Index

  Back Top Print

PONTIFICIUM CONSILIUM INSTRUMENTIS COMMUNICATIONIS SOCIALIS PRAEPOSITUM

INSTRUCTIO PASTORALIS

COMMUNIO ET PROGRESSIO*

AD DECRETUM CONCILII OECUMENICI VATICANI II DE INSTRUMENTIS COMMUNICATIONIS SOCIALIS RITE APPLICANDUM DE MANDATO EIUSDEM CONCILII EXARATA.

 

PROOEMIUM

1. COMMUNIO ET PROGRESSIO convictus humani potissima sunt proposita communicationis socialis eiusque instrumentorum, ut preli, cinematographei, radiophonici et televisifici inventi. Horum vero augescens in dies perfectio, qua pluribus usque hominibus singulisque maiorem in modum facilius praesto sunt, eos omnes magis ac magis implicat affectione quadam animi vitaeque ratione, in quam eadem technica subsidia penitus permanant.

2. In iis reperit Ecclesia « dona Dei » [1] quippe quae secundum providentissimi Dei consilium homines inter se fraterna necessitudine concilient ut hi cum salutifera Eius concurrant voluntate. Plenior autem comprehensio et intelligentia acrior communicationis socialis, ideo muneris etiam instrumentorum eius in hodiernae societatis commodum, aliquot attingitur Concilii Vaticani Secundi documentis, praesertim in Constitutione De Ecclesia in Mundo Huius Temporis [2], tum quoque in Decreto De Oecumenismo [3], Declaratione De Libertate Religiosa [4], Decreto De Activitate Missionali Ecclesiae [5], Decreto De Pastorali Episcoporum Munere in Ecclesia [6], et proprie Decreto illo, quod totum instrumentorum communicationis socialis rem pertractat [7]. Ille autem altior rerum intellectus Concilii afflatu et doctrina fretus Christianos posthac docebit quo animo sese gerant in communicationis subsidiis eosque incitabit, ut in iis impensius élaborent.

3. Haec demum Instructio Pastoralis, iussu ipsius Concilii emissa [8], doctrinae principia atque consilia pastoralia in universum explicat, singulis nimirum minutisque partibus praetermissis, quae ob rei perpetuam vicissitudinem et progressionem proxime definiri valent tantummodo secundum peculiaria temporis cuiusque et loci adiuncta.

4. Quapropter erit Episcoporum eorumque Conventuum, quemadmodum Synodorum in Ecclesiis Orientalibus, libenter uti adiumentis hominum vere peritorum necnon consiliorum dioecesanorum, nationalium, internationalium ac sic hanc instructionem industria operosa et collegiaria ad effectum adducere, dum pressius eam explanabunt et accommodabunt ad singulares condiciones populorum ac finium, quibus praesunt, Ecclesiae totius unitati simul prospicientes. Quo in opere conventus Episcoporum adhibebunt beneficia, quae sacerdotes, religiosi, laici pro certo munere suo hac in re poterunt afferre, quandoquidem congruens usus instrumentorum communicationis socialis recidit in totum Populum Dei.

5. Sperare denique licet fore ut Instructio haec in optimam partem ab iis recipiatur, quicumque in communicationis socialis provincia officio aliquo perfungantur, atque ab omnibus qui pro sua bona voluntate humanae familiae progressibus studeant. Ita enim fiet, ut per mutuo habitum sermonem operamque adiutricem illorum hominum uberrima emolumenta, quae his portendantur instrumentis, in omnium revera bonum percipiantur.

PARS PRIMA

COMMUNICATIONIS SOCIALIS INSTRUMENTA
IN CHRISTIANO RERUM PROSPECTU:
ELEMENTA DOCTRINAE

6. Instrumenta communicationis socialis, tametsi ab ipsis communicatoribus ad homines singulos directa usurpentur, universam tamen hominum societatem reapse tangunt et movent [1], etenim plurimis hominibus celeriter perferunt cognitiones vitae mundi hodierni, praesentisque temporis animum aperiunt et mentem; plane idcirco necessaria sunt putanda ad intimas et saepius multiplicatas necessitudines atque opera nostrae societatis. Hanc ob causam in ipsa incidunt etiam ea principia, quae secundum prospectum christianum consortionem hominum moderantur. Excelso quidem proposito haec inventa eo spectant et ordinantur, ut quaestiones atque exspectationes humanae societatis in medium proferantur, quo citius eis satisfiat, utque homines in coniunctionem magis magisque arctam contrahantur. Quod quidem primarium est principium, unde proficiscitur aestimatio Christiana opportunitatum, quas hominum prosperitati instrumenta illa praebent.

7. Ubicumque humana industria incumbit ad vitae terrestris condiciones in melius corrigendas, et imprimis quotiescumque aguntur recentissima scientiae humanae prodigia prosperrimique technicae artis successus, ibi profecto Christianorum visus atque existimatio de homine ipso, et necessitudinibus humanis, et tota mundi historia reperiunt aliquam responsionem — saepius vero inconsciam — illi praecepto divino ut homo « possideat et dominetur terrae » [2], eodemque tempore cernit participationem necnon productionem operis Dei rerum electoris ac servatoris [3]. Atqui in eandem illam considerationem et mentem prorsus ingrediuntur communicationis socialis instrumenta, utpote quae ad scientiam inter homines communicandam ac proinde ad eorum mutuo praestitam effectricem operam valeant multum. Eevera, cum hominem Deus fabricaretur ad imaginem suam, potestatem ei dedit simul partis capiendae in ipsa potentia creatrici, ut civitatem terrenam exstrueret [4].

8. Suapte natura id communicatio socialis efficere contendit, ut homines inter se commercia frequentantes maiore imbuantur vitae communis sensu. Ita quisque homo cum reliquis hominibus suis fratribus coniunctus ad consilium divinum in historia adimplendum confert tamquam Dei manu ductus [5]. Secundum fidem Christianam consortio hominum et communio, finis videlicet princeps omnis communicationis, primitus exoritur ipsa et veluti praemonstratur in mysterio summo aeternae societatis Dei inter Patrem et Filium et Spiritum Sanctum, qui unam agunt vitam divinam.

9. Plurimum sane adiuvare possunt communicationis instrumenta ad hominum coniunctionem; attamen si animi et mentes inscitia laborant sive bona voluntas desideratur, usus eorum contrarium perficere valet, ut nempe minus homines inter se intellegant magisque dissentiant; unde mala complura gignantur. Etenim nimium crebro experimur per eadem instrumenta negari vel adulteran potissima bona vitae humanae; quibus ex depravationibus Christiana mens concludit necesse profecto esse hominem liberari et eripi peccato, quod in generis humani historiam primigeno intraverit casu [6].

10. Cum propria culpa homo a suo Conditore avertitur, per illam turbationem quae delictum sequitur ipse in discordiam prolabitur, tum altercationem exitiosam cum fratribus suis, et tandem interpellationem communicationis [7]. Verumtamen Dei amor erga homines non patitur se repudiari. Ipse enim auctor fuit, ut ineunte historia salutis [8] commercium haberet cum hominibus, atque appetente iam temporis plenitudine seipsum communicavit cum eis [9], et « Verbum caro factum est » [10]. Dum morte sua et resurrectione genus humanum liberavit Christus Dei Filius Incarnatus, Verbum simulque Imago Dei invisibilis [11], cum omnibus partitus est veritatem et Dei ipsius vitam maiore profecto ubertate geminataque copia. Ipse ut unus mediator inter Patrem et homines pacem seu communionem cum Deo stabilit fraternamque societatem inter homines componit [12]. Quo ex tempore altissimum fundamentum atque primum exemplar coniunctionis inter homines invenitur in Deo, qui Frater Humanus est factus quique discipulis deinde praecepit, ut bonum nuntium universis hominibus perferrent cuiusvis aetatis ac regionis [13] pronuntiantes « in lumine » et « super tecta » [14]. 

11. Hisce commorans in terris Christus se ipse ostendebat Perfectum Communicatorem. Per « incarnationem » quidem naturam induit eorum, qui aliquando percepturi erant eius communicationem, quam et sermonibus et universa vitae suae ratione peragebat. Ex interiore parte ille loquebatur, id est e medio populo suo, proclamans nuntium divinum valide et tenaciter neque cum ulla exceptione; attamen sese aequabat eorum generi modoque loquendi et cogitandi rationi, cum ex ipsorum situ ac statu loqueretur. Ceterum plus secum infert communicatio quam cogitationum solam declarationem vel animi affectuum significationem; namque secundum reconditam suam naturam constat sui ipsius donatione ob amorem; et communicatio Christi spiritus est et vita [15]. Eucharistia autem sacra instituenda Christus nobis absolutissimam tradidit communionis formam, quae homini terrestri concedi poterat, communionem scilicet Deum inter et hominem, et hoc pacto proximam ac perfectissimam inter homines ipsos societatem. Christus denique nobis suum Spiritum Vivificantem communicavit, qui est principium congregationis et unitatis [16]. In Ecclesia, quae est Corpus Christi Mysticum et plenitudo abscondita Christi glorificati, Ipse complectitur universa [17]: sic fit ut in Ecclesia procedamus per verbum et sacramenta erecti ad spem novissimae coniunctionis, ubi « Deus erit omnia in omnibus » [18].

12. « Inter mirifica technicae artis inventa » [19], quibus socialis communicatio inter homines provehitur, Christifidelis reperit instrumenta illa provido Dei consilio excogitata ad hominum prosperandam consortionem his in terris peregrinantium. Novas enim pariunt illa necessitudines inter eos, et, ut aiunt, novam fabricantur linguam, quae homines sinit rectius se ipsos cognoscere ad aliosque facilius accedere. Quanto autem expeditius inter se comprehendunt et propensa voluntate utrimque inclinant, tanto vicissim celerius admoventur ad iustitiam et pacem, benevolentiam et beneficentiam, adiutorium mutuum, amorem ac tandem communionem. Quocirca communicationis instrumenta merito annumerantur inter validissimas opes atque facultates, quibus homo uti potest ad caritatis confirmationem, quae exprimit et progignit demum communionem.

13. Cuncti propterea bonae voluntatis homines magna cohortatione stimulentur ad coniuncte laborandum, ut instrumenta communicationis socialis veritati conquirendae et inveniendae necnon humanae progressioni amplificandae vere sint utilia. Ad illud autem faciendum christianus sua in fide confirmatur, quod Evangelii nuntius per eadem disseminatus huic proposito maxime proderit, cum fraternitatem hominum sub Dei paternitate efficiat. Mutua tamen communio et opera rerum effectrix inter homines denique reponuntur in eorum libera voluntate, quae autem movetur vicissim causis ex animo vel societate vel arte technica profectis. Itaque momentum suum et significatio ultima assignantur communicationis instrumentis, cum eadem adhibet humana libertas.

14. Ideo quoniam homo ipse constituit modum utendi communicationis inventis, principia moralia illuc spectantia innituntur aequae considerationi dignitatis hominis, qui particeps reapse fieri debet communitatis filiorum Dei adoptivorum. Ex altera vero parte, haec principia manant ex intima natura communicationis socialis et qualitatibus cuiusque instrumenti propriis. Id quod colligitur etiam ex Constitutione Gaudium et Spes: «Ex ipsa enim creationis condicione res universae propria firmitate, veritate, bonitate propriisque legibus ac ordine instruuntur, quae homo revereri debet... » [20].

15. Quicumque ergo cupiverint communicationis subsidia eorumque usurpationem recte collocare in historia Creationis et Incarnationis Redemptricis atque iudicare eorum honestatem, iidem comprehendant necesse erit hominem integrum, et iam antea funditus perspexerint indolem socialis communicationis et eius instrumentorum. Sic pro sua quemque conscientia oportet omnes communicatores (i.e. illos qui pro munere suo communicationis subsidiis utuntur) studere sibi peritiam comparare ad munus rite obeundum necessariam [21]; hoc eo magis postulatur, quo gravius est onus cuiusque officii erga communicationis bonitatem. Eodem officio magis quidem obstringuntur ii, qui aliorum iudicium et arbitrium illuminare atque edocere debent, praesertim quorum maturitas vel animi cultura haud sufficit. Necessitas autem haec et obligatio ea omnia complectitur, quae uno aliove modo ditare valent aut vitiare humanitatem singulorum vel plurium hominum. Nihil deinde intentatum praetermittetur, ut receptores (i.e. illi qui legendo audiendo intuendo utilitates inde hauriunt) informentur tales, qui accurate interpretentur quidquid instrumenta haec praebuerint, qui plurimum inde emolumenti reportent, qui suas denique operosas partes in societatis vita expleant; namque hoc solo modo subsidia illa plenam suam assequentur efficacitatem.

16. Summa sive universitas cunctorum operum per varia ac diversa communicationis instrumenta in certo aliquo circumscripto loco confectorum, iudicari debet et aestimari, prout bono communi [22] ipsa inserviunt; scilicet, per nuntios suos et artes et oblectamenta satisfacere illa decet eiusdem communitatis vitae atque progressibus. Afferendi sunt his instrumentis nuntii non tantum eventuum carptim evulsorum e rebus adiectis, verum etiam ipsorum adiunctorum, ut universi recipientes plane intellegant societatis quaestiones inque perfectionem eius suum quoque conferant studium et laborem. Aequam proinde proportionem conservari oportet inter nuntios publicos, instructionem scholasticam, oblectationes, inter otia liberaliora et vulgatiora.

17. Quaevis communicatio necesse est primariae legi sinceritatis, probitatis, veritatis obtemperet. Non sufficit igitur bonus animus et voluntas recta, ut communicatio evadat ilico honesta; opus est praeterea communicationem ex veritate referre res ipsas, hoc est, veram reddere imaginem rerum condicionis, atque praeditam esse propria sua interiore veritate. Laus et praestantia moralis alicuius communicationis non emerget ex solo argumento, neque ex doctrina eius mente tantum concepta, sed etiam ex ratione qua communicatur, ex modis et viis loquendi atque suadendi, ex rebus adiectis, ex ipsa illa hominum multitudine ad quam dirigitur [23].

18. Perfectior intellegentia maiorque inter homines indulgentia, consociatio adiutricis multorum et efïectricis operae, quas socialis communicatio mirandum ad modum promovere valet, sunt quidem proposita consonantia cum ipsis finibus Populi Dei, qui suo tempore ea confirmant atque perficiunt. « Promotio enim unitatis cum intima Ecclesiae missione cohaeret, cum ipsa sit " in Christo veluti sacramentum seu signum et instrumentum intimae cum Deo unionis totiusque generis humani unitatis " » [24].

PARS SECUNDA

INSTRUMENTA SOCIALIS COMMUNICATIONIS
UTI PARTES HUMANAE PROGRESSIONIS

Caput Primum
Actio Communicationis Instrumentorum in Hominum Societate

19. Recentiora artificia ad hominum provehendum commercium conglobane ut dicitur, nostrae aetatis homines in aliquem circulum angustam, ut cuncti inter se colloquantur ad fraternitatem et communem omnium operam nitentes. Namque eisdem instrumentis resonant et excitantur ac per immensum iterantur collocutiones cotidianae singulorum hominum; ideoque publicum totius societatis colloquium per ea gignitur atque expeditur usquequaque. Nuntiorum et opinionum profluentia, quae his rationibus perferuntur, revera facit ut totum per orbem terrarum universi homines illorum negotiorum ac difficultatum, quibus tam unusquisque eorum quam omne genus humanum afficitur, ita participes fiant ut condiciones simul impleantur necessariae ad mutuam comprehensionem et indulgentiam omniumque inde progressum.

