INTERPRETATIONES AUTHENTICAE
Pontificium Consilium de Legum Textibus Interpretandis, a non paucis
efflagitato personis et pro certo habenti hoc suum inceptum animarum
Pastoribus necnon Iuris canonici Professoribus aliisque iuris cultoribus
ac operatoribus magnae utilitati et pergratum futurum esse, visum est
omnes interpretationes authenticas quae, in variis numeris Actorum
Apostolicae Sedis sunt, in unum colligi.
In hoc opere peragendo criterio quae sequuntur prae oculis habita
sunt.
- interpretationes authenticae digestae sunt iuxta seriem canonum Codicis,
nullo servato ordine temporis promulgationis;
- interpretationem textis est idem ac textus in Actis Apostolicae
Sedis editus. Saepius plures interpretationes eodem die simul publici
iuris factae sunt. Quare, in sequenti nostra collectione, nonnumquam fit
ut quaedam verba textuum AAS velut decisio dubium, etc., (ad
ordinarium coetum qui interpretationem protuli et ad confirmationem Summi
Pontificis pertinentium), in numero plurali inveniantur, etsi referuntur
ad unam interpretationem.
Can. 87, § 1 (cf. AAS, LXXVII,
1985, 771)
Patres Pontificiae Commissionis Codici Iuris Canonici Authentice
Interpretando, propositis in plenario coetu diei 14 maii 1985, quae
sequuntur dubiis, respondendum esse censuerunt ut infra ad singula:
III
De dispensatione a forma canonica matrimonii
D.Utrum extra casum urgentis mortis periculi Episcopus dioecesanus, ad
normam can. 87, § 1, dispensare valeat a forma canonica in matrimonio
duorum catholicorum.
R. Negative.
Summus Pontifex Ioannes Paulus II in Audientia die 5 iulii 1985
infrascripto impertita, de supradictis decisionibus certior factus, eas
publicari iussit.
Rosalius Iosephus Card. Castillo Lara, Praeses
Iulianus Herranz, a Secretis
Can. 119, 1º (cf. AAS, LXXXII, 1990, 845)
Patres Pontificii Consilii de Legum Textibus Interpretandis proposito in
plenario coetu diei 8 maii 1990 dubio, quod sequitur, respondendum esse
censuerunt ut infra:
D. Utrum in electionibus, ad normam can. 119, 1º peragendis, adhuc
requiratur in tertio scrutinio maioritas absoluta suffragiorum eorum qui
sunt praesentes, an, excepto casu paritatis, maioritas relativa sufficiat.
R. Negative ad primam partem; affirmative ad secundam.
Summus Pontifex Ioannes Paulus II in Audientia die 28 iunii 1990
infrascripto impertita, de supradicta decisione certior factus, eam
publicari iussit.
Rosalius Iosephus Card. Castillo Lara, Praeses
Iulianus Herranz Casado, a Secretis
Can. 127, § 1 (cf. AAS, LXXVII, 1985, 771)
Patres Pontificiae Commissionis Codici Iuris Canonici Authentice
Interpretando, propositis in plenario coetu diei 14 maii 1985, quae
sequuntur dubiis, respondendum esse censuerunt ut infra ad singula:
II
De Superiore eiusque Consilio
D. Utrum cum iure statuatur ad actus ponendos Superiorem indigere
consensu alicuius Collegii vel personarum coetus, ad normam can. 127, §1,
ipse Superior ius habeat ferendi suffragium cum aliis, saltem ad paritatem
suffragiorum dirimendam.
R. Negative.
Summus Pontifex Ioannes Paulus II in Audientia die 5 iulii 1985
infrascripto impertita, de supradictis decisionibus certior factus, eas
publicari iussit.
Rosalius Iosephus Card. Castillo Lara, Praeses
Iulianus Herranz, a Secretis
Can. 230, § 2 (cf. AAS, LXXXVI, 1994,
541-542)
Patres Pontificii Consilii de Legum Textibus Interpretandis proposito in
plenario coetu diei 30 iunii 1992 dubio, quod sequitur, respondendum esse
censuerunt ut infra:
D. Utrum inter munera liturgica quibus laici, sive viri sive mulieres,
iuxta CIC can. 230, § 2 fungi possunt, adnumerari etiam possit
servitium ad altare.
R. Affirmative et iuxta instructiones a Sede Apostolica dandas.
Summus Pontifex Ioannes Paulus II in Audientia die 11 Iulii 1992
infrascripto impertita, de supradicta decisione certior factus, eam
confirmavit et promulgari iussit.
