La Santa Sede Menu Ricerca
La Curia Romana

Accademie Pontificie

 


 

S T A T U T A

Pontificiae Academiae Theologicae

 

Art. I - Academiae nomen est: Pontificia Academia Theologica.

Art. II - Finis laudatae Academiae est, ad normam Litterarum Apostolicarum Inter Munera Academiarum, motu proprio datarum, die XXVIII mensis Ianuarii anni MCMXCIX, fovere atque provehere theologica studia necnon dialogum inter theologicas et philosophicas disciplinas adeo ut velut "Centrum" quoddam sit uberioris institutionis et utilium hac in re novitatum cognitionis iis qui sacras disciplinas colunt. Ut hunc finem melius adsequatur, eadem Academia peculiari adhaeret vinculo Congregationi prò Educatione Catholica.

Art. IlI - Academia semper sub tutela est Summi Pontificis qui Praesidem nominat ad quinquennium. Idem Praeses post quinquennium, audito Academiae consilio, iterum iterumque confirmari poterit. Praeses coadiuvatur a Praelato a secretis, qui a Romano Pontifice nominatur ad quinquennium. Idem Praelatus a secretis, post quinquennium, audito Academiae consilio, iterum iterumque confirmari poterit.

Art. IV - Academia constat quadraginta Academicis ordinariis, theologis qui ob praeclara merita in sacris disciplinis excolendis, a Cardinale Secretano status nominantur. li sodales, octuagesimo aetatis anno expleto, titulo ;meritorum decorantur.

Art. V - Praesidis est, adiuvantibus Praelato a secretis et quattuor lonsiliariis, Academiam sollicite moderari tum ad rectum quod spectat srum cursum, tum ad Statutorum fidelem observantiam.

Idem Praeses est membrum Consilii Coordinationis Pontificiarum cademiarum, quo singulae Academiae amico foedere coaptantur.

Art. VI – Consilium constat Praelato a secretis, et aliis quatuor sociis ordinariis ab Academicis electis. Consiliarii electi ab Academicis munus siscipiunt ad quinquennium, quo elapso iterum iterumque eligi possunt.

Art. VII - Consilio, cui praeest Praeses Academiae, deliberandum est de omnibus gravioribus Academiae negotiis. Quamobrem semel saltem in anno a Praeside convocata, atque in superum si id tres Consilii sodales postulaverint.

Art. VIII - In Academia officia exstant Archivistae-Bibliothecarii et Camerarii seu pecuniariae rei Administratoris. Uterque Officialis, Consilio annuente, a Praeside nominatur.

Art. IX - Socii Ordinarii Academiae sunt numero quadraginta. Qui vero extra Urbem sedem habent, vitae Academiae quae doctrinae indagationem spectat interesse tenentur, itemque coetibus nationalibus aut internationalibus Academiae.

Art. X - Praeter ordinarios Academicos, nominari possunt a Praeside, proponente Consilio, etiam socii qui vulgo "corrispondenti" appellantur, quorum numerus clausus non est.

Art. XI - Praeses coetus sociorum indicere debet, postquam cuiusvis coetus agenda dicendaque (seu quod quidem "ordo diei" vulgo appellatur) Consilii sodalibus probanda subiecerit. Exemplar programmatis cuiusvis coetus omnibus sociis mittendum curabit, addita invitatione, ut statutis die et hora adsint.

Art. XII - Academia, ad finem suum adsequendum, conventum nationalem aut internationalem theologicis studiis promovendis statis temporibus instituet, ephemerides theologicis novis documentis ecclesiasticis librisque illustrandis edendas curabit, et bibliothecam cuius libri sociis commodentur constituet.

Art. XIII - Praeses, annuente Consilio alia sumet incepta, singula aut plura, semel tantum aut periodice peragenda, ut Academiae finis pleniorem effectum assequatur.

Itidem Praeses, ut membrum Consilii Coordinationis Pontificiarum Academiarum, curat ut singulis annis ea quae ab Academia gesta fuerint Pontificio Consilio de Cultura innotescant.

Idem Praeses interesse sataget communi omnium Academiarum conventui qui singulis annis peculiari solemnitate, Pontificio Consilio de Cultura moderante, celebrata.

Art. XIV - Camerarius seu pecuniariae rei Administrator quotannis oeconomicam Academiae relationem Praesidi probandam subiciet, postquam huiusmodi relatio a Consilii sodalibus opportune emendata et confirmata sit.

 

 
La Curia Romana