20. Commutationis instrumenta adeo velocitar perfecta evertunt et diruunt claustra, quae tempora et loca inter homines aliquando erexerant. Sese ergo praebent tamquam iunctioris propinquitatis firmiorisque consortionis artifices; etenim eorum beneficio cuiuslibet rei indicium seu cognitio continenter circuit orbis nostri extrema hominesque patitur vitam et eventa mundi hodierni multo magis actuose sectari. Utilitatem ex his instrumentis déportât traditio quoque doctrinae cuiusvis gradus; ceterum illa admodum prosunt dimicationi adversus plenam litterarum ignorantiam atque simul institutioni tum incipienti tum continuatae. Similiter conferre plurimum valent ad homines evehendos vereque liberandos praesertim in regionibus paulatim tantum progredientibus. Maiorem praeterea aequalitatem inter homines constituunt atque defendunt, in eam videlicet partem, ut cuncti societatis ordines sine discrimine iam perfrui possint bonis animi et oblectamentis. Mentes denique locupletant, dum eas per ipsius vitae sonos et imagines reducunt ad res aspectabiles et concretas eiusque pariter indicant maxime longinquas regiones atque tempora antiquissima. Ubicumque autem litterae paene omnino ignorantur, cives, quamvis culturae nativae et humanitatis mores magni existimare debeant, ad hodierni tamen mundi rationes et modos recentiores vitae cito suscipiendos adducuntur.

21. Adhortatur talium opportunitatum contemplatio, ut instrumenta communicationis socialis elementa validissima esse putentur, quibus et humana augeatur progressio et difficultates perseveranter superentur quas ipsa inferre possint. His vero incommodis tam communicatores quam receptores se intellegent provocari ad quaestiones multiplices resolvendas. Quomodo cavebitur certo, ut rerum nuntii, quos copiose et perpetuo, turbate saepius et plerumque summa celeritate diffundant, accurate aestimentur atque digerantur? Cum socialis communicationis instrumenta ex sua ipsorum natura ad quam plurimos illis utentes se dirigant ac, ne plures receptores offensa aliqua repellant, crebro faveant neutri parti, qua ratione in populis pluralisticis, quos dicunt, vera et falsa tuto discernetur, honesta et prava? Quo pacto prohiberi potest, quominus, propter liberam competitorum aemulationem, ipsa captatio publici favoris cogat haec instrumenta aut compellat ad evocandas et inflammandas non tam generosas nec honestas impulsiones naturae humanae? Quomodo impedietur, ne nimis pauci homines ita instrumentis dominentur ut vera collocutio et consortio in societate exstinguatur? Quomodo adhibenda erunt haec subsidia ne communicationibus per artificia transmissis, praesertim si imaginibus efficiantur, necessitudines inter ipsas personas laedantur? Cum enim saepe eadem invitent hominem ad alio efïugiendum per somnium quoddam, quid facere potest, ne eum ab ipsa vita absterreant in hoc praesenti tempore agenda? Qua ratione obstabitur, ne homines adigant ad desidiam et animi quandam lentitudinem? Quo denique pacto fiet, ne perpetua affectuum excitatio usum rationis praepediat?

22. Prolapsio regulae morum, quae in pluribus hodiernae vitae partibus deprehenditur, maximae curae est atque cordi universis bonae voluntatis hominibus; eiusdem autem demutationis signa facile notantur in omnibus instrumentis communicationis socialis. Quantum vero culpae harum rerum conferendum sit in illa, disputari quidem potest. Etenim plerique serio existimant per communicationis subsidia tantummodo relucere ac referri mores, qui in humana societate iam vigeant; alii contra arbitrantur ipsa confirmare latiusque propagare illas propensiones atque, dum eas exhibeant tamquam vitae humanae plane communes, paulatim efficere, ut usu tandem recipiantur; alii denique volunt culpam maximam transferri in eadem haec instrumenta. Quidquid id est, negari non potest ipsam societatem vitiis laborare atque, ut res in melius convertantur et restituantur, operam postulari parentum et magistrorum, animarum pastorum et eorum omnium, qui procurent bonum commune. In hoc autem laudabili conatu instrumenta communicationis haud mediocres sustinent partes, quamvis fieri nequeat, ut opus eorum ab ipsa vita et consuetudinibus populi seiungatur.

23. Quo melius agnoscantur certiusque colligantur beneficia humanae societati per socialem communicationem oblata, quo insuper tutius eorundem óbices supervadantur, aspectus praecipuos actionis instrumentorum in hominum commercio ponderari funditus oportet.

1. PUBLICA OPINIO

24. Forum aliquod publicum constituunt communicationis subsidia, ubi homines ultro citroque habeant sermones. Quo in colloquio enuntiatio atque certatio diversarum sententiarum quae pervulgantur ipsam societatis vitam penitus afficit et locupletat eiusque progressionem maturat.

25. Ex eo quod unusquisque sponte studet ita patefacere aliis sensus proprios, opiniones, afflictiones animi, ut communes plurium evadant sententiae ac mores, exoritur « publica opinio », quae est hominum naturae socialis proprietas et nota. Iam pridem Pius XII publicam opinionem perspicue indicavit quasi quandam «imaginem naturalem vocis, communiter repercussam plus minusve spontaneam eventorum simul et conditionum actualium in animis atque iudiciis hominum » [1]. Propriae autem declarandae opinationis libertas est qualitas et pars pernecessaria in publica formanda opinione. Etenim sententiae propalam expressae aliis aperiunt mentem et iudicium circulorum maioris momenti in aliquibus certis adiunctis locorum, temporum, consuetudinum.

26. Illa libertas, qua valet sua quisque asseverare sensa et cogitata, prorsus necessario exposcitur ad recte convenienterque effingendam publicam opinionem. Oportet proinde una cum Concilio Vaticano II praedicare hanc libertatem, propriae eloquendae mentis, necessariam esse tam singulis quam consociatis hominibus intra honestatis bonique communis terminos [2].Cum adiutrix omnium opera postuletur ut socialis vita revera proficiat, opus est comparatione quoque libera sententiarum, quae alicuius ponderis esse existimantur, ut — dum aliae concedantur vel assumantur, aliae vero repudientur vel perficiantur, aliae demum inter se concilientur vel accommodentur — solidiores quidem ex eis atque constantiores vere conspirare valeant ad commune quoddam agendi consilium.

27. Hinc elucet communicatorum munus sane esse gravissimum: ad opiniones nempe rite conformandas et colligendas et disseminandas maximam vim ipsi habent, dum uno tempore permittunt, ut libero acutoque rei iudicio inter se comparentur.

28. Omnes autem cives rogantur ut publicae informandae opinioni conferant [3] etiam per legatos propriae mentis interpretes. Ii, qui ex officio vel propter dotes nativas aliamve ob causam magni aestimati plurimum in civitate possunt, sustinent partes magni quidem ponderis ad publicam gignendam opinionem, quoties suam indicant sententiam. Unde procedit officium quod tanto magis illos obstringit, quanto magis alios homines ipsi suo exemplo trahere valent.

29. Venerationem autem vel ostentationem (quam «propaganda campaign » vulgo nuncupant), tunc solummodo instrui licebit cum propositum eius et rationes homine sint dignae, cumque ipsi veritati prodesse contendat vel causis, quae communi emolumento favent sive illius nationis sive totius orbis, cum hominum singulorum tum coetuum eorum.

30. Attamen aliquod persuadendi consilium, quod bono communi adversatur, quod apertam et publicam responsionem impedire nititur, quod statum rerum detorquet vel hominum mentes praeiudiciis inficit — dimidiatis veritatibus seminandis vel secundum praestitutum finem selegendis vel etiam quibusdam gravioribus praetereundis — legitimam populi inhibet decernendi libertatem, et propterea nullo modo est ferendum. Id quod eo magis affirmari debet, quo humanarum disciplinarum, psychologiae cumprimis, et ipsorum communicationis socialis inventorum progressio maiorem semper potentiam tribuit huiusmodi publicis praeconum ac nuntiis.

31. Non autem quaevis vulgatissima enuntiata continuo putanda sunt publica opinio, quae magnum hominum numerum complectitur. Namque populi iudicia inter se dissidentia nonnulla eodem tempore locoque exsistere possunt, quamvis aliquod saepe a pluribus proferatur. At maioris partis sententia non necessario optima est nec veritati proxima. Ceterum opinio publica crebrius mutatur, modo augens modo amittens vim suam in vulgus. Has ob causas ne protinus homines sibi asciverint sententias, quae omnium sunt in ore ac manibus. Immo vero rationes praesto esse possunt, cur eis directo obsistatur.

32. Verum sententiae palam atque communiter dictae, quippe quae cogitationem et voluntatem populi recludant, sollerter sunt perpendendae, praesertim auctoritatibus tam religiosis quam civilibus.

2. IUS « INFORMATIONIS » CONSEQUENDAE ATQUE IMPERTIENDAE

33. Ut suo proprio modo emergat publica opinio, necesse est ipsi societati in antecessum tribuatur facultas adeundi originem et canales, ut aiunt, cognitionum, necnon libere suae patefaciendae mentis. Opinandi libertas atque ius rerum scientiae bine acquirendae illinc participandae una simul consistunt. Ioannes XXIII [4], et Paulus VI [5], et Concilium Vaticanum II [6] hanc potestatem res comperiendi manifesto liquidoque praedicaverunt, quae quidem solidae necessitati innititur ipsius hominis et hodiernae societatis nostrae.

a) Aditus ad Fontes et Vehicula Notitiarum

34. Opus est hominem nostri temporis probe et convenienter, plene et fideliter certiorem rerum fieri, primum ut mundum illum intellegat ubi versatur inter continuas huius aetatis vicissitudines, deinde ut sese rebus ipsis aequet ac mutantibus semper condicionibus quae iudicia eius et consilia cotidie postulant, tum ut partes actuosas et graves peragat in statu proprio sociali, postremo ut variis formis rei oeconomicae et politicae, societatis et humanitatis ac religionis huius temporis ipse intersit. Illi autem iuri, quod ex hisce requisitis procedit, oifìcium vicissim respondet scientiae rerum praecipiendae; etenim ius illud impleri non poterit, nisi homo certior faciendus suam quoque operam praestiterit. Quem propterea oportet sua in potestate habere subsidia et instrumenta satis varii generis, ut libere seligat ea, quae propriis congruant necessitatibus tum privatis tum socialibus. Nam sine vera communicationis fontium diversitate exercitatio illius iuris inanis erit et nulla.

35. Societas etiam ipsa pro diversis suis ordinibus indiget talis rerum cognitionis atque similiter bene instructarum civium, recte ut sese gerat. Itaque ius istud comperiendi hodie videtur non solum potestas quaedam uniuscuiusque sed etiam boni communis postulatio.

36. Exinde homines, quorum est professio certius facere publicum forum, grave admodum et difficile explent officium, frequentibus conflicti molestiis. Crebro etiam ab iis vexantur, quorum interest obtegere et celare veritatem. Hoc praesertim in illos nuntiorum auctores cadit, qui ex propinquo referunt eventa, quique eam ob causam saepius itinera vel etiam in orbis extrema faciunt [7]. Dum autem ita conantur spectare « eventus, quemadmodum reapse contingunt » [8], saepenumero coguntur ut magnis se exponant periculis vitae; et plures quidem ita perierunt, cum tale suum officium exsequerentur. Quoniam ergo ius habent homines cognoscendi, praecipue statum rerum et condiciones in bellorum praeliorumque locis, quae ipsa sollicitant valde et angunt totum genus humanum, idcirco salus atque incolumitas eorum nuntiatorum semper est omnibus viribus protegenda. Quocirca deflet et improbat Ecclesia quamlibet vim his hominibus et cuivis alii generi communicatorum illatam, qui videlicet notitiis sibi comparandis aliisque recte ministrandis usum iuris illius hominum vindicent atque provehant.

37. Praeter communem hominis difficultatem veri integre percipiendi atque ostendendi, accedit etiam, ut ipsi nuntii, cum aliquid novi afferre debeant, suapte natura eas dumtaxat partes rerum illustrent, quae nuperrime mutatae ac praesentis utilitatis sint. Alia vero inde nascitur difficultas, quod narratores ex permagno nuntiorum congestu eos delibare oportet, quos alicuius ponderis esse existimaverint atque ad vulgus capiendum idoneos. Quo denique accidit, ut cognitiones receptae in frusta discerpantur nec necessario totam eventus gravitatem declarent.

38. Haec praeter, communicat or es, cum res integras intellectuque faciles celeriter pronuntiare debeant, ab horum negotiorum peritis commentarios magis magisque quaerunt, qui nuntiorum principia adiectaque explicent atque iudicia propria conferant. Huius modi autem commentationes saepius flagitantur cito, vel etiam interdum ante eventum iamiam instantem. Mhilominus homines fidissimi munerisque sui maxime consii, praesertim cum imperia gerunt vel auctoritate praecellunt, iure meritoque cunctantur raptim enarrare et explicare cursfm eventa, priusquam totum rerum statum et contextum fuerint perscrutati. Qua de causa, cum suapte natura poscant communicationis instrumenta notationes et commentarios repentinos, accidit saepe ut neglegentiores atque imperitiores narratores sese interponant, qui ceteroquin proclivius et libentius opus illud exsequantur. Quod ne eveniat, vere periti quaestionis tractandae diligenter cavebunt. Se ipsos nempe, quantum fieri potuerit, parare conabuntur assequenda ultimorum eventuum cognitione, ut munus hoc nuntiandi ipsi praeripiant rectiusque populum certiorem faciant.

39. Alia autem difficultas ex eo oritur, quod nuntii, ut viriditatem suam asservent vulgique audientiam faciant, quam citissime sunt dispergendi; huc etiam additur, quod eorum aemula festinatio mercatoriam necessitatem imponit. Ideoque contingit, ut necessaria ista celeritas accuratae rerum narrationi officiât. Praeterea communicatoribus necesse est rationem ducere populi ipsius et gustus atque animi culturae eius, eodemque tempore considerare, quid ante omnia cognoscere et audire concupiscat. Talibus in adiunctis sane difficilibus communicatores ad veritatem adhaerescere debent, cum nuntios diffundunt.

 40. Praeter illa incommoda, quae ex ipsa nuntiationis et instrumentorum communicationis natura proficiscuntur, aliud narratoribus offertur: eos scilicet oportet res explicare alicui vulgo, quod saepenumero urgetur ac distrahitur, vivide et accommodate ad eorum animos pelliciendos captandosque; at ipsi ex altera parte vetantur, ne idem vulgus percellere vehementer penitusque commovere conentur inusitata ratione, quae propter alicuius rei segregationem, amplificationem, scaenicam paene expositionem facere possit ut ipsi nuntii depraventur.