+Vincentius Fagiolo
archiep. em. Theatinus-Vastensis, Praeses
+Iulianus Herranz Casado
ep. tit. Vertarensis, a Secretis
Cum quidem Summus Pontifex mandaverit ut quaedam indicarentur et
collustrarentur circa quae can. 230, § 2 C1C praecipit aeque ac circa
huius canonis authenticam interpretationem, Congregatio de Cultu Divino et
Disciplina Sacramentorum Conferentiarum Episcoporum Praesidibus Litteras
circulares misit quae sequuntur, die 15 mensis Martii a.D. 1994,
significans et demonstrans:
1. Can. 230, § 2 vim habet permittendi non praecipiendi: «
Laici... possunt ». Itaque licentia ab aliquo Episcopo
concessa hac in re nullo pacto haberi potest pro ceteris Episcopis
obstringens. Quisque igitur Episcopus in dioecesi sua, Conferentiae
Episcoporum audita sententia, facultatem habet prudenter iudicandi et
disponendi quid sit faciendum ad vitam liturgicam in sua dicione recte
agendam.
2. Sancta Sedes servat quae attentis locorum rerum adiunctis nonnulli
Episcopi iusserunt, can. 230, § 2 spectato, at Eadem simul
commonefacit peropportunum esse, ut clara teneatur traditio quod attinet
ad munus ad altare ex parte puerorum. Notum enim est hoc effecisse ut
sacerdotales vocationes feliciter augerentur. Semper igitur manebit
officium ut puerorum ministrantium manipuli continuentur et sustententur.
3. Si autem in aliqua dioecesi, prae oculis can. 230, § 2 habito,
Episcopus sinet ut peculiares ob rationes ad altare munus etiam mulieribus
permittatur, hoc, ad normam quam supra diximus, plane fidelibus explicari
debet, et pariter ostendendum mulieres saepe munus lectoris in liturgia
complere easque Sacram Communionem distribuire posse, tamquam
extraordinarias Eucharistiae ministras, atque alia officia praestare,
quemadmodum can. 230, § 3 prospicit:
4. Perspicuum exinde esse debet haec liturgica munera « ex
temporanea deputatione » obiri, ad Episcopi iudicium, nullo
exsistente iure ut laici, sive viri sive mulieres, ea expleant.
Antonius M. Card. Javierre Ortas, Praefectus
+ Geraldus M. Agnelo, a Secretis
Can. 230, § 4, cf. interpretatio authentica can.
910 § 2
Can. 299, § 4, cf. interpretatio authentica can.
1737
Cann. 346, § 1 e 402, § 1 (cf. AAS, LXXXIII,
1991, 1093)
Patres Pontificii Consilii de Legum Textibus Interpretandis proposito in
ordinario coetu diei 2 iulii 1991 dubio, quod sequitur, respondendum esse
censuerunt ut infra:
D. « Utrum, Episcopi emeriti, de quibus in cari. 402, § 1, ab
Episcoporum Conferentia eligi possint, iuxta can. 346, § 1
praescriptum, uti Synodi Episcoporum sodales ».
R. Affirmative.
Summus Pontifex Ioannes Paulus II in Audientia die 10 octobris 1991
infrascripto Praesidi impertita, de supradicta decisione certior factus,
eam confirmavit et promulgari iussit.
+Vincentius Fagiolo
archiep. em. Theatinus-Vastensis, Praeses
+Iulianus Herranz Casado
ep. tit. Vertarensis, a Secretis
Cann. 434 e 452 (cf. AAS, LXXXI, 1989, 388)
Patres Pontificiae Commissionis Codici luris Canonici Authentice
Interpretando proposito in plenario coetu diei 19 ianuarii 1988 dubio,
quod sequitur, respondendum esse censuerunt ut infra:
D. Utrum Episcopus auxiliaris munere Praesidis (aut Pro-Praesidis) in
Episcoporum conferentiis fungi possit.
Utrum id possit in conventibus Episcoporum regionis ecclesiasticae, de
quibus in can. 434.
R. Negative ad utrumque.
Summus Pontifex loannes Paulus II in Audientia diei 23 maii 1988
infrascripto impertita, de supradicta decisione certior factus, eam
publicari iussit.
