ADSTANTES SALVTANTVR
Annuali
redeunte Certaminis Vaticani celebratione, sincera gestimus laetitia quotquot
curiosa mentis sollicitudine considerare solemus maiorum nostrorum animi
cultum eorumque praeclara opera adhuc per orbem terrarum loquentia. Ut patet,
Excellentissimi sacrorum Antistites,
colendissimae Dominae,
ornatissimi Viri
Adulescentes omnes, quos
oblata occasio ad nostram adduxit Congressionem,
sermo est de culturali
humanitate nobis a populo Romano transmissa. Agitur quidem de lauto et
pretioso patrimonio, quod aetatis nostrae homines saepissime parvipendere
videntur, interdum mala ratione reicere. Et tamen, quid iucundius, quid
gratius acceptiusve quam cognitio earum rerum quarum commercio doctiores fieri
possumus, dixerim elegantiores?
Rerum parens natura
generi humano praestantissimum elargita est rationis donum, quo aliter usae
sunt per orbem terrarum gentes ad suam ipsorum animi virtutem exprimendam:
Romanus populus linguam extruxit qua nescio ditior vel aptior ad hominis
germanas proprietates significandas. Brevi temporis spatio sermonem suum
ampliavit totum fere per Occidentem, per Septentrionis perque Africae non
exiguam partem eumque exhibuit mortalibus veluti optimam quandam frugem ad
faciendam sementem. Non suae tantum urbis gloriae atque amplitudini consuluit,
sed publicae etiam hominum utilitati ac saluti.
Per linguam Latinam
diversas gentes ad unam patriam sunt redactae, populi tunc temporis cogniti
omnibus artibus, quae liberales vocantur, instituti, optimae leges edoctae,
viae ad omnem sapientiam significatae quarum gratia gentes amplius dici non
possent barbarae.
Certaminis Vaticani
quinquagesimam instruendo celebrationem, propositum explevimus faciendi
publici iuris Litterarum Latinarum Humanisticarum praelectiones quas
clarissimus vir Aemilius Springhetti, S.I., quadraginta ante annos tradidit
auditoribus suis in Pontificia Studiorum
Universitate Salesiana.
Saepissime fit sermo de
humanitate, de humano cultu civili, de iuvenum institutione novanda novisque
aptanda inventis novisque necessitatibus magis magisque impellentibus. Pro
dolor! saepissime ignoratur Romanos plurima edixisse de animo humano, de
hominis bonitate deque
malignitate, praecepta multa edidisse aurea ad bene vivendum perquam apta, ad
animum recte moderandum etiam inter terrenae vitae procellas.
“Caelum, non animum,
mutant, qui trans mare currunt”, nos monet Horatius. Effrenata rerum novarum
conquisitio, ipsa longinquarum stellarum expugnatio non valebunt reddere
hominem homini.
Eiusmodi cogitationes
meditationesque perdiligens lector invenire poterit custoditas atque perample
illustratas maiorum nostrorum sapientia.
Quod ad nos attinet,
pergemus profecto alere Latinitatis flammam nomine et auctoritate Summi
Pontificis atque Apostolicae Sedis, Quibus, ut par est, nostra dirigitur
voluntas et grata recordatio, dum Vos omnes humaniter rogo ut velitis
adsurgere, bene ominantia Benedicti
XVI verba audituri.
CLETVS PAVANETTO
SVMMI PONTIFICIS NVNTIVS
GRATVLATORIVS
Laetamur quidem meritoque gratulamur de Certamine Vaticano in
ipsius felicissimo quinquagesimo eventu dum auctorum praesentium atque
praeteritorum huius frugiferae celebrationis meminimus et pro Nostra magna
benevolentia erga Opus Fundatum “Latinitas” exoptamus ut haud minus posthac
studia Latinitatis ac merita studiosorum inde laudabiliter provehantur ad
salutarem eruditionem honoremque Christi Ecclesiae adspirante et adiuvante
Apostolica Nostra Benedictione hoc tam fausto tempore largiter transmissa.
Ex Aedibus Vaticanis, die XV mensis Novembris, anno MMVII.
BENEDICTVS PP XVI