41. Receptores autem, qui dispersa indicia conglutinant, notionem concipere possunt inaequalem vel deformem totius rei. Aequitas autem poterit quadamtenus restitui et reconcilian continuata suppeditatione nuntiorum ex variis diversisque capitibus, quae tamen acriter diiudicare semper oportet. Deinde receptores perspicere convenit beneque comprehendere illorum hominum condicionem, qui pro munere ac professione annuntient neque perfectionem certam ab eis efflagitare vires humanas plane excedentem. Ius nihilominus habent et officium postulare, ut nuntii aliquando falsi vel vitiosi cito manifestoque castigentur, tum commonefacere quae sint forsitan praetermissa, tum reclamitare quoties communicationis socialis instrumenta deformaverint facta ipsa, vel evellendis eis ex comitante rerum statu vel maiore quam mereri videntur pondere assignando vel contra nimis exiguo et parvo attribuendo momento. Hoc igitur receptorum ius efficaciter valet in tuto collocari ex codicibus normarum agendi ab ipsis communicatoribus conscriptis aut, si desunt tales, secundum leges nationis vel pacta inter populos conventa.

42. Verumtamen cognitionis ius definitis continetur terminis, quotiescumque exercitationi eius alia iura adversantur, ut sunt: ius veritatis quod bonam famam hominum totiusque societatis tuetur; ius vitae privatae quod intimum familiarum atque singulorum circulum defendit [9]; ius secreti, si necessitates vel condiciones muneris suscepti aut ipsum commodum publicum exigunt. Quoties bonum commune agitur, prudenter valde nuntiandum est et intellegenter.

43. Aperta descriptio et expositio rerum saevarum violentarumque maximam diligentiam et aerem curam postulat. Absque dubio immanitas et crudelitas foedat vitam humanam atque conspicitur potissimum in novissimis temporum conversionibus, et ita revera describi potest ut receptores ab ea abhorreant. Attamen si res istae cruentae saepius quam opus est et nimium vividis demonstrantur imaginibus, periculum est ne species recta vitae humanae eiusque verae condiciones detorqueantur neve interdum gignantur — sic censent plures periti — aliqua psychosis vel certae animi habitudines, secundum quas vis et violentia habentur tamquam viae consuetae dissolvendarum contentionum.

b) Communicandi Libertas

44. Ius illud congruenter rerum certiorem fieri arcte cohaeret cum ipsa communicandi libertate. Eevera innititur tota socialis vita commercio et colloquio perpetuo inter singulos homines eorumque greges, quod quidem ad mutuam intellegentiam et sociam operam omnino deposcitur. Cum vero ad hoc colloquium vox ipsa instrumentorum communicationis accessit, novum quiddam exstat, quia cum pluribus hominibus vita ipsa participatur et profectus societatis.

45. Quoniam sociali sit homo natura, eum necesse est libere conferre suas cogitationes et comparare cum aliis; et hoc requiritur nostris diebus plus quam alias umquam, cum opera mentis et ingenii prosequuntur collegia potius et consociationes hominum, iam non singuli. Ceterum quoties homines, suae naturae proclivitatem sequentes, inter se rerum cognitiones permutant vel aliis suas declarant sententias, iure prorsus suo utuntur simulque satisfaciunt officio erga societatem.

46. Societates partium diversarum patientes (quas « pluralisticas » appellant) optime intellegunt quanti intersit libere posse nuntios et opiniones disseminari, ut cives revera actuosi versentur in vita sociali eandemque libertatem legibus ferendis tutentur. Illa Universalis Iurium Humanorum Declaratio cum hanc confirmaret ut primariam postulationem, implicite asseveravit necessariam libertatem instrumentorum communicationis socialis.

47. In usu vitaque communi licentia haec communicationis affert quoque facultatem singulorum vel sociatorum hominum investigandi, scientiae rerum quoquoversus dispergendae, adeundi denique inventa socialis nuntiationis. Sed talis communicandi libertas, quae in ipsa sui exercitatione rationem non ducit genuinorum requisitorum illius iuris nuntios atque indicia recipiendi eiusque terminorum, plus certe oblectare studet communicantem vel annuntiantem quam vere prodesse populo audienti.

3. EDUCATIO, ANIMI CULTURA ET OTIUM

48. Semper latiora et maiora officia obeunt communicationis socialis instrumenta in vasta provincia educationis humanae. Pluribus quidem in locis auditorii ac visitici apparatus, necnon et commodissimae sonorarum visualiumque taeniarum cistellulae (« cassettes ») atque scrinia radiophonica et televisifica iam evaserunt solita magistrorum utensilia ad doctrinas tradendas; quo etiam contingit, ut opera hominum in variis studiorum regionibus versatiorum facilius praesto sint usque pluribus. Alibi autem communicationis socialis instrumenta comitantur atque opitulantur iam constitutae docendi rationi simulque adolescentibus et adultis occasiones praebent perficiendae eorum institutionis. Ubi vero didascalica subsidia haud sufficiunt, haec educationem religiosam afferunt et multiplices formas primariae educationis tamquam remedia ignorantiae plenae litterarum; tum etiam agri culturam docent, medicinam artem, valetudinis curandae disciplinam, ac regulas complures prosperandae totius communitatis. Cum autem id fieri potuerit, talis industria per instrumenta communicationis explenda prae se feret indolem genuini colloquii, ut nempe per vim quandam effectricem discentes non solum doctrinis ornentur, veverum etiam assuescant se ipsos iisdem instrumentis exprimere.

49. Insuper communicationis socialis instrumenta, quae ipsa iam sunt perspicua pars hodiernae culturae eiusque patefactio, singulari prorsus modo efficiunt, ut artis atque humanitatis monumenta suppeditentur maximae generis hominum parti, et mox forsitan toti. Hoc autem tam necessario pertinet ad germanos societatis humanae progressus quam ipsa amotio et abolitio oeconomicae socialisve inaequalitatis.

50. Cum inventa illa bene ditare valeant culturam huius temporis, sibi communicatores conscii erunt ius esse universis hominibus ut ad humanitatem informentur, ac propterea alacriter utentur praeclara opportunitate quam sumministrant ita dicta « Media Multitudinis », quo maiores hominum numeros et coetus attingant. Eadem etiam permittunt obsequi et inservire necessitatibus studiisque variis cultus humani, cum valenter et amoene pertractant opera ex omni artium liberalium provincia. Cives proinde haec subsidia facile usurpare possunt ad ingenium expoliendum animumque perficiendum, dummodo suam deliberatam considerationem addiderint et frequentent cum aliis hominibus sermonis atque cogitationis commercium.

51. Exempla autem utilitatum, quas in genere culturae important communicationis instrumenta, deprehenduntur etiam in tralaticia humanitate et arte multarum gentium, in quibus scilicet narrationes et fabulae scaenicae, cantica et saltationes recludunt saecularem thesaurum culturae alicuius populi. Propter suam autem perfectionem technicam possunt illa instrumenta longe et late serere bona illa nativae humanitatis, conservare ea in receptaculis ut iterum atque iterum degustentur, perferre etiam in loca ubi iam pridem evanuerunt. Hoc pacto subsidia communicationis plurimum adiuvant ad inculcandam cuique nationi conscientiam proprietatis culturalis eamque indicandam aliis populis et nationibus, ut admirantes inde ditentur.

52. Oblivisci non licet complura opera magnae praestantiae in studiis ingenuis — potissimum in re musica, scaenica, litteraria — prius exhibita esse tamquam publicas oblectationes; unde apparet talia oblectamenta plurimum utilitatis animi culturae posse afferre c. Hisce autem diebus per communicationis subsidia excelsiores artis formae pollicentur maiori usque hominum numero relaxationem animi, plena intellectam verbi significatione, qua magis cotidie opus est in nostra admodum implicata societate. Simplex delectatio momentum suum etiam comprobat, cum onere sollicitudinis cotidianae mentem levât vel vacuum negotiis tempus utiliter implet. Propterea multiplex operum varietas, quae his inventis praebentur ad otium consumendum, hominibus nostrae aetatis valde proficiant. Attamen satis sibi temperare posse debent receptores, ne ita venustate et pulchritudine operum exhibitarum vel ipsa curiosa quaerendi cupiditate patiantur se impelli, ut prementia officia deserant aut tempus inaniter profundant.

53. Ipsa communicationis instrumenta profecto novae partes sunt humanitatis nostri temporis, quandoquidem plurium hominum turmis simul prospiciunt; illam vero locupletare sane valent, sed etiam spoliare interdum ornatu suo et dignitate, quia crebro sese accommodant ad captum et intellectum infimi ordinis auditorum vel lectorum. Cumque homo tamdiu vacet his communicationis instrumentis facile prohiberi inde potest, ne consumens tempus in sui intellectus inferiore usu superiores utilioresve facultates neglegat. Continua denique spectatio operum leviorum facere vix potest, quin iudicium elegans et subtile deiciat eorum, qui superiorem culturam fuerint assecuti. Nihilominus pericula haec declinan valent et vitari, si communicatores ipsi non solum curae habent germana bona culturae, verum etiam ad optimam illam voluntatem adiunxerunt amplam cognitionem ipsius artis educandi. Sciendum insuper est instrumenta communicationis posse revera altissimos gradus excellentiae artis attingere, qui non necessario difficilfimi sint neque omnino impervii plerisque hominibus.

4. GENERA ARTIS

54. Recentiores hi communicationis apparatus propagant per orbem terrarum veteres artis formas sed pariunt etiam nova artificiorum genera. Cum rete quoddam communicationum contegat universum mundum et rationes consuetudinis inter gentes duplicet, cumque in singula opera magis ac magis conferatur navitas et industria communicatorum variis ex gentibus, consentaneum est auctores et ipsos homines talibus artificiis utentes communiter quaerere universale aliquod iudicium et veluti characterem, non tantummodo ut et antiquiores et recentiores formae conservari valeant, verum ut observentur atque scienter admittantur artificia cunctarum gentium cuiuslibet cultus atque omnium minorum circulorum in eiusdem humanitatis regione.

55. Opera artis propter sua momenta et bona humana plurimi sunt aestimanda, etenim pulchritudo sua sponte attollit mentem eam contemplantem. Quodvis artificium referre potest et significare condicionem humanam usque in ultimum eius recessum, per sensum corporis aperire omnibus res spiritus et animi, tribuere homini meliorem sui cognitionem, id quod maxime optandum est non modo in litterarum et artium sed etiam morum et religionis provincia. « Verissimum autem illud est, cum vos scriptores atque artifices ex condicione humana quantumvis humili et tristi elicere sciatis scintillam bonitatis, ilico aliquem pulchritudinis nitorem collustrare totum opus vestrum. Non sane rogamini, ut partes expleatis moralistarum; attamen adhuc creditur et confiditur arcanae potestati vestrae pandendi regionem illam lucis, quae post vitae humanae mysterium iacet » [11].

56. Quicumque igitur penitus comprehendere voluerit habitus animi et indolem alicuius certae aetatis, inspicere atque investigare oportebit, praeter historiam resque gestas eius, litteras quoque et universa artificia, quoniam ipsissima haec opera acriter et lucide, immo vero altius saepe et accuratius quam mentis descriptiones, ingenium alicuius populi, desideria eius et optata, cogitationes et sensus commonstrent. Etiam cum artifices animo evolantes ex hoc vero ac solido orbe persequuntur fictas mentis species, sinunt hominis naturam et proprietates utilissime introspici. Ipsae quoque fabulae, quas effinxit alicuius auctoris fervidum ingenium, cum simularent homines vivere et progredi in condicionibus rerum plene facticiis, suo proprio modo veritatem edocent. Licet non sint vera eventa, res tamen ipsas vitae eatenus tangunt, quatenus ex naturae humanae elementis componuntur [12]. Quin immo afficiunt istae fabellae origines vigoris atque ardoris humani: sic enim illustrant eas, ut homines sagaces inde perspiciant futuras inclinationes humanae progressionis animoque praesentiant.

57. Docet Summus Pontifex Pius XII vitam humanam: « Certe intellegi non posse, saltem in atrocibus eius et vehementibus certaminibus, si scelera illa ac vitia praetereantur, quae plerumque eorum sint causae et auctores... Atqui, nonne praestantissimum spectaculum cinematographicum explicare valet talia facta tamquam sibi propositum argumentum? Summi poetae et scriptores omnium temporum ac populorum hanc asperam et lubricam materiem tractaverunt itemque facient posthac...Quoties contentio haec cum malo, vel etiam temporalis victoria eius, una cum reliquo opere toto conducit ad vitam humanam eiusque rectam moderationem altius pervidendam et ad mores temperandos et ad probum iudicandi agendique modum illustrandum necnon confirmandum, toties elegi potest eiusmodi argumentum et intexi ut pars doctrinae in actione integra spectacula Huc igitur eadem norma ac iudicium adhibetur quod cuique operi litterario praeponi debet » [13]. Ibi nimirum deprehenditur opus ad profectum moralem admodum utile; namque illic germana excellentia artis et honestatis praestantia, quae liquido distinguuntur, non modo inter se minime adversantur, verum evocantur vicissim et corroborantur.

58. Difficultates interdum in re morali praebet artificium aliquod cum quidam spectatores aut omnino non valent aut aegerrime tantum comprehendere malum et pravitatem, quemadmodum oportet, vel propter aetatem vel animi inscitiam vel mancam institutionem. Artifici quidem obversatur ante oculos tota vita humana cum universis bonis malisve rationibus eius. Iudicium propterea et prudentia exiguntur, quotiescumque opus artis multiformem populum afficit, in quo nempe reperiuntur cives omnium ordinum societatis, et praesertim cum propositum argumentum est contentio hominis cum malo.

5. NUNTII LAUDATIVI

59. Momentum nuntiorum laudativorum in hominum nostrae aetatis consortione magis in dies augescit neque eorum vim refugere iam quisquam valet. Utilitates plurimas quidem sociales illi afferunt. Nam per eos emptor tum de bonis, quae ex necessitate quaeruntur, tum de ministeriis, quae in promptu sunt, certior redditur; ita evenit, ut iisdem larga distributio rerum arte effectarum promoveatur; quod cum agitur, quaestuosa industria adiuvatur ad progressus faciendos, qui tandem cedunt in bonum totius populi. Hoc nimirum probandum est, dummodo libertas emptoris in eligendo semper observetur, — etiamsi suadeatur ei aliquid ad necessitates ipsius primarias pertinens ut desiderium cuiusdam rei procreatae excitetur —, et laudationes ipsae suo peculiari modo veritati consulant.

60. Si tamen landativis nuntiis bona noxia vel prorsus inutilia praedieantur in vulgus, si promissa falsa in rebus venditandis fiunt, si inferioribus hominum proclivitatibus obsecundatur, vulgatores huiusmodi praeconiorum societati humanae detrimentum important ac suam denique ipsorum fidem et auctoritatem amittunt. Singuli praeterea et familiae damno afiiciuntur, cum falsae necessitates pariuntur, dum continenter instatur ut res voluptuariae emantur, quae forsitan eas comparantes impediant, ne occurrant necessitatibus omnino primariis. Praesertim vitanda prorsus erunt praeconia, quae inverecunde torquent ac flectunt sexus libidinem ad pecuniae quaestum, vel quae recessus mentis humanae non conscios ita tangunt ut ipsa emptorum periclitetur libertas.