Rosalius Iosephus Card. Castillo Lara, Praeses
Iulianus Herranz, a Secretis
Can. 455, § 1 (cf. AAS, LXXVII 1985,
771)
Patres Pontificiae Commissionis Codici Iuris Canonici Authentice
Interpretando, propositis in plenario coetu diei 14 maii 1985, quae
sequuntur dubiis, respondendum esse censuerunt ut infra ad singula:
I
De decretis generalibus exsecutoriis
D. Utrum sub locutione « decreta generalia » de qua in can.
455, § 1, veniant etiam decreta generalia exsecutoria de quibus in
cann. 31-33.
R. Affirmative.
Summus Pontifex Ioannes Paulus II in Audientia die 5 iulii 1985
infrascripto impertita, de supradictis decisionibus certior factus, eas
publicari iussit.
Rosalius Iosephus Card. Castillo Lara, Praeses
Iulianus Herranz, a Secretis
Can. 502, § 1 (cf. AAS, LXXVI, 1984,
746-747)
Patres Pontificiae Commissionis Codici Iuris Canonici Authentice
Interpretando, propositis in plenario coetu diei 26 iunii 1984 quae
sequuntur dubiis, respondendum esse censuerunt ut infra ad singula:
III
D. a) Utrum, ad normam Can. 502, §1, membrum Collegii
Consultorum quod desinit esse membrum Consilii Presbyteralis remaneat in
suo munere consultoris.
R.Affirmative.
D. b) Utrum perdurante quinquennio, si quis consultor a munere
cesset, Episcopus dioecesanus alium in eius loco nominare debeat.
R. Negative et ad mentem.
Mens autem est ut obligatio alium consultorem nominandi adest
tantummodo si deficiat numerus minimus in Can. 502, § 1 requisitus.
Summus Pontifex Ioannes Paulus II in Audientia die 11 m. iulii a.
1984 infrascripto concessa, de supradictis decisionibus certior factus eas
publicari iussit.
+Rosalius Castillo Lara, Archiep. tit Praecausen., Pro-Praeses
Iulianus Herranz, a Secretis
Can. 509, § 1 (cf. AAS, LXXXI, 1989, 991)
Patres Pontificiae Commissionis Codici Iuris Canonici Authentice
Interpretando propositis in plenario coetu diei 24 Ianuarii 1989 dubiis,
quae sequuntur, respondendum esse censuerunt ut infra:
I
D.Utrum praesidis electio imponatur in canonicorum capitulis vi can.
509, § 1.
R. Negative.
Summus Pontifex Ioannes Paulus II in Audientia die 20 Maii 1989
infrascripto impertita, de supradictis decisionibus certior factus, eas
publicari iussit.
Rosalius Iosephus Card. Castillo Lara, Praeses
Iulianus Herranz Casado, a Secretis
Can. 684, § 3 (cf. AAS, LXXIX, 1987, 1249)
Patres Pontificiae Commissionis Codici Iuris Canonici Authentice
Interpretando propositis in plenario coetu die 29 aprilis 1987 dubiis,
quae sequuntur, respondendum esse censuerunt ut infra:
I
D. « Utrum verbo 'religiosus', de quo in can. 684, § 3,
intelligatur tantum religiosus a votis perpetuis an etiam religiosus a
votis temporariis ».
R. Negative ad primum, affirmative ad secundum.
Summus Pontifex Ioannes Paulus Il in Audientia die 20 iunii 1987
infrascripto impertita, de supradicta decisione certior factus, eam
publicari iussit.
Rosalius Iosephus Card. Castillo Lara, Praeses
Iulianus Herranz, a Secretis
Can. 700 (cf. AAS, LXXVIII, 1986, 1323-1324)
Patres Pontificiae Commissionis Codici Iuris Canonici Authentice
Interpretando propositis in plenario Coetu diei 21 martii 1986, quae
sequuntur dubiis, respondendum esse censuerunt ut infra:
I
D. Utrum decretum dimissionis iuxta can. 700 CIC a Moderatore supremo
prolatum dimisso notificandum sit ante Sanctae Sedis confirmationem, aut
post eiusdem confirmationem.
R. Negative ad primam partem; affirmative ad alteram.
II
D. Utrum auctoritas competens ad recipiendum recursum in suspensivo
contra sodalis dimissionem sit Congregatio pro Religiosis et Institutis
Saecularibus, quae decretum confirmavit, aut Supremum Signaturae
Apostolicae Tribunal.
R. Affirmative ad primam partem; negative ad alteram.
Summus Pontifex Ioannes Paulus II in Audientia die 17 maii 1986
infrascripto concessa, de omnibus supradictis decisionibus certior factus,
eas publicari iussit.
