|
LATINITAS Opus Fundatum in Civitate Vaticana
CERTAMEN VATICANVM QVINQVAGESIMVM PRIMVM
INDICITVR
Linguae Latinae cultoribus, ubicumque terrarum
sunt, quinquagesimum primum proponitur Certamen Vaticanum, quod in opusculis
prosa vel astricta oratione compositis vertitur. Certamen die XXX mensis
Novembris anno MMVII in Vrbe celebrabitur.
Iis qui ad Certamen LI descendent, conceditur ut
argumentum, de quo Latine agant, sibi ipsi eligant; praeoptantur autem argumenta
ad res vel eventus huius aetatis pertinentia.
* Nova sunto experimenta neque prius aut typis exscripta, etiam vulgari sermone,
aut iam praemio in aliis litterarum certaminibus decorata vel etiam tantummodo
exhibita, sed praemio non honestata.
* Sunto omnino ab ipso auctore inventa, neque ex alieno opere deprompta in
Latinumque sermonem conversa, neque tandem e soluta oratione in astrictam;
reicietur translatio experimentorum, quae a descendentibus in Certamen iam
exhibita sunt.
In iudicio de missis operibus ferendo, ut par
est, cum rerum momentum tum Latini sermonis integritas aestimabuntur. In
carminibus, ut liquet, etiam mentis incitationis vel motus, atque versuum legis
et modificationis ratio ducetur.
* Scripta, quae prosa oratione conduntur, summum duo milia verborum et
quingenta, minimum mille et quingenta complectantur.
* Poëtarum experimenta ne minus centum versibus constent neque numerum
ducentorum quinquaginta versuum excedant. Singulae strophae numero notentur.
* Quisque petitor quinque sui operis exemplaria, ad unum idemque argumentum –
non ad plura – pertinentia, vel machinula scriptoria dilucide exarata vel typis
excusa, pridie Calendas Septembres anno MMVIII mittenda curabit.
* Licet petitoribus sive soluta sive astricta oratione in idem certamen indictum
descendere, sed in utraque unum opusculum permittitur ut exhibeatur. Scripta,
sive fuerint sive non fuerint praemio ornata, non reddentur.
* Petitores commentationes suas aliqua sententiola vel ficto nomine notabunt,
quam sententiolam quodque nomen commenticium cum in suprema parte paginae suae
scriptionis exarabunt, tum super involucrum, in quo scidula verum nomen et
cognomen ad certum domicilium eorum exhibens claudetur. Omnino, quaesumus,
scriptores abstineant a vero suo nomine exarando super exterius involucrum, quo
chartas omnes ad nos mittent.
* Victores huiuscemodi praemiis donabuntur.
Qui superior inter omnes discesserit aureo nomismate nec non diplomate
honestabitur; qui autem victori proximus in certamine fuerit, argenteo nomismate
decorabitur una cum mandato nummario et diplomate.
Petitores, qui publica laude digni existimati erunt, aeneo nomismate et
diplomate ornabuntur non sine mandato nummario.
Reicientur ea scripta, quae non fuerint
secundum eas, quas statuimus, rationes composita. Omnia, quae mittentur,
scripta tabellariorum diligentiae commendentur atque sic inscribantur:
Fondazione Latinitas, 00120 Città del Vaticano.
OPVS FVNDATVM
«LATINITAS»
|