 |
LATINITAS Opus Fundatum in Civitate Vaticana
QVINQVAGESIMA ANNIVERSARIA
MEMORIA
Feliciter factum est ut, mense
Octobri anno MDCCCCLIII, Consilium Commentariis nostris Moderandis proposuerit,
Summo Pontifice benignissime probante, annuum Latinitatis certamen, eo
pertinens ut linguae Latinae studia amplioribus augerentur incrementis.
Re vera, saltem tunc temporis, propositum fuit ut
grex descendentium in certamen in duos ordines divideretur, quorum alter
constitueretur docentibus ceterisque linguae Latinae peritis,
alter vero adulescentibus altiorum scholarum alumnis. Facultas
dabatur petitoribus condendi opus oratione soluta vel versibus astricta.
Argumenta praecipua proponebantur, constantia novis argumentis numquam antea
typis descriptis aut praemio in aliis litterarum certaminibus decoratis,
omnino propriis ipsius auctoris neque ex alieno opere depromptis vel a
vernacula lingua in Latinum sermonem conversis.
Normae quaedam atque praecepta statuebantur,
quibus petitores obsecundare tenebantur: dico de sententiola vel ficto nomine
commentationi apposito, de tempore post quod non licebat mittere scriptum opus,
deque ipso opere dilucide exarando machinula scriptoria.
Eo ipso libello, in quo vulgata est indictio
primi Certaminis Vaticani, Excellentissimus vir Antonius Bacci commentarium edidit cui titulus: De
Leonis XIII Latinitate quinquagesimo exacto anno ab eius obitu;
Abbas Iosephus Ricciotti posuit commentariolum sub titulo: Num sanctus
Marcus Evangelium, quod ex eius nomine nuncupatur, Latine scripserit;
clarus vir Aelius Pasoli egit De quibusdam
Senecae locis corruptis aut difficilioribus
atque doctissimus Honoratus Tescari foras dedit scriptum cui titulus: In
interiore homine habitat veritas (1).
Romae, a.d. XII Calendas Novembres, anno
MDCCCCLIV, die satis in postmeridianum tempus inclinato, publice factus est
conventus in auditorio quod est in Curia Riaria, ad praemia iis tribuenda qui
victores a Certamine Vaticano discesserant. Auditorium, spectabili
magnitudine, amplissimorum virorum concursu frequentatum apparuit: omnium
primum obtinebant locum quinque Purpurati Patres, singularia vero et honorata
loca proceres Consilii Commentariis edendis praepositi. Praecipua loca data
sunt etiam iis qui victores nuntiandi erant ipsa in congressione.
Ritus praemiorum tribuendorum
initium a precibus Pro Pontifice suscepit, quas, inclinata suavique
voce, coetus canentium, cui Dominicus Bartolucci moderabatur, distribute fudit.
Tum orationem amplam sententiarum gravitate et
verborum maiestate ex tempore habuit Ioannes Baptista Montini vir
excellentissimus, qui tunc Consilio praeerat publicis Ecclesiae moderandis
negotiis. Orator, cum linguam Latinam etiam nunc aptam ad audiendi loquendique
commercium inter doctos universos dixisset,
Neque vero dubitari potest, inquit,
quin Ecclesia sermone Latino usura sit in aevum.
Lingua Latina enim, quam haud paucorum sermonum recentiorum parentem appellari
licet, perquam accommodata ad Ecclesiae doctrinam apud Gentes explicandam sine
controversia habetur (2). Atque
postquam affirmavit se vehementer sperare fore ut ipsa lingua Latina magis
magisque excoleretur, finem dicendi fecit.
Ad dicendum deinde surrexit Hamletus
Tondini, moderator commentariorum, vir omni doctrina eruditus, qui summatim
rettulit de felici Certaminis successu, adeptam petitoribus victoriam est
gratulatus, spemque habere se declaravit fore ut in eandem linguae Latinae
palaestram in posterum vel frequentiores aemuli scriptores descenderent. Eos
praeterea salvere iussit debitoque prosecutus est honore, qui Consilio
Commentariis edendis praecipuam navant operam.
Denique qui praemium sunt consecuti quique laude
decorandi erant, suam acceperunt remunerationem ab Eminentissimo Cardinale
Pizzardo.