Rosalius Iosephus Card. Castillo Lara, Praeses
Iulianus Herranz, a Secretis
Cann. 705-707 (cf. AAS, LXXVIII, 1986,
1323-1324)
Patres Pontificiae Commissionis Codici Iuris Canonici Authhentice
Interpretando propositis in plenario coetu diei 29 aprilis 1986 quae
sequuntur dubiis, respondendum esse censuerunt ut infra:
I
D. Utrum Episcopus religiosus gaudeat in proprio instituto voce activa
et passiva.
R. Negative.
Summus Pontifex Ioannes Paulus II in Audientia die 17 maii 1986
infrascripto concessa, de omnibus supradictis decisionibus certior factus,
eas publicari iussit.
Rosalius Iosephus Card. Castillo Lara, Praeses
Iulianus Herranz, a Secretis
(cf. AAS, LXXX, 1988, 1818-1819)
Patres Pontificiae Commissionis Codici Iuris Canonici Authentice
Interpretando propositis in plenario coetu diei 19 Ianuarii 1988 dubiis,
quae sequuntur, respondendum esse censuerunt ut infra:
II
D. Utrum religiosi, Romanae Rotae Praelati Auditores nominati, exempti
habendi sint ab Ordinario religioso et ab obligationibus, quae e
professione religiosa promanant, ad instar religiosorum ad Episcopatum
evectorum.
R. Negative ad utrttmque, salvis iis quae ad exercitium proprii
officii spectant.
Summus Pontifex Ioannes Paulus II in Audientia die 23 Maii 1988
infrascripto impertita, de supradictis decisionibus certior factus, eas
publicari iussit.
Rosalius Iosephus Card. Castillo Lara, Praeses
Iulianus Herranz, a Secretis
Can. 767, § 1 (cf. AAS, LXXIX, 1987,1249)
Patres Pontificiae Commissionis Codici Iuris Canonici Authhentice
Interpretando proposito in plenario coetu die 26 maii 1987 dubio, quod
sequitur, respondendum esse censuerunt ut infra:
D. « Utrum Episcopus dioecesanus dispensare valeat a praescripto
can. 767, § 1, quo sacerdoti aut diacono homilia reservatur ».
R. Negative.
Summus Pontifex Ioannes Paulus II in Audientia die 20 iunii 1987
infrascripto impertita, de supradicta decisione certior factus, eam
publicari iussit.
Rosalius Iosephus Card. Castillo Lara, Praeses
Iulianus Herranz, a Secretis
Can. 830, § 3 (cf. AAS, LXXIX, 1987,1249)
Patres Pontificiae Commissionis Codici Iuris Canonici Authentice
Interpretando propositis in plenario coetu die 29 aprilis 1987 dubiis,
quae sequuntur, respondendum esse censuerunt ut infra:
II
D. « Utrum licentia, de qua in can. 830, § 3, imprimendo sit
in libris typis editis, indicatis nomine concedentis, die et loco
concessionis ».
R. Affirmative.
Summus Pontifex Ioannes Paulus II in Audientia die 20 iunii 1987
infrascripto impertita, de supradicta decisione certior factus, eam
publicari iussit.
Rosalius Iosephus Card. Castillo Lara, Praeses
Iulianus Herranz, a Secretis
Can. 910, § 2 (cf. AAS, LXXX, 1988,1373)
Patres Pontificiae Commissionis Codici Iuris Canonici Authentice
Interpretando proposito in plenario coetu diei 20 Februarii 1987 dubio,
quod sequitur, respondendum esse censuerunt ut infra:
D. « Utrum minister extraordinarius sacrae communionis, ad normam
cann. 910, § 2 et 230, § 3 deputatus, suum munus suppletorium
exercere possit etiam cum praesentes sint in ecclesia, etsi ad
celebrationem eucharisticam non participantes, ministri ordinarii qui non
sint quoquo modo impediti ».
R. Negative.
Summus Pontifex Ioannes Paulus II de supradicta decisione certior
factus, die 1 iunii 1988 eam publici iuris fieri iussit.
Rosalius Iosephus Card. Castillo Lara, Praeses
Iulianus Herranz, a Secretis
Can. 917 (cf. AAS, LXXVI, 1984, 746-747)
Patres Pontificiae Commissionis Codici Iuris Canonici Authentice
Interpretando, propositis in plenario coetu diei 26 iunii 1984 quae
sequuntur dubiis, respondendum esse censuerunt ut infra ad singula:
I
D.Utrum, ad normam can. 917, fideles qui Sanctissimam Eucharistiam iam
recepit, possit eam eadem die suscipere altera tantum vice, an quoties
eucharisticam celebrationem participat.