Quapropter sibimet ipsi vulgatores constituent fines necessarios, ne mercium venditatio laedat dignitatem humanam neve iniuriam communitati inferat.

61. Prudens ex contrario usus nuntiorum laudativorum civitates atque nationes progressum maiorem appetentes exstimulare potest, ut vitae suae condiciones ad altiorem statum evehere conentur. Nihilominus damnum grave afferatur, si laudis praedicatio et instans mercimoniorum suasio tam inconsiderate fiant, ut societates, praesertim quae ab inopia rerum ad consentaneam vitae instructionem progredi student, eiusmodi profectum suum contineri velint in satisfaciendo necessitatibus tantum commenticiis atque, ita praecipuam partem opum suarum missam facientes, veras necessitates et progressionem bonorum sibi propriorum illis posthabeant.

62. Copia tamen ingens pecuniarum nuntiis laudativis corrogatarum minitatur vicissim ipsis fundamentis communicationis instrumentorum, quoniam totum genus et rationes illorum praeconiorum periculum comparant, ne homines universe arbitrentur communicationes sociales paene solum dirigi ad naturae appetitus infiammandos, ut tandem alicuius rei usus propagetur. Praeterea ipsa libertas instrumentorum communicationis socialis propter vim atque impulsum commodorum oeconomicorum adduci revera potest in discrimen. Quoniam haec instrumenta eatenus exsistere valent, quatenus ope nummaria sufficiantur, illa igitur sola per manere valent, quae maiorem abundantiam pecuniae ab bis laudativis nuntiis perceptae pollicentur. Ita vero panditur via monopoliis, simulque ius nuntios accipiendi et reddendi necnon ipsum colloquium sociale difficultati obiciuntur. « Pluralismus », qui dicitur, in usu communicationis instrumentorum est omnino in tuto ponendus atque etiam aptis latis legibus, si necesse fuerit, adversus pericula muniendus inde nimirum orientia quod instrumentis validioribus globatim attribuuntur pecuniae ad nuntios laudativos pertinentes.

Caput Secundum
Condiciones aptissimae ad actionem congruentem

63. Ut instrumenta communicationis socialis hominibus reapse inserviant, ante omnia agnoscendum est momentum partis humanae in eorum functione, cuius quidem vis hoc in negotio multo maior est quam ipsa illa summe admiranda prodigia artis mechanicae et eleetronicae. Non enim ultro suaque sponte peragitur functio munerum, quae in hominum societate eiusmodi inventis communicationis sunt commissa. Qui propterea communicent et recipiant, oportet plane hac re sint instructi et eruditi, ut ex iisdem instrumentis utilitates omnes obtineantur. Cunctos ergo peculiarium partium sibi agendarum conscios esse penitus oportet atque ad hoc praeparari tam singulos quam ut sodales humanae communitatis. Et publicae auctoritates et ecclesiastici moderatores simulque educatores propria munia debent explere, ut bonum societatis, quod instrumenta illa egregie promittunt, plene efficiatur.

1. INSTITUTIO

64. Urget imprimis institutio, qua principia illa, quibus usurpatio communicationis socialis instrumentorum inter homines regitur, animis alte inculcentur; quae quidem praecepta ex hisce paginis iam innotuerint, ea omnibus hominibus necessaria esse hodie patet. Etenim communicationis subsidia mentem animumque hominis vere ditant, dummodo indoles eorum et usus probe comprehendantur; libertatem contra facile imminuunt eorum hominum, qui pondus eorum leviter tantummodo capiunt. Quapropter haec institutio complecti debet certa ac definita principia naturae singularis uniuscuiusque instrumenti communicationis, explicationem deinde praesentis eius status atque usus in quadam regione, et denique ea quae rectam applicationem tangunt; qua in re tota specialis respectus habeatur hominis et societatis.

a) Receptorum

65. Primaria institutione indigent receptores, ut ex instrumentis communicationis socialis maxima trahant beneficia non solum in proprium commodum sed eo etiam consilio, ut omnes suas partes exsequi valeant in colloquio seu dialogo societatis et in mutua illa adiutrici effectricique opera inter humanae communitatis membra, et ut aptissimas reperiant vias, quibus cuncta haec ad usum deducant, iustitiam propugnando in nationibus atque efficiendo, ut maximae inaequalitates inter populos opulentiores hinc et illinc egentiores debilioresque amoveantur.

66. Qua de causa receptoribus semper opus est cognitionibus progrediens tempus et aetates respicientibus, quae satis sint omnibusque in promptu ponantur. Homines igitur hac in re pro munere periti adiumenta praebebunt huic continuae institutioni per acroases, circulos, « fora » quae dicuntur, lectiones peculiares, conventus studio dicatos, instaurativa institutionis curricula.

67. Nemo poterit umquam incipere nimis mature in iuvenibus excolere atque acuere iudicium artis, subtilem aestimationem, proprii officii moralis conscientiam in delectu usuque scriptorum, ludorum cinematographicorum, transmissionum radiophonicarum itemque televisificarum, quoniam pueri et adulescentes laedi facilius possunt et offendi, tum etiam quia stabilis animi habitus suique ipsius temperatio in teneriore aetate adepta proderunt eis certissime in omnem reliquam vitam. Infantes nimirum et adulescentes qualitates habent admirabiles liberalitatis et muficentiae, candoris et sinceritatis; verumtamen eaedem animi habitudines atque sui ipsius moderatio custodiri valent solummodo si ab ineunte aetate percoluntur et defenduntur. Parentes propterea aliique praeceptores cohortabuntur et dirigent pueros, ut inter communicationes proprio iudicio discernant et eligant, tametsi, ut decet interdum, ipsi sibi vindicent ultimum consilium hac in selectione. Quod si oportere aliquando intellexerint se a filiis suis dissentire eorumque obstare iudicio cum eligantur atque adhibeantur communicationis instrumenta, curabunt diligenter et providebunt, ut rationes illius contrariae sententiae lucide explanentur. Namque plus revera efficitur persuadendo quam prohibendo, praesertim ubi hominum eruditio agitur. Reminiscentur similiter puerorum mentem et animum minime eandem esse atque adultorum, ac proinde communicationem aliquam, quae ipsis videatur omni carere iucunditate vel commoditate, pueris atque iuvenibus apprime congruere posse. Convenit autem ut plures adulescentes magistri fiant et institutores aequalium suorum. Eorum aetas sinit eos patere novis humanitatis formis aditumque facit ad coetum cuius sunt sodales. Talis industriae efficacitatem iam experimenta et usus comprobaverunt.

68. Magna deinde cum utilitate ipsi parentes et educatores spectabunt investigabuntque telehoramata, cinematographea, scripta, ad quae iuvenes animos maxime adiciunt, de quibus inde disputare valeant cum eis simul expolire studentes ingenium eorum criticum. Quoties opera artis dubia vel perplexa excutiuntur, parentes tempestive adiuvare filios debent manu veluti ducentes, ut bona eorum humana detegant simulque totum monumentum vel artificium contemplentur et singulas partes in totius operis compage reponant.

69. Haec quidem institutio stabili quadam et fixa ratione viaque tradenda est in scholis ipsis, ubi per omnes gradus discipuli paulatim sed certo perducantur ad principiorum cognitionem usumque vicissim, et ad librorum lectionem atque operum recentiorum interpretationem. In studiorum ratione definitum locum assumere debet talis doctrinae expositio, quae in auditoriis et congressibus seorsum enucleetur quaeque usurpetur exercitationibus ductu peritorum.

70. Liquet autem omnino nec parentes neque paedagogos his officiis satis facere valere, nisi et ipsi scienter versati sint in eadem aestimatione instrumentorum communicationis. At in hanc sententiam commonendum est parentes, qui nullis huius generis instrumentis circumdati adoleverint, eorum plerumque « linguam » difficilius intellegere quam iuvenes hodiernos. Iidem autem parentes idcirco magis anguntur, quod communicationis subsidia apertissime edisserunt universas quaestiones ac difficultates in cunctis tam civitatis quam Ecclesiae vitae provinciis. Quamquam proinde eorum tanti revera interest ut liberi sui probe utantur iisdem instrumentis, fidere tamen iis debebunt, dum sibi persuadent filios suos, natos et adultos et institutos alia in societate, aliter nimirum armatos esse atque instructos adversus multiplices variasque impulsiones quas ipsi patiantur.

b) Communicatorum

71. Plures inveniuntur administri, qui, licet in communicationis socialis instrumentis expedite élaborent, consentanea tamen carent eruditione in artibus illis. Quorum autem ut opus excellens et praestabile fiat, idonea institutio flagitatur. Peropportune ideo contingere dicendum est, ut in altioribus studiorum sedibus magisteria communicationis socialis erigantur quae gradus academicos in ea doctrina concedant. Si autem communicatores curam gerant provinciae communicationis, prius oportet eos illius scientiam et usum assequi.

72. Nihilominus non ad cognitionem solam muneris, sed ad humanitatem ipsam informandi sunt communicatores. Quandoquidem instrumenta eorum humano generi famulantur, communicatoribus deliberatum esse debet hominibus semper deservire. Talem vero animum talemque serviendi alacritatem exhibebunt ii soli, qui comprehenderint vereque dilexerint homines ipsos. Ceterum eo maiore voluptate afficientur communicatores muneribus suis explendis, eoque plura afferent aliis hominibus commoda et emolumenta, quo plenius firmiusque sibi persuaserint ultra illa machinamenta, quibus voces eorum et imagines propagentur, vivere ac spirare singulos veros homines. Quanto igitur impensius cognoscere conabuntur publici fori membra et eorum aestimare ingenium animumque perspicere, tanto sollertius communicationes suas aptabunt ad recipientium necessitates, sicque eo conferent, ut instrumenta augeant inter homines altiorem intellegentiam atque interiorem animorum communionem.

2. OPPORTUNITATES ET OFFICIA

a) Communicatorum

73. Oommunicatores sunt ipsi actores seu instimulatores illius colloquii, quod frequentatur in media hominum societate. Etenim praesunt commerciis, quae in quodam quasi orbe ingenti fiunt, quem reapse constituunt instrumenta communicationis socialis. Idcirco eorum est funditus et insigniter prospicere communicationis socialis finibus, hoc est, progressionem hominum omni multiplicique ratione provehere atque homines ad consuetudinem et veram communionem inter se adducere.

74. Quocirca dum argumenta eligent ad exhibendum, communicatores operam dabunt, ut universis populi requisitis consulatur locusque tribuatur conveniens variis opinionibus cuiusque multitudinis aliqua auctoritate vel pondere praeditis. Hoc autem ut feliciter eveniat, eorum interest in posterum praevidere, quinam demum spectaturi vel audituri sint communicationes peractas, atque cum eisdem utentibus iam ante consociari. Tantum eo modo valebunt communicatores se accommodare ad totius publici fori necessitates atque facultates secundum vitae aetates, societatis ordines, gradus humanitatis et culturae; et eo solo pacto, inter homines instructos et liberos et officiorum suorum conscios, maximus ille atque perpetuus sermo in humana societate instituetur, quem quidem serent ipsa instrumenta communicationis socialis.

75. Nuntiatores «vigilanti semper mentis intentioni et continuae mundi exterioris observationi addicuntur numquam desistentes per apertam veluti mundi fenestram ita introspicere, ut eventa, rerum proclivitatem, opinationes, summam totam studiorum atque ipsorum hominum multitudinem examinent » [14]. Quamobrem communicatorum non solum est veritatem factorum confirmare, verum praestantiora ex illis denotare per suas commentationes, significationem eorum eruere, necessitudinis rationes inter ea illuminare; sicque receptores adiuvabunt, ut quos nuntios permixte exceperint, in universum eventuum contextum atque in rectum existimationis ordinem ipsi remittant, indeque iudicia ferant et consilia capiant ad societatis vitam attinentia.

76. Communicatores oblivisci nequeunt ex ipsa rei natura fieri non posse quin magna et paene interminata hominum frequentia attingatur, cum proprie agatur de socialis seu generalis communicationis instrumentis. Dum ergo fideliter morem gerent ingenio et arti suae, cogitabunt uno tempore potentiam suam et officia sane gravia, quae secum illa infert; namque haec auctoritas eorum incredibiliter conducere potest hominum felicitati atque progressibus. Eadem illa operum aequitas atque iudicii integritas perficiet profecto, ut necessaria cum observantia respiciant minores etiam populi greges et numeros. Quod si aut iure aut re ipsa nonnulla instrumenta communicationis monopolio fruuntur, haec aequabilitas tanto vehementius postulatur, quoniam monopoliorum proprium est in diverbii locum subdere soliloquium.

77. Communicatores qui studiis solummodo mercatoriis et nummariis vel cupiditate popularis aurae, quae levis est brevique transit, artificia sua et opera dedecorant, non tantum pessime provident clientibus suis, sed serius ocius de fama et existimatione professionis suae multum detrahunt.

78. Ut proinde communicationes cuiusvis indolis semper versentur in summo honestatis utilitatisque gradu, et ut ipsi communicatores ad progressus faciendos adiuventur, critici iudices partes sustinent pernecessarias; hi enim sunt velut domestici censores ipsius professionis, cum et illi etiam communicent. Per hoc censurae agendae munus praecurrere valent cunctos impetus ab exteriore parte profectus. Intellegere omnes sibique persuadere oportet integritatem probitatemque esse huius artis animam. Ideoque iustitiae sensu ac veritatis amore semper pulsi, significabunt aequabili et vero iudicio cum laudes et virtutes tum vitia et errata variarum communicationum. Hac enim sola ratione receptoribus vere utiles erunt, ut hi probe sciant istarum merita diiudicare. Momentum autem eorum functionis reapse creatricis non est putandum aequo minoris, praesertim cum subtilitas eorum ingenii et scientiae in artis opera penetrantis valeat significationes et divitias detegere, quae fugere possunt ipsos artifices. Ita tamen demissos critici sese praebeant, ut oculos receptorum nolint ab ipsis operibus iudicatis ad se averti.

79. Consociationes communieatorum studiis, crebro commercio, et mutuo auxilio expeditius ac melius difficultatibus suo muneri insitis occurrere valebunt. Sic insuper in collegia conglobati poterunt, a principiis certis rerumque experimentis profecti, componere vel conscribere disciplinam aliquam et codicem morum, quibus opera et incepta omnium communieatorum ordinentur secundum postulata universalis communicationis socialis. Quae vero normae et regulae actionis magis affirmare debent quam negare, nec tantum notare evitanda verum facienda suadere ad commodius ministrandum hominibus.