Quibus persolutis, Carolus Egger, ab actis
Commentariorum, multa, eademque apta et finita, pronuntiavit: Non sine
provido consilio contigit, inquit, ut
Latinitatis ignis excitaretur in Vaticano monte caliginosum saeculum luce sua
collustrante: Augusto Summo Pontifice probante, coepti sunt in vulgus emitti
Commentarii, qui Latinitas
inscribuntur, quique brevissimo temporis spatio orbem
terrarum fere universum pervaserunt (3).
Quae cum dixisset, adulescentes, praesertim, in
spem Ecclesiae succrescentes est hortatus ut ad Latinitatis studium vehementi
amore incumberent, illius scilicet imperialis
linguae, quae vera non enuntiat sed sculpit, quae in edictis et in sententiis
peculiari splendet gravitate, quae in
Latina Ecclesia liturgico fruitur usu, quae denique Catholicae Ecclesiae est
magni pretii vinculum (4).
Sollemnitatibus finem dedit Pii XII nuntius
telegraphicus a clarissimo Antonio Bacci redditus.
Mense Iulio anni MCMLV nuntiatum est Certamen
Vaticanum II, quod duos tantum post annos, VII scilicet Idus Maias anno
MCMLVII ad rem est deductum. In Curiam Riariam, splendido florum luminumque
ornatu decoram, virorum mulierumque coetus confluxere, in quibus homines
excellentissimi honestissimique, quos non modo acre studium litterarum
Latinarum permovebat atque incorrupta fides, quam pectoribus alebant, posse
Romanorum linguam etiam nostra aetate magnas utilitates atque commoda afferre,
sed etiam in eos admiratio, qui nulli labori parcentes, omnem industriam
curamque in eo collocaverant, ut Romani ingenii monumenta atque sermonis
maiestatem ipsi colerent, intellegerent, illustrarent aliisque proponerent.
Fuit eorum suasio, nullam esse linguam sive ex antiquis sive ex recentioribus,
quae ubertate et elegantia aptior esset sermone Latino ad commercia loquendi
et audiendi inter doctos exercenda.
In suggestu sublimi eoque purpureo tegmine
strato, quasi in sede honoris, considebant ii qui palmam certaminis tulerant,
in quibus oculi atque obtutus omnium figebantur, tamquam in viris egregiae
eruditionis et spei.
Ipso in conventus initio, chorus puerorum atque
virorum, moderante Dominico Bartolucci, Pontificii chori Xystini magistro,
canticum dulcisonum ad honorem Pii XII P.M. incohavit, iure quidem meritoque:
nam, Eius liberalitate atque munificentia Commentarii Latinitas edi
coepti sunt et Vaticanum Certamen propositum, magno cum litterarum Latinarum
progressu atque incremento.
Primus oratorum suggestum ascendit Cardinalis
Iosephus Pizzardo, et sermone gravi dicere coepit quae Apostolica Sedes de
Latinae linguae cultu et usu sive sacris alumnis sive ephebeorum moderatoribus
edixisset, proficiscens ab apostolicis Litteris Singulari quidem, die
XVII mensis Martii anno MDCCCLVI a Pontifice Summo Pio IX datis, usque ad
recentiora documenta ipsius Summi Pontificis Pii XII, a quo lingua Latina
aptissime est appellata imperialis, et sacerdotum gloria (5).
Postquam Hamletus Tondini, per summum contionis
silentium, sueta gravitate, de virili Ciceronis animo disputavit,
ventum est ad praemia distribuenda. Victores et qui publice laudandi erant,
prout uniuscuiusque nomen pronuntiabatur, assurgebant, festivo vultu
subridebant atque capite humanissime inclinato salutabant. Quae omnia dum
fiebant, plausu fremituque faventium consonabat aula omnis.
Etiam ea tempestate abbas Carolus Egger, ab actis
Commentariorum, luculentum habuit sermonem, ex quo sententias quasdam
excerpere libet: Commentariis ipsis, lingua
Latina eaque una conscriptis, peculiaris est forma, qua a ceteris libellis
huiusmodi omnino differunt et ob quam multis magnopere probantur: in iis enim
non solum philologae pertractantur res, in quas aliorum commentariorum
moderatores, patrio quidem sermone usos, infitiamur amplius quam nos inquirere;
praeterea, quod levi momento non aestimamus, specimina politae ornataeque
orationis Latinae, sive solutae sive astrictae versibus, praebentur, quae
consuetudinem Latinitatis cultorum, qui ab humanitate appellantur, repetere
videntur. Denique plurima verba nova
proponuntur, quibus res, quas haec peperit aut induxit aetas quaeque hanc ob
causam Romanis erant incognitae, Latine redduntur
(6).
