 |
LATINITAS Opus Fundatum in Civitate Vaticana
EXISTIMATIONES LIBRORVM
AEMILIVS SPRINGHETTI, Litterae Latinae Humanisticae, cura et studio Cleti
Pavanetto publici iuris factae, Romae, Elettrongraf 2007, pp. 195.
Quamvis inter linguae Latinae cultores notus et
clarus sit vir, immensa fere librorum narrationumque mole considerata, quae
vivus ipse et quo mortuo discipuli ediderunt, haud facile de Aemilio Springhetti
deque operibus eius cursim disserere videtur. Aemilius e Societate Iesu doctus
et spectatus fuit sacerdos, cui Universitatum rectores, cum miram spectarent
eius doctrinam atque eruditionem, litterarum Latinarum docendarum concordes
contulerunt munus. Quod ipse, qua humanitate fuit, maxima cum gravitate absolvit,
ut sui memoriam in discipulorum animis in
aevum mansuram reliquerit.
Cum autem apud Studiorum Universitates litteras
Latinas doceret, antiquum Romanorum sermonem emendate, eleganter, fluenter
adhibebat, quem Caesaris vel Ciceronis, Livii, vel Senecae aequalem duxisses.
Dulcis enim vir eloquii et studii, tanta vi, tanto fervore, tanta verborum
utebatur copia, ut oratorem magis quam professorem putasses. Hic vero ceteros
libros et omnes narrationes omitto, quorum index sermonem tam longe duceret, ut
novum ac recens volumen esset mihi neglegendum.
Quod, cum mihi esset ad bibliothecam ditandam
traditum, parvo temporis spatio fere voravi, ut viri doctrina atque eruditione
animum oblectarem, mentem ditarem, sensus allicerem. Libro perlecto, eloquio
devictus, Cleto Pavanetto non mihi tantum sed iis omnibus, qui in litteras
Latinas animum intendunt, maximas gratias esse agendas putavi. Nam Cletus illas
praelectiones, quas Aemilius apud Pontificium Institutum Altioris Latinitatis
per annum academicum MCMLXVIII-MCMLXIX habuit, collegit, emendavit, edidit.
Earum iactura maximo fuisset incommodo ac damno omnibus viris, qui colunt
litteras iure Humanisticas appellatas, quae non solum apud Italos verum apud
omnes etiam populos Europaeos saeculis XV et XVI floruerunt. Quae quidem apud
Italos natae et longe lateque per Europam diffusae, hominum tam funditus vitam
renovaverunt, commutaverunt mores, ut nova aetas orta visa sit, in qua homines
alteram vivendi ac sentiendi rationem sumpserint.
Quam quidem aetatem Aemilius enarrat, enodat et
explicat vel doctrina vel eruditione vel amore, ut illorum temporum incola
videatur. Investigationes ita lectoris animum rapiunt, ut illius aetatis doctum
eruditumque magistrum audire putet.
Cletus, qui magistri imaginem adhuc servat
doctumque virum magna colit reverentia, cum Aemilii praelectiones in vulgus
edere statuisset, brevem sed humanam et benignam praefationem conscripsit, per
quam doctrinam et operam collustrare est conatus: ipse non calamo et atramento
sed corde et animo exarasse videtur.
Multis et necessariis argumentis omissis, ad
volumen eiusque praecipuas proprietates reverti cogor.
Volumen est in duas partes divisum, quarum De
humanismo altera, altera de nonnulis auctorum operibus nec non de quibusdam
locis selectis agit. Prior pars est in sex capita divisa, quorum unumquodque
praecipuum Humanismi argumentum illustrat atque interpretatur.
Ad discipulos sollicitandos curiositatemque
movendam, Aemilius breviter et luculenter de Humanista nec non humanismo vocibus
de eorumque origine et notione disserit; quae fuerit saeculis XV-XVI humanismi
notio et natura explanat. Sex per capita tam multas confert notiones, de quibus
nullus prorsus liber ne breviter quidem attingit.
Nostra aetate, qua omnes se doctos rerumque
peritos ducunt, haud pauci inter professores quoque sunt qui has notiones
penitus ignorent. Non desunt professores, qui, cum angustiorem linguae
litterarumque Latinarum notionem sibi finxerint, Humanistarum linguam et
litteras Latinas non esse dictitant. His praesertim viris, quorum numerus in
dies crescit, Aemilii dissertationes utiles et necessariae videntur. Immo istos
viros hortor, ut per Aemilii librum luculentas Humanistarum divitias detegant,
illam insuper aetatem, qua iterum Romanorum sermo floruit et uberrimis fructibus
animos ornavit, altero quodam modo ac more considerent. Ceterum poetae rerumque
scriptores, ut ex Aemilii libro accepimus, minime vel Horatio vel Lucretio, vel
Vergilio, vel Ovidio, vel Caesari, vel Ciceroni, vel Livio lingua, arte, rebus,
scribendi genere cedunt. Aemilii iudicium, operibus perpensis, quamvis cuiusdam
auctoris amore laboret, aequum, meditatumque evadit.
Cum autem ostendat quomodo Humanismus hominum
mores et artes, philosophiam et litteras una cum religione immutaverit novisque
ditaverit rebus et argumentis, Aemilius se abstinere non potest, quin praecipuos
Humanistas eorundemque vitam et opera luculentius collustret. Quo fit, ut qui
fuerint Coluccius Salutati et Guarinus Veronensis et Flavius Blondus, cur Dantes
Alagherius in Humanismi limine consistat, qua de causa Ioannes Boccaccio et
Franciscus Petrarcha sint humanistae habendi ipse ostendat.
Alteram denique voluminis partem, quae
Florilegium ex operibus quorundam Humanistarum inscribitur, lectorum
benevolentiae temporis exigui causa committo. Aemilius quorundam auctorum
praecipuos selegit locos discipulisque proposuit, ut iudicium subtile atque
elegans, eloquium lautum atque urbanum, magnificumque dicendi genus, lectores
admiratione ita afficiant ut, occasione data, in narrationibus vel orationibus
scribendis praestantes scriptores aemulentur.
Cultiores ergo humanioresque viros, qui animos
ditare atque excolere cupiant, hortor, ut librum legant et nova quadam ratione
illam considerent aetatem, quae Italiam non solum Europae verum omnium gentium
matrem constituit germanae humanitatis magistram.
HORATIVS ANTONIVS BOLOGNA
|