80. Machinamenta communicationis flagitant collocationem maximorum pecuniarum, ut ipsa pariantur et administrentur et cum progrediente societate pariter ambulent. Cum igitur accidat ut instrumentorum possessores et moderatores pecunias publicas vel privatorum civium recte obliqueve conquirant, homines pecuniosi vim ad eadem instrumenta valde salutarem adhibere possunt, si ita decernunt quibus inceptis opes suas suppeditent, ut non lucro tantum et quaestui prospiciant, verum genuino hominum emolumento. Ceterum, si idem praedivites intellexerint instrumenta communicationis eodem tempore negotia meritoria esse atque ministeria socialis cultus et humanitatis, certo ipsi prohibebunt, ne in legitima sua libertate communicatores, effectores, receptores interpellentur.

b) Receptorum

81. Quae omnia receptores hac in re perficere valent revera sunt plura et maiora — proindeque officia eorum etiam graviora — quam plerumque existimatur. Magna ex parte verum et genuinum colloquium dependet ab ipsis receptoribus; quod si illi taciti prorsus et muti tantummodo patiendo subeant communicationum impulsum, in unam dumtaxat partem dirigatur locutio nec vera reciprocetur, quantumvis enitantur communicatores dialogum instituere.

82. At iidem receptores actuosos quidem sese praebebunt, si bene interpretabuntur nuntios allatos, ponderandis illis et aestimandis secundum originem et totum contextum, si diligenter cauteque seligant acriter iudicantes, si periata indicia complebunt, cum necesse fuerit, aliunde repetitis notitiis, si denique non dubitaverunt aperte significare assensionem suam vel exceptionem aliquam et condicionem, vel planam improbationem.

83. Si vero quispiam obiecerit cives, qui publicum illud forum impleant, singulos seorsum parum omnino valere, ne is obliviscatur conglomérats eos et conglutinatos plurimum sane posse. Sicut ii qui pro munere suo communicationem socialem procurant, ita omnino vulgi cives debent se in circulos et sodalitates cum hoc solo fine colligare vel adiumentum adhibere aliorum institutorum, quae proposita consimilia sed ampliora persequuntur.

3. CONSOCIATA OPERA

a) Inter cives et auctoritates

84. Quoniam progressioni totius societatis consulunt instrumenta communicationis, idcirco universi cives et ipsi magistratus certo officio hac in re obstringuntur. Eorum videlicet interest vindicare communicandi libertatem et procurare condiciones necessarias, ut omnes hac in provincia agant cum plena munerum suorum conscientia, tum etiam ut revereantur personam humanam atque observent bona nationis propriae et omnium gentium.

85. Politica namque communitas postulat ante omnia, ut homines singuli et consociati sint ipsi auctores inceptorum, utque sui ipsorum moderationem gerant ac temperantiam uti communicatores et receptores. Utile est crebroque necessarium institui sodalicia, quae ad tale aspirent propositum.

86. Partes vero magistratuum hac in re expleri oportet maxime affirmando, non negando dumtaxat; eorum scilicet finis non ilico sic intellegenda est, ac si cohibeant solum et reprimant, quamvis ad castigandum vel admonendum necesse sit intercedere nonnumquam. Concilium autem Vaticanum Secundum explicat hominum libertatem, quantum fieri possit, percolendam esse et tutandam, atque tunc solum interpellandam, quoties et quatenus commune bonum id poposcerit [15]; censura proinde extremis solum continebitur casibus. Eaedem insuper publicae potestates obtemperare debent principio communicatae auctoritatis, seu subsidiarietatis, quam vocant, saepius a Magisterio Eccclesiae iterato: videlicet, ne ipsae suscipiant vel perficiant ea, quae singuli homines coetusve valent efficere et transigere tam bene, atque interdum melius, quam leges publicae.

87. Secundum hoc idem praeceptum leges ferantur oportet, quibus communicandi libertas protegatur una cum iure illo comperiendi, et quibus haec duo communiantur adversus vim et impetum oeconomicum, politicum, ideologicum, qui expeditam eorum exercitationem praepedire possunt. Leges item praestare debent et promittere civibus integram facultatem publice iudicandae totius administrationis instrumentorum communicationis, praesertim cum monopolium aliquod, maxime vero ipsius gubernii, ea regit. Dubium hodie non est quin subsidiorum usus disciplinam legum postulet, quae efficienter tutetur varietatem eorum et multitudinem a nimia coacervatione quam quaestuosa aemulatio urgeat et simul quoque defendat personarum atque consociationum dignitatem cultusque praestantiam, et operam denique det, ut condiciones impleantur quibus religiosa libertas per haec instrumenta exerceatur.

88. Praecipue suadetur, ut homines artem communicationis factitantes, vel aliae etiam hac in provincia sodalitates ultro ac sponte instituant conventus propriis normis firmatos, qui de cunctis rationibus huius operis consilia impertiant. Ad eosdem autem advocabuntur legati quoque variorum circulorum atque ordinum civium, qui in tota illa natione vel communitate inveniuntur. Sic fore speratur, ut ex altera parte arceatur interposita civitatis auctoritas et dominatus impulsionum oeconomicarum, ex altera vero mutua adiutrix opera ponatur inter ipsos communicatores, quo tandem plenius universa communicationis instrumentorum industria bono communi deserviat. Verumtamen aliquibus in locis necesse fortasse erit ipsos magistratus publicos erigere huius generis consilia munere invigilandi instructa, quae autem ex lege ita ordinentur ut diversarum communitatis partium mens et voces attendantur.

89. Quantum in eis est situm, legis mandata defendent iuvenes a magnis aliquando detrimentis diuque mansuris, quae communicationes quaedam inferre valent eorum animis atque iudicio honestatis; in pueris et adulescentibus leges sustentabunt necessario auxilio operositatem didacticam familiae et scholae.

90. Similiter curabitur legibus aptis, ut congrue subveniatur inceptis, quae respiciunt usum instrumentorum communicationis socialis, quaeque manifesto prosunt bono communi — haec verbi gratia sunt varia instituta quae rerum nuntios disséminant, libri et scripta proprie ad docendum accommodata, cinematographea et transmissiones pro pueris confectae — quamquam ex talibus operibus vix expectari possunt lucra. Hoc tantumdem valet etiam ad ludos cinematographicos apparatissimos et primi ordinis, necnon scriptorum atque spectaculorum praestantes editiones, quae, quia definitis solum emptorum catervis dicantur, secus difficulter suscipi possunt.

91. Officia publicarum potestatum, ad communicationis instrumenta quod spectat, hodie iam amplectuntur totum orbem; etenim per conventa inter gentes prospiciendum est, ut communicationis subsidia perficiantur ubique et instituantur sine stirpium discrimine nulloque arrogato monopolio. Arte facti satellites ad eadem pacta internationalia pertinebunt. Hac ratione impertiri poterit omnibus populis dignus conveniensque locus in illa sermocinatione seu collocatione totius mundi.

b) Inter Nationes

92. Inter multiplices formas adiumenti internationalis, quod ipsa natura instrumentorum communicationis instantius efflagitat, peculiare quidem momentum habent illa auxilia, quibus eadem subsidia apud progredientes populos instituuntur ac perficiuntur. Nam privatio vel inopia instrumentorum communicationis indicia sunt tardorum societatis progressuum, quorum eadem indigentia effectus est simulque causa. Nulla natio maehinamentis communicationis socialis recentioribus vacua sibi comparare valet congruentem rerum cognitionem nec consentaneam institutionem, unde vicissim periclitatur rerum oeconomicarum, socialium, politicarum eius profectus.

93. « Progressio novum pacis est nomen » [16], edixit Summus Pontifex Paulus VI. Nationes ergo, quibus sint machinae et officinae opibus gignendis, oportet, sicut in aliis rebus ita in his subsidiis communicationis, subvenire populis inopibus atque egenis, ut ii ministros et curatores peritos praeparent, ac simul technicae artis auxilia suppeditare necessaria, quoniam in eos recidat non solum proprii boni et emolumenti onus, verum prosperitatis et commoditatis totius generis humani. Quod autem officium eo gravius premit, quo mirabilior et velocior increbrescit technicae potentiae auctus. Civitates illae ita aliis adiuvandae sunt, ut sedes institutionis de rebus communicationem attingentibus intra proprios fines exstruantur, ne videlicet istius disciplinae tironibus alio terrarum proficiscentibus magno cum patriae terrae detrimento illustria ingenia foris amittantur.

94. Hoc autem auxilium asseverare debet atque conservare plane tralaticios populorum mores et cultus consuetudines, rationes quoque sermonis et artis, quae tanta bona humana prae se ferunt. Opitulatio talis hac in re non quasi stips quaedam est nec eleemosyna, sed permutatio bonorum ad mutuo locupletandos omnes.

95. In gentibus, quae student prosperitatis augmento, et potissimum, ubi litterarum ignorantia plenum incrementum impedit, instrumenta ad auditum et visum nata valent felicissime partiri et dividere cognitiones utilissimas, quae prosunt agrorum culturae, societatibus machinariis et mercantibus, publicae saluti et valetudini, personarum instructioni, familiarum confirmationi, necessitudini ac menti sociali illorum populorum. Cum autem huiusmodi industria vix quaestuosa sit ac lucrosa, invocari oportebit liberalitatem et munificentiam singulorum civium, sodalitatum privatarum, nationum opulentiorum, vel facultates institutorum ex omnibus gentibus.

c) Inter cunctos christianos, credentes, homines bonae voluntatis

96. Socialis communicationis instrumenta finem propositum minime assequentur — ut nempe suas conferant partes in hominum progressionem — nisi etiam cum instantibus generis humani quaestionibus et difficultatibus confligent atque spem nostri temporis firmabunt, simul provehenda amplissimam actionis communionem inter omnes homines qui credunt Deum viventem, praecipue vero, qui baptismate devinciuntur. Ita docet Concilium Vaticanum in documentis de oecumenismo et religionibus non-christianis [17].

97. Ceteroquin ipsi Christiani hodierna artis opera per communicationis instrumenta examinantes melius perspicere scient statum naturamque mundi huius temporis, qui a Deo est saepe disiunctus. Scaenici artifices et diurnarii hanc hominis alienationem significanter admodum depingunt, cum aptis ingenii et cogitationum viribus humanam libertatem extollunt. Quae quidem vis efïectrix atque peritia eorum optima causa est, cur gratus erga eos declaretur animus [18].

98. Fide vero sua infiammati homines credentes totius mundi efficaciter auxiliari valent communicationis subsidiis, non tantum ut inde progressus humani in societatis animique ordine fiant constantes, sed ut, tutore Providentissimo Deo, in prosperis condicionibus apparetur ille dialogus quam maxime sublimis et universalis, qui adducat homines ad fraternitatem propria vita melius exprimendam sub Deo Aeterno omnium Patre.

99. Adiutrix nimirum ista et communis opera plurimis rationibus significari ad effectumque deduci potest. Commemorantur nonnullae, quae statim omnibus praesto sunt: communes radiophonicae et televisificae transmissiones, suppeditata coniuncte instructio parentibus praesertim et iuvenibus, congressiones et collocutiones inter populos et ipsos communicationis procuratores, praemia communiter optimis operibus proposita, consortium inceptorum et pervestigationum scientiae; quae omnia eo spectant, ut quam sollertissime adhibeantur communicationis instrumenta, maxime vero ut informentur eorum administri et ut omnes gentes inter se iuribus aequentur.

100. Haec autem ut aliquando contingant, requiruntur commune agendi consilium et facultates opesque consociatae. In illam autem sententiam utilissimum quiddam suasit Concilium Vaticanum II, videlicet Diem Communicationis Universi Orbis. Homines cuncti, qui in Deum credunt, rogantur ut hanc ipsam diem precationis atque deliberationisstudiose agant, utpote cum difficiliores quaestiones et exspectationes futurae instrumentorum communicationis perquirantur, variorum subsidiorum curatores pro munere inter se congrediantur, novae copiae ac viae reperiantur ad opera et incepta instimulanda sicque proficiant generi humano communicationis inventa. Populo autem Dei, tum pastoribus tum fidelibus, cordi erit alacriter conspirare cum conatibus illis et studiis, quibus homines bonae voluntatis enituntur, ut communicationis socialis instrumenta ad iustitiam, pacem, libertatem, humanam progressionem plurimum conferant.

PARS TERTIA

NAVITAS CATHOLICORUM QUOD AD COMMUNICATIONIS INSTRUMENTA

101. Cohortatur et incitat Catholicos Concilium Vaticanum II, ut acrius et attentius reputent nova illa mandata atque officia, quae secundum fidei doctrinam eis iniunxerint recentiora communicationis socialis reperta. Sicut modo perstringebatur res breviter in parte prima, historia salutis ipsa comprobat munus sane egregium atque eximium socialis communicationis in Dei Conditoris et Eedemptoris opere, quod homines prosequi oportet. Dum igitur Ecclesia suum officium hac in rerum provincia interpretatur, componere simul in mente sua conatur fidei principia cum ipsis legibus intimis communicationis socialis. Et eo quidem modo satisfacit divinitus concredito muneri, videlicet universali illi curae pastorali, quae duplicem exhibet faciem progressionis hominum et Evangelii nuntiationis. In secunda autem parte huius instructionis explicabatur, quo pacto communicationis subsidia progressibus humanis obsecundarent, f avèrent, prodessent. Quid vero ad eos progressus adiciat res Christiana et Catholica, summatim attingetur hoc capite partis tertiae, quae tota locum eorum instrumentorum particulatim enucleet in vita Catholicorum fidelium.

Caput Primum
Catholicorum beneficia erga Communicationem Socialem

102. Si in animo habeant Catholici sociali communicationi per novissima instrumenta effectae revera deservire, quia haec vicissim ipsis hominibus famulentur, exstat atque apparet in animabus sane rebusque spiritus summa et maxima beneficia eis collocanda esse. Confidit enim Ecclesia spirituali sua praebenda utilitate futurum esse, ut primariae leges communicationis socialis clarius pervideantur diligentius que observentur, simul autem dignitas hominis tam communicatoris quam receptoris plenius cognoscatur sanctiusque tractetur, ut denique communicatio, qua homines fiant inter se proximi, reapse perducat ad communionem.

103. Quapropter ministri communicationis instrumentorum Catholici, qui perite artem suam factitant, ea re ipsa non solum implent egregium communicationis socialis officium, verum etiam definitas exsequuntur partes muneris, quod Christianos mundo addicit. Deinde, praeter hoc principale testimonium quod reddunt tamquam opifices atque administri in officinis vel consociationibus nulli religioni faventibus, sententias Catholicas aperient de omnibus causis hominum societatem sollicitantibus. Ita quoque ipsi adiuvare valent scriptores et praecones nuntiorum, ne vitae religiosae eventa, quibus afficitur totus populus, praetermittant sed ut partem seu faciem religiosam omnium eventorum illuminent. Manifestum est tales Catholicos ibi adesse, non quidem ut dominentur et imperent, sed ut sedulam operam navent, quae ob perspicuam excellentiam suam socios et collegas captet atque conciliet.

104. Communieatoribus Catholicis potestas est, ut auxilium spirituale ab Ecclesia recipiant, quod ad officium adeo grave et difficile omnino accommodatur.

105. Huius excelsae professionis eique insitarum difficultatum prorsus conscia Ecclesia cupit vehementer agere et colloqui cum communieatoribus cuiuslibet religiosae opinionis, ecquid ipsa possit conferre in communem illum conatum dissolvendi proprias eorum muneris quaestiones atque hominibus quam plurimum proiiciendi.