Ad rem adduci possunt narrationes, quae vere
proprieque aetatis nostrae mores et consuetudines respiciunt. Ita, narrat A.
Bacci: est ‘civis qui publici cursus diribitorium adit: epistulam, pittacio
munitam, in adpositam capsellam demittit, ut eadem designatum in eius fronte
iter agat. Deinde vero, chartulam accipit, in qua brevem nuntium citissime
scribit, eamque telegraphii sedis praeposito concredit, qui, electrica vi usus,
missile illud verbum ad absentes celeriter transcribat’ (7). ‘Alius vero, cum
in celsissimis sedibus habitet, cumque ad summam contignationem conscendere
debeat, iam non scalis utitur quae eum nimis defatigarent, sed in scansorium
pegma ingreditur; eius ostiolum diligenter claudit; malleolum, in quo certus
est sibique notus numerus insculptus, digito premit, atque laetus cernit
pensilem illam cellulam rapido molimine scandere ibique tantummodo consistere
ubi, aperto ostiolo, suae domus ianua obversatur oculis. Quam cum intraverit,
si vacuus ac solutus a negotiis sit, prope scrinium undisonum assidet, illud
electrica vi excitat, eius epistomium opportuno
modo volvit. Et ecce musicos concentus auscultat, gymnicorum certaminum vel
ceterorum eventuum nuntios’ (8).
Ex quo coepti sunt edi Commentarii nostri,
sociorum sodaliumque nostrorum compositiones multa laetitia repleverunt
lectorum animum et cor, acta et res aetatis hodiernae illustrando Romanorum
sermone. Placuit, exempli gratia, narrare de viro qui, post defatigantem
totius hebdomadis operam, villam petere cupit una cum uxore garrulisque filiis:
eos tamen, non boum plaustrum, non equorum currus neque lectica a Numidiae
servis subvecta vehit, sicut mos erat apud veteres Romanos, sed potius
automatum privatum vel publicum, in quo ipse suique commode se collocant.
Atque in rustica cauponula, cum acer saluberque aer cibi appetentiam exacuerit,
iucunde comedit oblonga vermiculatae vel tubulatae pastae segmenta, rubro
lycopersico caseoque pulverato condita.
Nunc tamen ad propositam rem placet reverti.
Octobri mense, anno MCMLVIII, tertium Certamen
Vaticanum est nuntiatum, perfectum vero a.d. XV Kalendas Iunias, anno MCMLX.
Sollemnis caeremonia, qua victoribus praemia erant tributa, de more habita est
in Curia Riaria. Oecum amplum atque magnificum, quem opera udo illita
illuminabant, magnificentiorem faciebant stragula atque peripetasmata
ceteraque suppellex, quae omnia regio ornatu fere vestiebant. Candidi
suavesque flores, sata et arbusta huc illuc disposita per scalarum gradus,
quibus ad Curiam ipsam patet accessus nec non per atria interque columnas,
videbantur amice invitare gratioremque locum facere omnibus qui consessui
assisterent. Altisonae insuper tubae, aptis locis instructae, in praesentium
aures oratorum voces ita derivabant, ut non modo clarissime ab omnibus facta
verba perciperentur, verum etiam augerentur et amplificarentur.
Quod si praesentium dignitatem atque auctoritatem
mente consideres, fuit profecto coetus omnium honestissimus. Aderant enim
decem S.R.E. Patres Cardinales, dignitate ac maiestate induti, ad quorum
transitum omnes venerari et stupere tot egregios atque summi ordinis viros
advenisse, qui essent negotiorum cumulo detenti.
Quasi in principe Curiae loco rostrisque
propiores, sedebant perillustres viri praepositi Consilio Commentariis quibus
titulo Latinitas moderandis, iidemque illius certaminis iudices. Alta
subsellia in oeco, eademque talia ut facile possent ab omnibus conspici,
apparata erant iis qui e certamine superiores abierant: qui quidem praesentium
oculos animosque in se convertebant, non solum qua Latinarum rerum studiosi,
sed praesertim qua Vaticani Certaminis participes et victores.
