Nunc manent suaves specie puellae
tres throno dignae Venerisque palma,
spectat ad summum, studiosa honoris,
quaeque tropaeum; |
|
haec nigros iactat fluidosque crines,
terga qui lenes lepide coronant,
pupulae fulget radius sub albo
perniger ore; |
5 |
flexili incedit tenuique dammae
quo solent gressu peragrare saltus,
concitam turbam rapientis ipsa
conscia formae; |
10 |
magnus in lato resonat theatro
clamor, applaudunt iuvenes ovantes
nec seni parcit remeantis asper
aestus amoris, |
15 |
Ilii sicut stupuere quondam
vel senes formis Helenae venustis,
mente dum labens latet imminentis
causa ruinae. |
20 |
Mox pares plausus meret et puella,
flava nec fuci decorata fraude,
quae, comas nodo resoluta, pectus
praebet opimum, |
|
non Clytaemnestrae similis, roganti
vindices flectat gladios Orestes,
alma quae, letum properare nolens,
ubera nudat; |
25 |
spes amat palmae refovere certas
ac suo fidit croceo colore
quod Iovis fulvo meminit calentis
tum Ganymede; |
30 |
corpore effundit Dryadis saporem
spirat et vultu nemorale quiddam,
veris ut flamen tepidos ad auras
halat odores; |
35 |
talis urgetur repetita Fauno
nympha per lucos fugiens opacos,
quae, simul pectus tremebunda, raptu
gaudet et ipsa: |
40 |
cum dei cedit satiatus ardor,
aemulae et silvae, prius infrementes,
iam silent mites, minuente saevae
turbine rixae. |
|
En subit formae specimen decorae
fomes et plausus cavea tonantis:
affabre virgo prope sculpta corpus
Sicelis adstat: |
45 |
in genis fulgor roseis renidet
ac rubor vultu labiisque blandus,
non ut hostilis vomit Aetna rubros
dira lapillos |
50 |
spargit et late liquefacta saxa,
per plagas ignis furiale flumen,
lugubri terrens Catinae paventes
murmure cives; |
55 |
huic color condit nihilum tremendi:
tu velim spectes teretesve suras
vel levi iussos numero rotantes
rite lacertos; |
60 |
verba si promit, modulata scite,
parcus est sermo docilisque mentis,
signa nec profert muliebris illa
garrulitatis, |
|
quae scatet crebris glomerata nugis
ore nutricis totiens inanis,
fabulis salse tragicus vetustis
ut docet auctor; |
65 |
forsitan formae tegumenta inumbrant
intimos sensus potiusve puros,
prisca quos patrum peperere sancti-
-monia morum |
70 |
atque quae virtus Ithacae refulsit:
ad Lares lassus rediens Ulixes,
heu! memor sponsae, valuit procorum
sternere turmas, |
75 |
sed magis taedas coluit iugales
in dies telam mulier morando,
tot tenax annos Venerem coercens
casta furentem. |
80 |
Laude cum tollit patriam puella,
non dolo Siren canit ipsa fallax,
candida at mulcens animi medullis
haeret in imis: |
|
“fervidi glaebas Siculae feraces
insulae soles refovent benigni,
provide caelo riguus secundat
imber ab alto; |
85 |
prospera hic florent onerata suco
poma vel spicis segetes onustae,
frondium ridet tremulo virescens
terra colore; |
90 |
Inferos linquens tenebrasque Pluton,
hic novos dulcis fremitus amoris
atque non suetos iniisse sensit
ossa tremores; |
95 |
obstat immanis, minitans voraces
per fretum caedes, inimica Scylla?
facta iam mitis, furibunda nautis,
parcit amanti, |
100 |
parcit et monstrum nimiam resorbens
fluctuum molem parilemque iactans,
gurgite ad clades habilis Charybdis
taetra patrandas.” |
|