106. Episcopi autem et sacerdotes, religiosi et laici, quicumque scilicet Ecclesiae veluti personam quovis modo gerunt, magis concitantur in singulos dies, ut litterariae opero sitati laborem suum impertiant, utque in emissionibus radiophonicis, televisificis, cinematögraphieis loquantur atque compareant. Hanc quidem operam, ad quam ceterum s i mulandi sunt illi et excitandi assidue, effectus subsequi possunt omni opinione maiores. At ipsa communicationis instrumentorum natura efflagitat, ut qui ea adhibent scribendo loquendo agendo sint ipsi usquequaque exercitati in eadem illa arte. Officiorum propterea cuiusque nationis atque institutorum ad eum finem spectantium interest, ut hisce subsidiis utentes vel aliquando usuri tempestive ac funditus perdoceantur.

107. Ecclesia instanter necessarium esse intellegit se praebere Christianae institutionis opportunitatem ipsis receptoribus. Quo faciendo bene etiam de communicatione sociali meretur, quoniam receptores praeclare docti poterunt valide serere sermones una cum instrumentis communicationis, atque eodem tempore postulare communicationes nobiliores et praestantiores. Scholas demum aliaque instituta Catholica addecet gravissimum suum hac in regione officium impensius perficere. Quibus in studiorum sedibus ita discipuli scientia exornabuntur, ut non solum boni lectores auditores spectatores evadant, verum ut ipsi hac «lingua totali» utantur, quae iisdem instrumentis usurpatur; itaque iuvenes plane fient cives aetatis communicationum socialium, quam hoc tempus praesens incohare videtur.

108. Cunctae autem res et rationes communicationis socialis suum quaeque obtinebunt locum in disciplinis theologiae, praesertim moralis et pastoralis, quoties eo spectat argumentum tractatum, ac secundum sua praecipua lineamenta in libris etiam catecheticis. Hoc autem congruentius multo continget, cum theologi ipsi ea, quae pars prima huius instructionis indicavit, altius subtiliusque pervestigaverint.

109. Parentes vero et institutores, sacerdotes et sodalitates Catholicae non dubitabunt ordinare et dirigere ad professionem communicationis socialis eos iuvenes, qui sibi eo inclinare ac propendere videntur necessariisque ingenii dotibus eminent. Ut talis praeparatio fructus afferat et meliores candidati provehantur, opus est auxiliis nummariis ad illud destinatis. In regionibus progredientibus summi interest, ut Episcopis nationum illarum succurratur adiumentaque sumministrentur ad candidatos rite instituendos et rerum ipso usu imbuendos eadem in regione.

110. Pro suo quemque officio necesse est Episcopos et sacerdotes, religiosos et religiosas, necnon laicorum coetus agere proprias partes ad Christianam institutionem hac in re, quae vero visionem socialem non praetermittat. Quam ob rem sua quoque sponte eos cognoscere atque continenter edoceri novissima oportet, id quod poscit familiaritatem quandam usumque directum subsidiorum communicationis socialis. Similiter eos una cum communicatoribus accuratius studebunt communicationis socialis quaestionibus, dum permutant inter se experientias rerum ac sententias.

111. Ne procul omnino a rebus vitae detineantur neve impares deinceps accedant ad munia apostolica, futuri sacerdotes et religiosi religiosaeque, cum in seminariis et collegiis instituuntur, recte addiscent quomodo haec subsidia humanam societatem afficiant, quaque ratione technica usurpentur. Haec cognitio pars integralis, ut dicitur, erit illorum institutionis. Etenim est condicio sine qua non potest quisquam efficaciter exercere apostolatum in hodierna mundi communitate, quae eis instrumentis plus movetur in singulos dies [1]. Necesse praeterea est sacerdotes et religiosi viri ac mulieres penitus noverint, quo pacto opiniones et sensus gignantur indeque aptentur huius aetatis adiunctis, siquidem Verbum Dei hodiernis nuntiatur hominibus et illa instrumenta eidem nuntiationi validissimum subsidium ministrant. Qui autem ex alumnis peculiarem proclivitatem et facultatem ostenderint haec inventa communicationis adhibendi, perfectius cohdocefient.

112. Aestimationes et iudicia transmissionum per radiophonium et telehorasim, necnon cinematographeorum et commentariorum imaginibus ornatorum utilissima esse possunt ad humanam atque Christianam institutionem absolvendam, tum etiam ad scienter decernendum instrumentorum usum praesertim in familiis. Qua in re maximi ponderis ducendae sunt aestimationes auctoritate ac scientia praeditae, quae iussu Episcoporum variis in locis ab institutis peculiaribus eduntur de momento, utilitate, honestate, bono Christiano taeniolarum et transmissionum et scriptorum.

113. Universitates denique studiorum et aliae institutiones Catholicae studiose magisteria sua excolent et perficient, in quibus opera atque investigationes docte peragentur de communicatione sociali. Propositum autem eorum erit, ut omnia doctrinarum reperta illuc pertinentia in unum congerantur, ut adiumenta ad inquisitiones facile suppeditentur, ut demum cognitiones comparatae pervulgentur in commodum eruditionis Christianae; quem ad finem ipsae universitates studiorum stipibus et pecuniis indigebunt aliorum, et cum ceteris institutis operabuntur.

Caput Secundum
Communicationis instrumentorum beneficia erga catholicos

1. PUBLICA OPINIO ET MUTUA AUCTAQUE COMMUNICATIO
IN VITA ECCLESIAE

114. Sedulo laborat Ecclesia, ut amplificetur et confirmetur consortionis vinculum inter fideles suos; quamobrem communicatio atque collocutio plane sunt Catholicis necessariae. Ceterum versatur Ecclesia intra ipsam hominum societatem, quacum altiore ratione iungatur oportet per dialogum et necessitudinem. Haec autem proposita sermonis et communionis assequitur Ecclesia nuntiis cognitionibus que rerum permutandis, publica opinione intus et extra animadvertenda, colloquio cum et in mundo huius temporis habendo, dum hominum solvendis difficultatibus communis tribuitur opera.

a) Dialogus in Ecclesia ipsa

115. Quoniam vivum est corpus Ecclesia, opinione publica eget, quae colloquio inter membra sustentatur; namque haec condicio est progredientis cogitationis atque actionis eius. «...Vitae eius aliquid desit, si publica opinio deficiat, cuius rei culpa in pastores ac fideles derivetur » [2].

116. Idcirco necesse est conscii penitus sint Catholici illius verae libertatis eloquendi cogitata mentis, quae quidem in « sensu fidei » et in caritate ponitur: in sensu fidei, qui a Spiritu veritatis excitatur et sustentatur, ita ut Populus Dei sub ductu sacri magisterii, cui fideliter obsequens semel traditae sanctis fidei indefectibiliter adhaereat, recto iudicio in eam profundius penetret eamque in vita plenius applicet [3]; in caritate autem, unde eadem libertas ad communionem libertatis Christi extollitur, qui nos peccatorum nexibus expediens idoneos fecit, ut libere iudicare valeremus secundum eius voluntatem. Potestates, quas penes hoc est, curabunt et providebunt, ut legitimarum opinionum commercium libertate sermonis mentisque intra Ecclesiam frequentetur; normas proinde constituent condicionesque edicent huic congruentes fini [4].

117. Latissimus revera patescit campus ille, ubi intima Ecclesiae collocutio explicatur. Tametsi veritates fidei ad ipsam attingunt essentiam eius neque ullo modo possunt permitti uniuscuiusque liberae interpretationi, tamen Ecclesia procedit per generis humani historiam; proinde ad peculiaria temporum locorumque adiuncta sese accommodare oportet necessariis capiendis consiliis, tum ut fidei veritates aeque demonstrentur diversis aetatibus atque humanitatis et cultus generibus, tum ut mutantibus temporibus atque condicionibus aptetur actuosa eius opera. Quamdiu ergo singuli Catholici Magisterium sequuntur, possunt illi et debent libere inquirere, ut veritates revelatas altius interpretentur vel melius variis mutabilibusque societatibus exponant. Haec vero libera sermocinatio in Ecclesia non tantum non nocet cohaerentiae et unitati eius, verum ob expeditum cursum publicae opinionis favere et proficere valet concordiae communique consilio. Ut autem rite alatur et prosperetur hoc colloquium, maximi refert caritatem percoli assidue in ipsa dissensione atque vehementem omnibus inesse cupiditatem firmandae et servandae consociationis omniumque conspirationis. Verumtamen agere oportet cum vera aedificandi non diruendi voluntate atque simul cum flagranti erga Ecclesiam amore et studio coniunctionis, quam Christus uti signum verae Ecclesiae indeque verorum fidelium habuit [5].

118. Hac de causa ne omiserint distinguere inter provinciam inquisitionis scientiae, ubi homines vere periti libertate fruantur suis operibus necessaria quaeque eis permittit ut pervestigationis fructus per commentationes suas et libros cum aliis communicent, atque provinciam eruditionis fidelium, ubi eas tantum doctrinas liceat proponi tamquam Ecclesiae proprias, quae a magisterio authentico, quod appellatur, uti tales denotentur, et praeterea illas sententias quae ut tutae proferri iam possint. Quoniam vero ex ipsa communicationis instrumentorum natura evenit, ut novae opiniones theologorum quandoque praematurae et saepius extra locum suum vulgentur, receptores illas opiniones, quae non sint confundendae cum doctrina authentica Ecclesiae, critice perpendere oportet; praeterea reminiscentur crebro sensum earundem opinionum ipso proponendi genere et lingua instrumentorum populari graviter detorqueri.

119. Sicut opinionis publicae incrementum in Ecclesia pernecessarium agnoscitur, ita vicissim fidelibus singulis potestas et facultas est omnino comperiendi universa illa, quae opus sunt ad actuosas partes in Ecclesiae vita sustinendas. Hoc autem poscit ut praesto sint communicationis instrumenta non tantum varia atque late divulgata, sed etiam, si necesse visum fuerit, Catholica, dummodo optime aptentur ad munus eorum adimplendum.

120. Consentanea vitae ac munerum perfunctio in Ecclesia postulat, ut cognitionum et indiciorum continuum flumen inter auctoritates ecclesiasticas cuiuslibet gradus et catholicorum instituta et ipso fideles intercurrat in utramque partem idque fiat per totum mundum. Quod quo plenius contingat, opus sunt variae institutiones (ministeria nuntiorum, publici interpretes, congrediendi loca, consilia pastoralia) subsidiis necessariis dotatae.

121. Quotiescumque tractatio negotiorum in Ecclesia secretum exigit, normae generales, quae in civitatis institutis hanc rem tangunt, erunt pariter observandae. Ex altera vero parte divitiae spiritus, quas Ecclesia ipsa significat, expetunt ut nuntii quam integerrimi, verissimi, apertissimi proferantur de propositis eius et multiplici navitate. Ideo, cum religiosae auctoritates tales nuntios disseminare nolunt vel ex se ipsi non valent, ansam ilico dant ad rumores potius exitiosos circumferendos quam ad rei veritatem illustrandam. Secretum igitur continendum est et coartandum solis necessitatibus famae existimationisque alicuius hominis aut aliis iuribus singulorum vel coetuum.

b) Dialogus inter Ecclesiam et mundum

122. Sermocinatio Ecclesiae non solos complectitur fideles, verum universum orbem. Doctrinam suam et res gestas oportet Ecclesiam ostendere ob ius cognoscendi omnibus filiis terrae tributum, quorum ipsa sit particeps fortunae, et ob clarum mandatum divinum [6]. Praeterea, ut docet Concilium Vaticanum II, debet ea « legere signa temporis », quippe quae modus sint etiam divinus loquendi et documentum Providentiae explicantis Historiam Salutis. Necesse igitur est Ecclesiam novisse quomodo cuncti coaetanei, non tantum Catholici, eventis et cogitationibus recentioribus respondeant. Quantum autem communicationis socialis instrumenta perferunt atque aperiunt responsiones illas, tantum conferunt in maiorem Ecclesiae scientiam.

123. Quicumque in Ecclesia potestatem gerant, eos per communicationis socialis subsidia annuntiare veritatem plene et continenter oportet simulque contendere, ut genuina pingatur imago Ecclesiae eiusque vitae. Cum instrumenta haec saepe unicus sint trames et fons nuntiorum inter Ecclesiam et mundum, si quando ipsa neglegantur, tunc talenta a Deo tributa defodiantur revera in terris. Si confidit Ecclesia et sperat procurationes nuntiorum et ipsa communicationis instrumenta aliquando animos intentura esse ad argumenta religiosa eaque pertractatum esse omni cura quae naturae illius quaestionis congruat, ex sua parte notitias completas, accuratas, veras exhibere debet atque offerre hisce institutis, ut munere suo usquequaque bene perfungi valeant.

124. Quae omnia supra [7] enuntiata sunt, hic de cognitionibus et commentariis rerum in vita Ecclesiae gestarum plenam vim suam exserunt. Unde sequitur, ut etiam experientes Ecclesiae rectores difficultati isti sua providentia antevertere debeant neve alios patiantur sibi primum motum et conatum eripere. Expedit denique consulta ecclesiastica et sententias maioris gravitatis certis quibusdam hominibus prius innotescere, qui autem vetentur ne ante tempus praestitutum divulgent, ut illa possint deinceps ordinatim explanari et illuminari Ecclesiae commodi causa.

125. Tribus itaque modis instrumenta communicationis socialis attinent ad Catholicos: adiuvant Ecclesiam ad sese mundo hodierno aperiendam; colloquium dein provehunt intra eam; eandem postremo commonent mentis et hominum nostrae aetatis, ad quos ipsa iussa est a Deo nuntium salutis perferre, eo autem utens sermone quem ii intellegerent illisque proficiscens a quaestionibus, quae genus humanum turbarent et angerent.

2. INSTRUMENTA COMMUNICATIONIS EVANGELII PROPAGATIONI UTILIA

126. Praecepit Christus Apostolis eorumque successoribus, ut ducerent «omnes gentes» [8], ut essent «lux mundi» [9] ut Evangelium proclamarent omni tempore ac loco. Quemadmodum igitur Christus ipse prae se tulit perfectissimam formam et speciem « Communicatoris » in vita sua terrestri, et sicut Apostoli quoque usurpaverunt subsidia communicationis, quae tum praesto erant, ita omnino apostolicum munus nostro etiam tempore exsequendum est auxilio consiliorum atque instrumentorum, quae recentius inveteraverunt. Non igitur quisquam existimari poterit fidelis erga Christi mandatum, si opportunitates et utilitates praeterierit, quae importantur his instrumentis, ut scilicet ad homines quam plurimos perveniant instituta ac praecepta evangelica. Exinde Concilium Vaticanum II hortatur Catholicos: «ut instrumenta communicationis socialis, nulla interposita mora et maxima adhibita industria, efficaciter in multiplicibus apostolatus operibus... usurpent » [10].

127. Quam sit necesse haec ita agere, apertius patebit cuilibet reminiscenti homines vere circumdari hodie et paene mergi abundantia communicationum socialium, quae perpetuo informent eorum opiniones animique habitus tam in provincia religiosa quam ceteris in rebus.