Sollemnis victorum nuncupatio initium habuit hora
quasi sexta post meridiem, cum Antonius Bacci, vir Eminentissimus, olim
Consilii Commentariis moderandis Praeses, universo plaudente coetu, in
suggestu constitit, elegantissimoque sermone orationem habuit de litterarum
Latinarum fortuna hac aetate: qua oratione, non modo de bello dixit, quod
undique in Latinitatem inde a saeculo XVIII est illatum, verum etiam est
hortatus omnes, maximeque qui de ordine sacerdotali essent, ut sua auctoritate
et exemplo Romanorum sermonem, quem tanta dignitas et decus honestant,
colerent, exercerent, posterorumque aetatibus tamquam aptissimum instrumentum
traderent (9).
Postquam vero Carolus Egger, gravi ac iusta
oratione, de modis novandi verba Latina acute et erudite disseruit, in medium
venerunt victores, diploma accepturi in quo, elegantissimis litteris Romanorum
scripturae simillimis, eorum nomen erat inscriptum nec non disputationis
titulus. Etiam nomisma aureum vel argenteum vel donum nummarium, prout res
ferebat, sunt donata.
Vix unus intercesserat annus, cum nova intructa
est congressio. Nam a. d. XVIII Calendas Maias, anno MCMLXI, in Curiam Riariam
Quirites sunt vocati ut eos viderent amplissimis praemiis ornatos, qui
Certaminis Vaticani IV victores discesserant.
Sex erant proposita certaminis praemia, tria pro
iis qui prosa oratione certaverant, tria vero pro poetis. Novum quiddam factum
est in historia certaminis: Iosephus Morabito, ex ordine poetarum, et primo
ornatus est praemio simulque altero ex aequo.
Celeberrimum et honestissimum conventum
frequentaverunt quinque Patres Cardinales nec non plures excellentissimi viri
cum ecclesiastica tum civili auctoritate praediti. Plurimi factus est nuntius
telegraphicus quem Ioannes XXIII Pont. Max. per S.R.E. Cardinalem Dominicum
Tardini lectissino coetui dari iussit, cuiusque placet referre verba:
Augustus Pontifex, admodum delectatus quod Riariae
Curiae in oeco maximo, nobilis Vaticani Certaminis palmas assecutis praemia
attribuuntur, suas adhibet laudes iis qui diligenter et perite huiusmodi
instruxerunt Certamen, atque plurimum cupiens, ut id ad Latinitatis flammam
alendam propagandamque magnopere conferat et in hac liberalium studiorum
palaestra, numero et virtute valida, egregiae spei ingenia excitet, victorum
manipulo et universis, qui amplissimo consessui intersunt, Apostolicam
Benedictionem peramanter impertit (10).
Cantorum Romanorum chorus dulcisonis cantibus
explevit congressionem.
Eodem die, quo in magno oeco Curiae Riariae
Certaminis Vaticani IV victores renuntiati ac praemio sunt donati, luculentam
amplissimamque habuit orationem clarissimus vir Iosephus Del Ton. De sancto
Hieronymo Ecclesiae patre egit, deque eius Latine scribendi genere: scripsit
ille, prout ea tempora ferebant, eleganter, erudite et Latine. Declaravit
orator: ‘Cum Latinis litteris aliquis se dederit, si cito facili vena vult in
scribendo potiri, si cum perspicua elegantia, acute et expresse Latino cupit
uti sermone, Hieronymi scripta adsidua vertat manu’ (11).
Vaticanum Certamen quintum linguae Latinae
cultoribus ubicumque terrarum propositum est Calendis Aprilibus anno MDCCCCLXI.
Hoc anno permulta pervenerunt opuscula ab iudicibus ponenda sub trutina, et
quidem ab Anglia, ab Austria nec non e Belgio.
A.d. V Nonas Maias anno MCMLXII in amplissima
Curia Riaria sollemniter renuntiati sunt victores. Hora quinta et dimidia post
meridiem, invitatione acciti, convenerunt permultae mulieres et viri, quibus
etiam nostra aetate cordi est colere ac promovere litteras Latinas. Septem
Romanae Ecclesiae Patres Purpurati praesentia sua et auctoritate haud parum
auxerunt conventus splendorem.
