime habeant, dignum inveniant asylum.
Per nos, interea, stat ne tantus magister eiusque discipuli,
in horto tamquam concluso, uni ac soli, relinquantur, at quaeret
quispiam: quomodo? Cum eo adsidue in inchoatis inceptis adlaborando, scholas coram selecta discipulorum cohorte agendo, vel data in libris
edendis opera, qui ad rem nostram persequendam non sunt minus idonei.
Quae cum ita videam, alios conventus huiusmodi, futuris annis,
Aloisium Miraglia suscitaturum confido, e quibus quaedam
possint oriri, quorum gratia, non modo studia nostra tueri simulque
provehere valeamus, sed etiam ut, in his eruditorum coetibus, quam
plurimos iuvet Latine cogitare, Latine loqui, Latine scribere et ipsi
harum exercitationum usum non pro data tantum occasione perdiscant, sed, postea, per totam fere vitam, tenaci studio retineant.
MAVRVS PISINI
|