128. Eecentiora inventa pandunt novas rationes et vias, quibus homines ipsi obviam ferantur nuntio evangelico, quibus dein permittatur Christianis procul etiam commorantibus interesse sollemnibus ritibus ecclesiasticis unde tota Christianorum communitas propius cohaereat, quibus omnes postremo invitantur ut intimae participes fiant Ecclesiae vitae. Vix dicere attinet rationem haec omnia proponendi convenire oportere cum peculiari indole instrumenti usurpati. Alia namque est lingua instrumentorum, pulpitorum alia. Neque satis graviter instari potest et moneri praestantiam et excellentiam horum operum religiosorum aequandam esse omnino cum profanis operibus instrumentorum communium.

129. Utilissima praeterea haec instrumenta sunt ad omnibus Christianam facilius praebendam institutionem. Namque in auxilium peritos advocare valent educationis religiosae earumque causarum in quas pro re nata inquiritur; praesto similiter habere possunt omnem ornatum et apparatum technicum, quo res cum delectatione arteque recentissima exponantur. Pro sua etiam quodque natura conducere valent universae religiosae educationi renovandae conatibusque magistrorum ordinariorum adiuvandis. Quoniam deinde eadem subsidia usitatae sunt nuntiorum viae, qui animum ac mentem hominum istius aetatis recludunt, efficere simul possunt, ut, cotidianis eventis et quaestionibus excutiendis, eximiae dentur occasiones perducendi Christifidelis ad fidei propriae fundamentorum contemplationem, unde intellegat quomodo ipsa applicetur praesentis vitae actioni.

130. Nostri temporis homines ita assuefacti sunt blandissimo maximeque ingenioso loquendi suadendique genere communicationis socialis, ut vix tolèrent deterius genus in publicis spectaculis eoque minus in operibus religiosis uti ritibus liturgicis, contionibus, Christianae doxtrinae institutionibus.

131. Ut ergo doctrinarum fidei traditio et explanatio consueta animos audientium revera alliciat teneatque potenter, communicationis instrumenta adhiberi convenit quantum fieri potest, atque ipsa ad linguam et modum hodiernae communicationis socialis accommodari.

132. Valet Ecclesia mentem suam et sententiam declarare tum per inventa communicationis, quae ipsa non possidet tamen usurpare potest quibusdam sub condicionibus, tum, si ita res sese habent, per ea, quae recta via administrat et moderatur. Aliae condiciones aliis in nationibus et instrumentis sunt implendae. Auctoritatum vero religiosarum est sodalibus sui operis recta consilia dare, postquam peritos illius loci et nationis et, si casus fert, ex pluribus gentibus sollerter consuluerunt.

133. Multiplex haec navitas et industria Catholicorum, qui incumbunt in progressionem humanam secundum Evangelii praecepta, quique communicationi sociali suffragantur atque libenter utuntur subsidiis a providentissimo Deo ministratis ad proprios fines, efflagitat opes quidem et facultates nummarias maiores. Catholici fideles rogantur, ut sui oneris et officii in re conscii semper sint eique satis faciant perseveranti liberalitate, « cum prorsus dedeceat Ecclesiae filios desides pati verbum salutis alligari ac praepediri... » [11].

134. Dum ponderant augescens in dies momentum instrumentorum socialis communicationis ad vitam generis humani universim et ad Ecclesiae vitam nominatim, Coetus Episcoporum obsecrantur ut multo magis quam nunc plerumque accidit attribuant his argumentis actionis pastoralis in regione communicationis principem locum in ordinanda illa « Summa Pastorali », atque, pro locis suis et omnium gentium necessitatibus, destinare eidem proposito pecunias congruentes. Caput Tertium Industria et opera catholicorum in singulis instrumentis

135. Iam primum edisserta fuerat Catholicorum industria, quae ex uniuscuiusque conscientia munerum omnibus quidem communicatoribus communium proficiscitur atque religiosa fide stabilitur [12]. Ponderata deinde sunt generatim et universe officia proprie Catholica in eadem hac rerum provincia [13]. Nunc postremo restat, ut pro quoque communicationis subsidio singillatim eadem munia explicentur tam in ipsorum Catholicorum institutis quam in alienis, quae vero ad eiusdem generis opera peragenda suppeditant Catholicis sua instrumenta.

1. SCRIPTA PRELO EDITA

136. Opus preli ex sua ipsius natura atque proprietatibus vindicat sibi plurimum gravitatis et ponderis. Ob flexibilem suam varietatem et argumentorum ubertatem haec opera minutissimas eventuum res ac rationes pervestigare potest dilatando et explicando, dum uno tempore excitat impigram legentis deliberationem cupidinemque discendi stimulat. Cum validissimum complementum est reliquorum instrumentorum visui audituique natorum, tum congruenter valet exacuere criticum sensum hominumque informare iudicium. Quoniam adeo varia tractare potest et rerum considerationem tam egregie sustentare, magni quidem momenti organum colloquii socialis est. Nostris praeterea diebus libelli exiles atque libri sola ex charta confecti universis hominibus porrigunt in manus monumenta religiosa, opera prestantissima ex omnium gentium litteris, scripta artis technicae et scientiarum, at potissimum lectiones ad animi oblectamentum apprime ordinatas. Imagines denique lineares atque narratiunculae speciebus còllustratae summam pepererunt utilitatem^ etiam in explicandis Libris Sacris et vitis Sanctorum enarrandis. Quae omnia preli beneficia studium merentur atque incitamentum.

137. Litteraria Catholicorum navitas, quae acta diurna, commentarios, alia scripta statis temporibus foras danda complectitur, efficacissimum esse potest instrumentum, quo mundus Ecclesiam et Ecclesia vicissim mundum comprehendat cognitionibus permutandis atque ministeriis publicae opinionis adhibendis. Cavebitur tamen ne vis operum Catholicorum iam exstantium debilitetur multiplicatis inconsulte novis inceptis.

138. Catholicorum scriptorum opera contemplatur universum orbem et totum campum nuntiorum, commentariorum, opinationum de quovis latere aspectuque hodiernae vitae deque cunctis difficultatibus et quaestionibus, quibus obicitur homo nostri temporis, sed sub luce Christiani vitae prospectus. Eius similiter interest conficere et, si fuerit necesse, emendare relationes seu narrationes religionem atque Ecclesiae vitam spectantes. Eodem igitur tempore mundum referet tamquam speculum, ipsumque illuminabit tamquam lucerna; erit insuper locus congressionis atque commercii sententiarum. At necessariis facultatibus et opibus indigebit, ut peritiam muneris et excellentiam assequatur citra omnem controversiam.

139. Una autem cum hac Catholicorum litteraria professione exsistant oportet sedes seu procurationes apparatissimae notitiarum quas ipsi Catholici administrent ut sermoncinatio intra Ecclesiam atque inter mundum et Ecclesiam feliciter progrediatur, ut beneficia afferantur plane « professionalia », quae dicuntur, ut continenter nuntii praebeantur recentes completi fideles de vita Ecclesiae. Hae insuper nuntiorum procurationes opus suum exsequentur mutuo ferendo auxilio per universum orbem, ut videlicet res novae ubique locorum colligantur et quoquoversus diffundantur.

140. Admonentur et incitantur fideles ut pro more lectitent scripta officio Catholicorum exarata, modo sint nomine Catholico vere digna, non tantum ut omne novum Ecclesiae comperiant sed ut mentem Christianam hauriant ex eorum commentationibus. Nihil autem hinc detrahitur de cuiusque libertate legendi neque de legitima varietate consuetudinum loci et sententiarum aliorum scriptorum. Ut autem Catholici scriptores hunc favorem et benevolentiam mereantur, veram prae se ferant oportet perfectionem atque praestantiam artis.

141. Cum cotidiani eventus proponunt singulares quaestiones, quae ipsam naturam Christiani sensus afficiunt, eas interpretari conabuntur auctores Catholici secundum Ecclesiae magisterium. Ceterum clerus et laicorum ordo liberam fovebunt opinionum declarationem magnique facient multiplicem varietatem scriptionum atque cogitationum, non tantum quia variis negotiis et utilitatibus legentium respondent variisque eorum curis subveniunt, verum quod gignunt aluntque opinionem in Ecclesia et mundo [14]. Munus est commentariorum Catholicorum, qui tamquam publicae voces existimantur auctoritatum aut institutorum Ecclesiae, secundum usu receptas leges et consuetudines « preli » assidue contendere, ut illius sodalitatis vel instituti mentem enuntient et patefaciant, cuius ipsi sunt publici praecones. In aliquibus tamen cuiusque libelli paginis tribui potest libere scribendi copia et facultas, ubi liquido constat collegium vel sodalitatem, quae commentarios edat, sese haudquaquam admiscere ad aliquam quaestionem, de qua adhuc disceptetur.

2. ClNEMATOGRAPHEA

142. Ludi cinematographici locum suo prope iure obtinent suasque radices capiunt in ipsa vita hominum, magnamque vim adhibent ad eorum educationem, humanitatem, animi remissionem, rerum scientiam. In eis auctores taeniarum locum deprehendunt, ubi hodie mentem suam aptissime révèlent de mundo universo. Technicae autem artis profectus qui spectatorum animos magis ac magis pelliciunt, necnon aucta facultas comparandorum parvo impendio apparatuum quasi praesagiunt et pollicentur multo frequentiorem ac latiorem usum taeniarum. Hinc pariter proficiscetur amplior cognitio et doctrina de argumentis cinematographicis.

143. Ad animarum curam quod spectat, huius generis progressiones sollertissime sunt ponderandae, quandoquidem maxime propter communem operam inter civitates et populos inferunt illae admirabilem opportunitatem instrumenta cinematographica ad incepta apostolica adhibendi; citius enim et facilius quam ante taeniae ipsae conflantur, diversis hominum necessitatibus rerumque adiunctis dicantur, denique ostentantur non solum in magnis sed in parvis etiam conclavibus, quin immo inter parietes privatos.

144. Complures taeniae suam persuadendi vim comprobant ad illa enodanda argumenta, quae hominis prosperitatem maturant animumque eius ad superna extollunt. Id genus opera admodum digna sunt, quae ab omnibus animadvertantur laudibusque celebrentur. Item peculiares in Ecclesia sodalitates hac in arte potissimum versatae auxilio et studio suo adstabunt iis, qui taenias eximias conficiunt easque promovebunt. Qua de re omnino reminiscendum est plurimas ex taeniis, quae omnium consensione habentur iam eximia monumenta artis, pertractavisse argumenta plane religiosa. Id quod sine dubio probat cinematographeum esse adiumentum omni ex parte accommodatum ad talia argumenta nobilius explicanda. Hoc tandem vehemens est incitamentum ad eiusdem generis spectacula apparanda.

145. Consociationes Catholicorum hac re cinematographica exercitatae consilia iungent operamque sociabunt cum reliquorum instrumentorum Officiis ut sollertius praeparentur, distribuantur, usurpentur spectacula, quibus nova inventa imbuantur principiis religiosis. Dum autem hoc facient scienter, adhibebunt etiam doctrinis religionis tradendis multiplicia nova reperta, quae minore comparantur pecuniae impendio, uti sunt phonographici orbes, taeniolae sonorae et visificae, apparatus imaginibus immotis vel mobilibus necnon vocibus asservandis iisque iterandis.

146. In regionibus, ubi illitterati plerumque incolunt homines, taeniae cinematographicae reapse efficiunt, ut non solum litterarum saltem elementa illi ediscant, verum religionis etiam disciplinas. Imaginibus enim vehementer commovetur et trahitur homo litterarum nescius, quoniam per eas facilius consequitur res et cogitationes. Conatus et studium humanae christianaeque nobilitatis provehendae nequit validissima haec instrumenta et subsidia neglegere. Elucet autem huius propositi gratia taenias rationem ducere debere singulorum populorum mentis et animi culturae.

147. Quoniam ii qui cinematographicam artem factitant haud parvis implicantur sui muneris difficultatibus, omnes Catholici cumprimisque Consociationes catholicae eidem proposito adlaborantes libenti animo colloquia frequentent cum eis. Hae familiaritates luculenter ostendent artem illorum hominum uti pulchram et praestantem professionem putari, cum omnes sibi persuaserint hoc artificium hominum utilitatibus summopere prodesse.

3. RADIOPHONIUM ET TELEHORAMA

148. Radiophonicum et televisificum inventum novam hominum societati facultatem attulit inter se communicandi novamque induxit vivendi rationem. Plures cotidie regiones mundi attingunt illae transmissiones atque puncto temporis veteres fines civitatum et humanitatis formarum transgrediuntur; in domos communicationes intrant et qui eas administrant innumerabilium hominum animos et mentes simul captant. Repentini artis technicae progressus, atque ii praesertim qui invexerunt emissiones per satellites facticios, necnon potestas asservandi iterandique aetas pridem transmissiones, liberaverunt haec instrumenta vinculis et limitibus locorum ac temporum. Spem insuper proponunt fore in posterum ut maiora eveniant et potentiora. Radiophonium ac telehorama copiam audientibus spectantibusque faciunt utendi otio atque eodem tempore animi culturae historiae universi orbis percipiendae. Telehorama autem praeprimis homines, eventus, res constituit ante oculos plurimorum tamquam si illi ipsi adsistant. In iisdem demum radiophonicis et televisificis communicationibus novae generantur formae artium, quae ipsum hominem immutare valent.

149. Rationes et aspectus religiosi vitae humanae suum pro re nata locum habebunt in transmissionibus cotidianis.

150. Variae emissiones religiosae, quas ipsamet radiophonii ac televisionis natura effici patitur, nova excitant inter fideles commercia eorumque pietatis ac religionis vitam mire locupletane Vim etiam magnam habent ad eos religiose instruendos et adiuvandos, ut Ecclesiae et mundo strenue impenseque operentur. Iis etiam prosunt, qui ita aegri sunt aetateve provecti ut impediantur quominus vitae ipsius Ecclesiae sint directo participes; necessitudinem tandem cum plurimis illis instituunt hominibus, qui, etsi ab Ecclesia eiusque compage distant vel etiam disiunguntur, spiritualem alimoniam inscii expetunt. Evangelicum denique nuntium in regiones perferunt, ubi Christi Ecclesia nondum explicat opus suum. Oportet proinde enixe operam det Ecclesia, ut tales transmissiones in singulos dies perficiantur novisque ditentur artificiis.

151. Inter transmissiones religiosas optabiles quidem et consentaneas Missarum Sollemnia aliaque Sacra annumerantur. Necesse est tales quam maxima apparari diligentia, quod ad liturgiam videlicet atque dispositionem technicam attinet. Eatio quoque habenda est multiplicis spectatorum generis, et, si transmissiones alicuius nationis fines transibunt, opinionum religiosarum et consuetudinum, quae in aliis locis obtitinent. Harum emissionum numerus et longitudo morigerabuntur optatis etiam spectatorum.

152. Sermones sacri et orationes congruere debent cum peculiari usurpati instrumenti natura. Ii autem, qui ad hoc obeundum destinabuntur officium, prudentissime et accuratissime deligentur, nec vero antequam debitam sibi scientiam usum consuetudinem comparaverint.