Antonius Cardinalis Bacci, ipso sub acroaseos
initio, elegantissimo quo uti solebat sermone Latino, monere cupivit adstantes
de decimo recurrente anno a quo Commentarii, qui Latinitas inscribuntur,
conditi essent (12). Deinde, postquam chorus mire concinuerat, Ioannes
Baptista Pighi, archigymnasii Bononiensis doctor clarissimus, praelectionem
habuit cui titulus de sacris Horatii carminibus. Clare ille delucideque
ostendit lyricorum Romanorum principem magna erga deos pietate fuisse,
firmissimisque testimoniis e carminibus allatis probavit.
Horatius quidem,
asseruit orator, divinae voluntatis interpres,
antquissimae custos disciplinae, certi cuiusdam artificii magister, optimo
iure sacerdos
nominatur et vates:
Graecorum doctus litteris atque artibus, hoc
sibi sumpsit, ut lyricus vates
humana divinaque civibus nuntiaret (13).
Iustissimum iudicem Horatius praedicat Deum,
utpote qui impios puniat, pios servet: homo vere pius, vere iustus, timere
nescit: si fractus illabatur orbis, impavidum
ferient ruinae (14). Maiestas Deo est
tribuenda, nec aliis. Divitiarum mortalibus partes impares contigerunt, at
omnibus pari iure moriendum est. Orator, his paucis summatim collegit
praecipua de poetae Latini mente: maximus
rerum omnium atque unus magnus est deus; omnes homines morte aequantur; mors
atque humana condicio virtute superantur;
vis consilii expers vi temperata sive sapientia vincitur; dei pie caste sunt
colendi; mores corrigi debent mentes vero renovari (15).
Optima sane ratione factum est ut sollemnis
congressio ad finem adduceretur per inductam memoriam Constitutionis
Apostolicae Veterum Sapientia ab Ioanne XXIII eo ipso anno editam.
Eo ipso anno millesimo nongentesimo sexagesimo
secundo, Calendis Aprilibus indictum est sextum Certamen Vaticanum,
cuius exitus publicus factus est postridie Idus Maias insequentis anni. Una
cum quattuor Purpuratis Patribus aderant complures viri ecclesiastica
auctoritate insignes, multi Romanae Curiae officiales nec non viri e laicorum
ordine, auctoritate, eruditione vel doctrinis excellentes. De more, in utroque
oeci latere, altioribus in subsellis eminebant qui Certaminis victores
renuntiandi erant.
Hamletus Tondini, Commentariorum moderator,
facere non potuit quin scriptum perlegeret documentum Fuldae in Germania datum,
cuius libet adducere textum: Vestri
Commentarii stilo nos tenent et trahunt limato atque sermone vere urbano.
Singulis capitibus alliciuntur ac delectantur legentium animi, quia de rebus
valde diversis agitur, atque sententiae et versus admiscentur vel explicationi
vel narrationi tum e veterum scriptorum tum recentiorum operibus. Pergrati
sumus, delectati dulcedine lingua et excellentissimi illius instrumenti
mentis, quo ornavit et ditavit nos benignissimus Deus.
Addidit deinde testificationem cuiusdam doctoris e
Foederatis Civitatibus Americae Septentrionalis, qui asseverabat se cum septem
ex octo, quos habebat, filiis, in Studiorum Universitate litteris operam
navantibus, suavissima affici voluptate, quotiescumque sibi Commentarii
Latinitas sint delati (16).
Fieri non potest ut de omnibus Certaminibus
Vaticanis memoria revocetur: sufficiat nunc, veluti impletivam, adducere
recordationem septimae contentionis, habitae a.d. V Idus Apriles anno
MCMLIV.
Sollemni congressioni aderant, pro more tunc
solito, multi Patres Cardinales, purpurea fiamma amicti, qui nobilissima
praesentia sua conventum condecorabant, nec non complures excellentissimi viri
sive ex Ecclesiae sive e civilibus ordinibus, atque etiam quidam magistratus
ex exteris gentibus.
Summum tutit punctum acroasis, quam Villelmus
Zannoni, scriba publicis Ecclesiae negotiis expediendis, summa eruditione et
alta doctrina, coram attentissimis auditoribus fecit
de Romanitate sancti Leonis Magni.