R. Affirmative ad primum; Negative ad secundum.
Summus Pontifex Ioannes Paulus II in Audientia die 11 m. iulii a.
1984 infrascripto concessa, de supradictis decisionibus certior factus eas
publicari iussit.
+Rosalius Castillo Lara, Archiep. tit Praecausen., Pro-Praeses
Iulianus Herranz, a Secretis
Can. 951, § 1 (cf. AAS, LXXIX, 1987,1132)
Patres Pontificiae Commissionis Codici Iuris Canonici Authentice
Interpretando proposito in plenario coetu die 20 februarii 1987 dubio,
quod sequitur, respondendum esse censuerunt ut infra:
D. Utrum Ordinarius de quo in can. 951, § 1 intelligendus sit
Ordinarius loci in quo Missa celebratur, an Ordinarius proprius
celebrantis.
R. Negative ad primam partem; affirmative ad secundam, nisi de
parochis et vicariis paroecialibus, pro quibus Ordinarius intelligitur
Ordinarius loci, agatur.
Summus Pontifex Ioannes Paulus II in Audientia die 23 aprilis 1987
infrascripto impertita, de supradictis decisionibus certior factus, eas
publicari iussit.
Rosalius Iosephus Card. Castillo Lara, Praeses
Iulianus Herranz, a Secretis
Can. 964, § 2 (cf. L'Osservatore Romano,
13-14 luglio 1998, p. 2)
Patres Pontificii Consilii de Legum Textibus Interpretandis, in
ordinario coetu diei 16 iunii 1998, dubio, quod sequitur, respondendum
esse censuerunt ut infra:
D. Utrum attento praescripto can. 964, § 2, sacramenti minister,
iusta de causa et excluso casu necessitatis, legitime decernere valeat,
etiamsi poenitens forte aliud postulet ut confessio sacramentalis
excipiatur in sede confessionali crate fixa instructa.
R. Affirmative.
Summus Pontifex Ioannes Paulus II in Audientia die 7 iulii 1998
infrascripto Praesidi impertita, de supradicta decisione certior factus,
eam confirmavit et promulgari iussit.
+ IULIANUS HERRANZ
Archiepiscopus titularis Vertarensis
Praeses
+ BRUNO BERTAGNA
Episcopus titularis Drivastensis
a Secretis
Can. 1103 (cf. AAS, LXXIX, 1987, 1132)
Patres Pontificiae Commissionis Codici Iuris Canonici Authentice
Interpretando proposito in plenario coetu diei 25 novembris 1986 dubio,
quod sequitur, respondendum esse censuerunt ut infra:
D. Utrum vitium consensus de quo in can. 1103 matrimoniis non
catholicorum applicari possit.
R. Affirmative.
Summus Pontifex Ioannes Paulus II in Audientia die 23 aprilis 1987
infrascripto impertita, de supradictis decisionibus certior factus, eas
publicari iussit.
Rosalius Iosephus Card. Castillo Lara, Praeses
Iulianus Herranz, a Secretis
Can. 1263 (cf. AAS, LXXXI, 1989, 991)
Patres Pontificiae Commissionis Codici Iuris Canonici Authentice
Interpretando propositis in plenario coetu diei 24 Ianuarii 1989 dubiis,
quae sequuntur, respondendum esse censuerunt ut infra:
II
D. Utrum sub verbis can. 1263 « personis iuridicis publicis suo
regimini subiectis » comprehendantur quoque scholae externae
institutorum religiosorum iuris pontificii.
R. Negative.
Summus Pontifex Ioannes Paulus II in Audientia die 20 Maii 1989
infrascripto impertita, de supradictis decisionibus certior factus, eas
publicari iussit.
Rosalius Iosephus Card. Castillo Lara, Praeses
Iulianus Herranz Casado, a Secretis
Can. 1398 (cf. AAS, LXXX, 1988, 1818-1819)
Patres Pontificiae Commissionis Codici Iuris Canonici Authentice
Interpretando propositis in plenario coetu diei 19 ianuarii 1988 dubiis,
quae sequuntur, respondendum esse censuerunt ut infra:
I
D. Utrum abortus, de quo in can. 1398, intelligatur tantum de eiectione
fetus immaturi, an etiam de eiusdem fetus occisione quocumque modo et
quocumque tempore a momento conceptionis procuretur.