«Nomen urbis aeternae, ait orator, quo praeter Romam
umquam alia urbs est insignita, aptissime significare videtur excelsum illud
munus, quod veluti ex arcano Dei consilio semper Romanae Urbi attribui
consuevit, ut nempe civilis cultus magistra per omne tempus exsisteret» (17).
Re vera, praecelso huic muneri in perpetuum explendo Roma tunc tantum par
evasit, cum Christianam religionem amplexa eiusque superna vi penitus renovata,
ad altioris praestantiorisque dignitatis fastigium est evecta. «Feliciter
contingit ut, per Leonem Magnum, Romanum civem (18) eundemque Summum
catholicae Ecclesiae Pontificem, saluberrimum Romani et Christiani nominis
consortium, quod non sine arduo labore iam diu inchoatum erat, tandem saeculo
quinto ad perfectum exitum perduceretur. Qui quidem pontifex, cum nova et
vetera mire in se ipse componeret, novam quandam Romanitatis formam
expressit, in qua pulcherrimo nexu Romana virtus et
christiana pietas
consociabantur (19). Hac in Romanitate ponenda videtur propria ac
peculiaris Leonis papae nota: quae nota apprime distinguit non solum huius
Pontificis mores et ingenium, sed etiam eius de christiana Urbis dignitate ac
munere opinionem, eius vitae actionem eiusque scripta. Nam, cum priscae
aetatis hominibus ipsi communia erant: ingenium ad agendum paratissimum,
invicta animi firmitas, ars regiminis, religiosa officii conscientia, gravitas
decoris plena et maiestatis (20). Paucos praeterea invenias, qui in Urbem tam
incenso amore exarserint quam Leo: qui quidem, ut patriae dilectissimae
suppetias veniret, neque Attilae, truculenti Hunnorum ducis, minas timuit,
neque Genserico regi, ruinas sitienti, ultro se obicere dubitavit.
Persuasissimum sibi habebat Romanam urbem, totius mundi dominam, novam prorsus
aetatem ingressam esse, ex quo tempore Petrus, Apostolorum princeps, Romam
constituit arcem illius religionis, cuius erat non terrena regna fraude vel
armorum vi subigere, sed animos veritatis caritatisque vinculis invicem
conciliare.
Leo Magnus multo efficacius quam Ambrosius et
Augustinus valuit ad refellendas calumnias eorum qui de adversis Romani
imperii fortunis novam religionem incusabant. Et re vera, ut historia teste
comperimus, si Romanae vetustatis hereditas sarta tectaque ad posteritatem
pervenit, hoc sine dubitatione catholicae religioni est tribuendum quae, cum
praestantissimum humanae sapientiae patrimonium sibi assumpserit ad
altioremque extulerit dignitatem, id effecit, ut ruentis Imperii fata ab eo
arcerentur.
Docta praelectio apertis gratulationis indiciis
ab unanimo coetu est excepta.
Secuta sunt omina et vota ad confirmandum animum
de litterarum Latinarum fortuna, deinde gressus factus est ad praemio
honestandos victores VIIae contentionis.
Hactenus de primis Vaticanis certaminibus: plura
profecto et quidem ampliore ratione proponenda erant de ceteris
congressionibus: ea omnia tamen apto loco clarioreque expositione legere
poteris in libellis nostris.
* * *
Opportunum duco proferre
quaedam de ipsis primordiis libellorum nostrorum, praesertim vero de quotquot
praepositi sunt eorum moderationi inde ab anno MCMLIII, quando Commentarii
Latinitas coeperunt dari foras.
Primus summus Consilii Praeses est
constitutus Antonius Bacci, Hamletus Tondini vero Commentariorum
Moderator, atque Carolus Egger
Secretarius. Collegium, quorum nomine et scriptis
Latinitas vigebat, constituebant Iosephus Del Ton, Victorius Genovesi et
Aemilius Springhetti, Hyginus Funaioli et Honoratus Tescari. Cum, a. d. III Non. Mart. anno MCMLX nuntius pervasit Antonium Bacci in Purpuratorum Patrum
Collegium esse cooptatum, Praeses Consilii creatus est Hamletus Tondini,
atque Collegii sodales additi sunt Petrus Bruno et Ioannes Baptista Pighi.
Insequenti tempore, anno scilicet MCMLXIII, etiam Villelmus Zannoni atque
Fernandus Maria Brignoli participes exstiterunt Consilii Commentariis
moderandis.
Inde ab anno MCMLXIV, clarissimus dominus Iosephus Del Ton constitutus est Alter a Moderatore Commentariorum, atque
Rinus Marsiglio
factus est ab Actis eorundem.
Cum mense Maio ad finem vergente anno MCMLXX
doctissimus vir Hamletus Tondini terrestri vita functus est, novus creatus est
Commentariorum Moderator Hector Paratore, in studio Urbis doctor,
pariterque proximi a Moderatore Iosephus Del Ton atque Carolus Egger. Eo ipso
anno Commentarii prodire coeperunt non quater, sed ter in anno.
Die XX mensis Ianuarii a. MCMLXXI etiam Antonius
card. Bacci functus est, multum de se ipso relinquens desiderium. Inde ab
eodem anno, librarius, seu a secretis, creatus est Reginaldus Foster,
cui insequenti anno additus est Franciscus Rapallini.
Anno MCMLVI ad finem vergente Moderator
commentariorum creatus est Carolus Egger, qui secretarium sibi
copulavit Ernestum Piacentini,
atque mox edixit futurum esse ut libelli commentariorum
denuo quater in anno ederentur. Etiam Collegium libellis edendis integre est
refectum atque ascissi sunt docti viri R. Iacoangeli, R. Galligani, D.
Composta, A. Pucciano, R. Palmerini, A. Colella, quibus aliquot post menses
additi sunt A. Pacitti atque I.C. Rossi.
Cum, mense Iunio anno MCMLXXXI Ernestus
Piacentini Collegio libellis est addictus, scriba ab actis seu Secretarius
constitutus est Ambrosius Piazzoni, atque brevi factum est ut inter
sodales libellis conficiendis includerentur et S.H. Siedl et M. Pisini. Mense
Martio a. MCMLXXXVIII Cletus Pavanetto constitutus est Moderatoris vices
gerens, deindeque etiam V. Turek allectus est inter sodales Commentariis
edendis.
Munus secretarii Commentariorum excepit, mense
Iunio a. MCMLXXXXI, Edmundus Caruana, idque perduxit usque ad annum
MCMLXXXXVIII, cum eius munus in se recepit Carolus Cartagena, atque
Summi Pontificis Ioannis Pauli II voluntate Cletus Pavanetto creatus
est Consilii Directorii Praeses et Commentariorum edendorum Moderator. Tunc
novum constitutum est etiam Collegium libellis conficiendis quod usque crevit,
atque nunc constat iis qui sequuntur: R. Badalì, H.A. Bologna, V. Ciarrocchi,
M. Freundorfer, Fl. Di Monaco, A.E. Llewellyn, M. Maritano, I.C. Rossi, A.
Taglieri, G. Wallner.
CLETVS PAVANETTO
(1) Cfr Latinitas MDCCCCLIII, p. 242.
(2) Cfr Latinitas MDCCCCLV, p. 6.
(3) Cfr Ibidem p. 8.
(4) Cfr Ibidem p. 8.
(5) Cfr Latinitas MDCCCCLVI, pp 165-166
(6) Cfr Latinitas MDCCCCLVII pp 169-170
(7) Cfr Latinitas MDCCCCLIV p. 20.
(8) Cfr Ibidem p. 21.
(9) Cfr Latinitas MDCCCCLX, p. 169.
(10) Cfr Latinitas MDCCCCLXI, p. 165.
(11) Cfr Ibidem, p. 174.
(12) Cfr Latinitas MCMLXII, p. 165.
(13) Cfr Latinitas MCMLXII, p. 175.
(14) Carmina III, 3, 7-8.
(15) Cfr Latinitas MCMLXII, p. 180.
(16) Cfr Latinitas MCMLXIII, p. 167.
(17) Latinitas MCMLXII, p. 180.
(18) Leo Magnus, "natione Tuscus ex patre Quintiano",
Romae a teneriore aetate vixit, ubi adhuc adulescens Romano clero est
aggregatus et ad diaconorum ordinem pervenit. Ceterum ipse, non immerito
quidem, Urbem patriam suam nominavit (cfr Epistula 31, 4; Migne,
PL 54, 794).
(19) Latinitas MCMLXIV, pp. 180-181.
(20) Cfr ibidem, pp. 180-183.
|