R. Negative ad primam partem; affirmative ad secundam.
Summus Pontifex Ioannes Paulus II in Audientia die 23 Maii 1988
infrascripto impertita, de supradictis decisionibus certior factus, eas
publicari iussit.
Rosalius Iosephus Card. Castillo Lara, Praeses
Iulianus Herranz, a Secretis
Cann. 1522 et 1525 (cf. AAS, LXXVIII, 1986,
1324)
Patres Pontificiae Commissionis Codici Iuris Canonici Authentice
Interpretando propositis in plenario coetu diei 29 aprilis 1986 dubiis,
quae sequuntur, respondendum esse censuerunt ut infra:
I
D. Utrum finita instantia per peremptionem vel per renuntiationem, si
quis velit causa denuo introducere vel prosequi, ea resumi debeat apud
forum quo primum pertractata est, an introduci possit apud aliud tribunal
iure competens tempore resumptionis.
R. Negative ad primam partem; affirmative ad alteram.
Summus Pontifex Ioannes Paulus II in Audientia die 17 Maii 1986
infrascripto impertita, de omnibus supradictis decisionibus certior
factus, eas publicari iussit.
Rosalius Iosephus Card. Castillo Lara, Praeses
Iulianus Herranz, a Secretis
Can. 1673, 3º (cf. AAS, LXXVIII, 1986,
1323-1324)
Patres Pontificiae Commissionis Codici Iuris Canonici Authentice
Interpretando proposito in plenario coetu diei 28 februarii 1986, quod
sequitur dubio, respondendum esse censuerunt ut infra:
D. Utrum Vicarius iudicialis, cuius consensus requiritur ad normam can.
1673, 3º, sit Vicarius iudicialis dioecesis in qua domicilium habet
pars conventa an Tribunalis interdioecesani.
R. Affirmative ad primum et ad mentem.
Mens autem est: si in casu particulari deficiat Vicarius iudicialis
dioecesanus requiritur consensus Episcopi.
Summus Pontifex Ioannes Paulus II in Audientia die 17 Maii 1986
infrascripto impertita, de omnibus supradictis decisionibus certior
factus, eas publicari iussit.
Rosalius Iosephus Card. Castillo Lara, Praeses
Iulianus Herranz, a Secretis
Can. 1686 (cf. AAS, LXXVI, 1984, 746-747)
Patres Pontificiae Commissionis Codici Iuris Canonici Authentice
Interpretando proposito in plenario coetu diei 26 iunii 1984 quae
sequuntur dubiis, respondendum esse censuerunt ut infra ad singula:
II
D. Utrum ad comprobandum statum liberum eorum qui, etsi ad canonicam
formam adstricti, matrimonium attentarunt coram civili officiali aut
ministro acatholico, necessarium requiratur processus documentalis de quo
in can. 1686, an sufficiat investigatio praematrimonialis ad normam cann.
1066-1067.
R. Negative ad primum; Affirmative ad secundum.
Summus Pontifex Ioannes Paulus II in Audientia die 11 m. iulii a.
1984 infrascripto concessa, de supradictis decisionibus certior factus,
eas publicari iussit.
+Rosalius Castillo Lara, Archiep. tit Praecausen., Pro-Praeses
Iulianus Herranz, a Secretis
Can. 1737 (cf. AAS, LXXX, 1988, 1818)
Patres Pontificiae Commissionis Codici Iuris Canonici Authentice
Interpretando proposito in plenario coetu diei 29 Aprilis 1987 dubio, quod
sequitur, respondendum esse censuerunt ut infra:
D. Utrum christifidelium coetus, personalitatis iuridicae, immo et
recognitionis de qua in can. 299, § 3, expers, legitimationem activam
habeat ad recursum hierarchicum proponendum adversus decretum proprii
Episcopi dioecesani.
R. Negative, qua coetus; affirmative, qua singuli christifideles,
sive singillatim sive coniunctim agentes, dummodo revera gravamen passi
sint. In aestimatione autem huius gravaminis, iudex congrua
discretionalitate gaudeat oportet.
Summus Pontifex Ioannes Paulus II in Audientia die 20 Iunii 1987
infrascripto impertita, de supradicta decisione certior factus, eam
publicari iussit.
Rosalius Iosephus Card. Castillo Lara, Praeses
Iulianus Herranz Casado, a Secretis