153. Religiosae transmissiones, uti narrationes, cómmentationes, nuntii, disputationes radiophonicae atque televisificae, plurimum valent ad institutionem et collocutionem. Quod autem supra de litteraria Catholicorum opera praeceptum est, ad hanc partem est similiter applicandum. Normae universales de fideli sinceraque opinionum diversarum enuntiatione tunc praesertim ad effectum sunt deducendae, cum haec instrumenta in aliqua regione gubernantur et administrantur vero monopolio.

154. In horum instrumentorum administris et procuratoribus ecclesiasticis atque etiam laicis homines publici fori intuentur legatos et interpretes ipsius Ecclesiae. Quamobrem ii, qui partes gerunt in huius generis transmissionibus, cognitam habere debent hanc rerum condicionem et proclivem confusionem omnibus viribus e medio tollere conabuntur. Conscii sibi erunt officii sui gravitatis, quoad cogitationes quas declarant, et rationem qua illae exponuntur, et totum modum agendi. Eos denique oportet in consilium adhibere auctoritates ecclesiasticas legitimas, quoties hoc tempestive fieri potuerit.

155. Proprio significando iudicio auditores et spectatores in melius corrigere studebunt religiosas transmissiones.

156. Ut validae Ecclesiae navitati in radiophonii et televisionis usu prospiciatur, quod ad transmissiones universim spectat et religiosas praesertim, opus est consociata opera mutuaque fiducia inter catholicos, huic muneri praepositos, et eos technicae artis peritos, quorum refert spectacula televisifica et nuntiationes radiophonicas fabricari vel disseminare.

157. In iis nationibus, in quibus prohibetur Ecclesia quominus socialis communicationis instrumentis utatur, auditio transmissionum religiosarum per undas radiophonicas unicum est Christifidelibus consilium, quo de vita universae Ecclesiae certiores fiant Deique verbum auscultent. Talis adversa condicio grave officium tum sacris animarum pastoribus tum ipsis fidelibus aliarum regionum iniungit, ut voluntates et animos cum iis alacriter socient, quemadmodum Christiana solidarietas, quam appellant, requirit, utque eisdem in Christo fratribus auxilientur apparandis emissionibus radiophonicis vel televisificis, quarum argumenta religiosa eorum necessitatibus respondeant.

4. SCAENICI LUDI

158. Scaena ac theatrum, quod unum est ex vetustissimis valentissinlisque communicationis humanae generibus, maximam hodie assiduitatem et frequentiam ingentem spectatorum nanciscatur, qui et fabulis praesentes intersunt et per radiophonicum televisificumve instrumentum spectant. Nonnullae etiam fabellae scaenicae sunt iam in taenias cinematographicas relatae.

159. Opera theatri cum ceteris communicationis subsidiis coniuncta novas aperuit ludorum scaenicorum significationes, quas iure « multimedia » saepius vocitant. Tametsi emanant ex communi solitoque theatro, aliquid tamen suum ostendunt et proprium. Praeterea quandam quasi conspirationem efficiunt inter multiplices facultates, quae praesto sunt cuique communicationis artificio.

160. Hodiernum denique theatrum crebro occupat provinciam cogitationum mentisque notionum fitque veluti officina, unde oriuntur novae atque audaces sententiae seu ideae de huius temporis hominibus eorumque condicione terrestri. Horum autem inceptorum et consiliorum vis maiores semper auditorum multitudines permovet, atque ad omnia se propagat socialis communicationis instrumenta.

161. Ecclesia propensa voluntate et studio prosequitur scaenicam artem, quae videlicet ab initiis coniungebatur paene tota cum rebus et argumentis religiosis. Pristino illo favore hodiernos quoque Christianos fideles theatrum amplecti oportet similesque ex eo percipere utilitates omne genus. Scriptores vero scaenici adiuvandi sunt et cohortandi, ut religiosas sollicitudines nostrae aetatis in scaenam producant; quod inceptum saepenumero principium est latioris propagationis per reliqua communicationis subsidia.

Caput Quartum
Apparatus, ministri, ordinatio rerum

162. Tum locus, quem instrumenta communicationis socialis in hominum vita et fortuna obtinent, tum ea quae ipsis effici valent, tum etiam quaestiones quas conscientiae Catholicorum proponunt — haec omnia postulant, ut illa diligenter convertantur in curae pastoralis commoditatem et profectum, ut peritia et facultas administrorum exercitatissimorum adhibeatur, ut consentanea ordinatio consiliorum pastoralium provideatur, quae necessariis auxiliis iuribus opibus instruantur, ut denique variae consociationes devoveantur apostolatui formis specialibus exsequendo.

163. Cordi ceterum erit fidelibus universis, ut precibus suis atque adiumento singulari communique ad illud conducant, ut hisce temporibus munus Ecclesiae expediatur per instrumenta communicationis recentissima et usu sane optima ad Evangelium propagandum, conscientias hominum illuminandas, operam sociam disponendam, quae progressibus revera prosit, quoniam rerum temporalium ordinem Christiano impleat sensu.

164. Cum mente omnino pastorali interesse seseque addicere oportet congruenter institutos curatores seu ministros organis et inceptis ad communicationem socialem pertinentibus. Praeparatio administrorum laicorum atque ecclesiasticorum unum est ex officiis praecipuis eorum, qui Ecclesiae munus hac in re communiter praestant.

165. Diligens consideratio totius regionis instrumentorum communicationis socialis, prudens dispositio navitatis pastoralis, sciens ordinatio eorundem instrumentorum in omni apostolatus opere spectant, ut par est, ad curationem atque inspectionem ecclesiasticorum moderatorum, qui autem adniti debent ad monita et consilia peritorum in diversis partibus eximie experientium. Secundum normas Decreti « Inter Mirifica », hoc moderatorum munus competit Episcopis sua cuique in dioecesi [15], peculiari Episcoporum Coetui vel cuidam Episcopo ad idem officium delegato in quaque natione [16], Pontificio autem Consilio instrumentis communicationis socialis praeposito in universali Ecclesia [17].

166. Multiplicia coepta atque consociationes, quae munia apostolica obeant in re communicationis socialis, oportet incremento magno provehantur, et arcte inter se cooperentur [18]. Auctoritas ecclesiastica studiose et crebro incitabit Catholicos eorumque sodalitates ad opera libere sponteque ineunda; moderationem tamen talium coeptorum sibi reservabit, quae sacerdotio ministeriali suapte natura congruunt, sicut et eorum, quae secundum temporum locorumque adiuncta deposcunt hierarchicam muneris perfunctionem in commodum fidelium.

167. Ecclesiasticae auctoritates, quarum interest, de quibus agit numerus 165 supra, operam dabunt et auxilium iis omnibus, ad quos res spectat, ut quotannis praeparetur atque celebretur ubique terrarum dies peculiaris communicationum socialium, in quo gratiae quoque habebuntur et aestimatio significabitur iis, qui communicationis socialis subsidiis invigilant [19]; praeterea statis temporibus Conferentiis Episcopalibus exhibebunt sumptuum aestimationes ad opus apostolatus sustentandum in rebus communicationis socialis.

168. Episcopos locorum incumbere oportet operi apostolico in provincia communicationis, adhibito sacerdotum vel laicorum consilio fieri potuerit, officium dioecesanum vei saltem interdioecesanum constituatur. Unum ex muneribus eius praecipuis erit rationes pastorales eo spectantes intra dioecesim componere atque etiam in paroeciis ipsis ordinare. Aliud autem erit memoratum diem pro communicationibus socialibus in dioecesis finibus parare.

169. In quaque natione esto aut unum officium nationale praefectum omnibus instrumentis communicationis peculiaribus cum officinis coniunctis aut sedes singillatim distributae cuique rerum provinciae (scriptis, cinematographeis, radiophonio, telehoramati), quae tamen arcte inter se operantur [20]. Quidquid est, totum opus subdetur unicae primariae temperationi.

170. Officiorum nationis et dioecesium intererit promovere, instimulare, apto nexu componere incepta et omnem operositatem Catholicorum in re communicationis. Peculiari ratione curabunt, ut fideles clerici et laici necessaria perdoceantur in lectionibus, scholis, disputationibus publicis, congressionibus studiorum, atque etiam operum aestimationibus, quas periti ex iisdem officiis secundum auctoritatem suam ediderint, ita ut illi fideles pro se ipsi rectum iudicium et prudentiam exercere sciant. Pariter dabunt consilia quibus rite praeparentur spectacula et transmissiones materiam religiosam tractantes.

171. Item officia nationalia et dioecesana necessitudine ac familiaritate utentur hominum artes communicationis pro munere exercentium atque eorum sodaliciorum; documenta et monita necnon adiumenta pastoralia suppeditabunt, quibus forsitan indigeant. Intra nationis ipsius fines Diem Mundialem Communicationis Socialis apparabunt stipesque corrogandas curabunt, quod suadet Concilii Decretum ut eo die fiat [21].

172. Coetum Episcoporum nationis communicationi sociali praepositum aut Episcopum delegatum pro suo officio intra propriam dicionem moderari oportet industriam officiorum nationalium et normas emittere generales, quibus temperetur omnis hac in re apostolica navitas. Mutuis etiam rationibus consociabuntur cum Conventibus Episcopalibus aliarum nationum atque operam praebebunt Pontificio Consilio instrumentis communicationis socialis praeposito, cuius munia explicantur ibidem [22], et in Litteris Apostolicis Pauli VI a verbis « In Fructibus Multis » incipientibus [23].

173. In iis vero continentibus et regionibus, ubi ex pluribus civitatibus unus Conventus Episcopalis constituitur, huic praesto erit Officium Communicationis Socialis continentis vel regionis illius, auctoritati obnoxium unius pluriumve Episcoporum ad hoc munus destinatorum.

174. Episcopi singuli, unaquaeque Conferentia vel Conventus Episcopalis, necnon Apostolica Sedes suum habebunt interpretem seu nuntiatorem stabilem, qui ex officio rerum indicia et cognitiones pervulget, tum etiam documenta Ecclesiae brevi in vulgus proditura explanet, quo facilius certiusque intellegantur. Hi narratores celeriter et fideliter iudicabunt res novas in Ecclesiae vita et opere, quantum ipsorum sinet officium. Magnopere etiam suadetur, ut dioeceses et sodalicia Catholicorum maiora habeant suos fixos et constantes interpretes, quibus similia demandentur munia. Universi illi ministri, sicut et ceteri qui publicae Ecclesiae vitae quasi personam gerunt, considerationem omnino intèndent in ea omnia quae scientia ac disciplina rationum publicarum praecipit his de rebus, ut videlicet diversas ipsi agnoscant publici fori partes quas alloquantur, et ut cum eis frugiferas necessitudines coniungant fiducia mutua atque indulgentia subnixas. Haec vero reciproca fletes et urbanitas tum tantum gigni possunt ac servari, cum homines ipsi inter se reverentur et observant cumque veritati semper paretur.

175. Praeter institutum illud publici interpretis, in tuto collocari oportet permutationem nuntiorum et notitiarum, quae veram Ecclesiae imaginem omnibus depingant quaeque excipiant motus, opinationes, desideria publici fori ut de eis certiores faciant ipsas auctoritates ecclesiasticas. Hoc autem flagitat, ut reverenter et amice intercedant rationes cum variis hominibus eorumque circulis et coetibus. Ita enim incohari valet commercium perpetuum, quo utrimque dat alteruter et recipit [24].

176. Ut vero dialogus Ecclesiae, intra et extra saepta eius, prospere ac profluenter explicetur circa recentiora eventa secundum aspectum eorum religiosum, necessarii sunt commentarii publici id est « officiales », qui tempestive hoc est quam primum deferuntur ad legentes sub forma probata et perfecta ac per modos congruentes (libellos, telescriptiones, imagines luce pietas...), quique res explicant secundum necessitates causarum et nuntiorum.

177. Instituta religiosa animos attendent ad munera multiplicia et principalia Ecclesiae in iis quae ad communicationem socialem pertinent; simul perpendent quid agere possint, ut operas suas hoc in negotium conferant et certa munera exsequantur sed concordantia omnino cum Constitutionibus propriis. Instituta autem eo consilio condita, ut in communicationes sociales tota incumberent, inter se arcte adiuvabunt atque cohaerebunt cum officiis dioecesium, nationis, regionis, continentis, quae communiter conficiant atque impleant rationes de operibus pastoralibus in re communicationis.

178. Primaria illa officia nationis, de quibus sermo fuit [25], et officia principalia Institutorum religiosorum adiutricem operam praebebunt consociationibus Catholicorum ex omnibus gentibus diurnariae navitatis (U.C.I.P.), rei cinematographicae (O.C.I.C.), radiophonicae et televisificae (UNDA), secundum statuta earundem Consociationum ab Apostolica Sede approbata [26].

179. Illae consociationes catholicae socialibus communicationibus deditae hoc munus prosequuntur — pro sua quaeque rerum provincia et secundum varietates statutis toleratas — ut subveniant in singulis nationibus has artes pro officio vitae profitentibus. Propositum vero id est, ut investigationibus et progressionibus instrumentorum communicationis consulatur, ut institutioni receptorum rite provideatur, ut sensus mutuae necessitudinis et beneficiorum vicissitudinis invalescat inter nationes, ut inquiratur in operam efficacem Catholicorum per subsidia communicationis socialis, ut inter se concilientur atque copulentur diversa incepta internationalia, ut nova ineantur consilia omnium gentium, quae visa sint utilissima nationibus ad progressionem conitentibus, ut artificia et opera nova stimulentur. Expedient similiter confectionem atque partitionem taeniarum cinematographicarum, transmissionum radiophonicarum et televisificarum, materiarum ad hoc genus artis auditoriae et visualis pertinentium, scriptorum denique, quae serviunt progressibus communitatis humanae et ipsi vitae Populi Dei. Hae tandem consociationes internationales Catholicorum rogantur, ut communibus studiis et investigationibus occurrant communibus quoque difficultatibus.

180. Conferentiae Episcopales, diligentia et sollertia praesertim officiorum nationis adiutae, necnon sodalitates Catholicorum has artes factitantium Consociationibus opitulabuntur pecuniis opibusque necessariis ad propositum earum assequendum.

EPILOGUS

181. Exsistit hoc loco quaestio perdifficilis simusne in limine atque initio novae prorsus aetatis communicationum socialium necne, agaturne scilicet de communicationibus quae non tantum rerum quantitatem verum qualitatem etiam afficiant. Cui interrogationi respondetur magis ac magis difficulter. Id nihilominus constat, propter disciplinarum et scientiae progressus tum etiam ob incrementa technicae artis praesertim per satellites arte factos mox esse futurum, ut eodem temporis momento nuntii per auditum visumque perferantur universis hominibus, qui vero in receptaculis variis asservari possint atque iterari cuiusvis arbitratu ad animi culturam vel oblectationem, qui etiam copiam dent potentioris dialogi inter homines, qui denique secundum argumentum suum et usum proficiant consortioni hominum astringendae, humanitati adaugendae, paci coagmentandae.

182. Sic repente augescit in dies conscientia officii, quo Populus Dei obligatur, quandoquidem maior et crebrior quam umquam alias conceditur opportunitas perficiendi, ut instrumenta communicationis socialis praesentem et efficacem vim adhibeant ad solidum totius humani generis profectum, ad plenam progressionem gentium tertii mundi, qui vocatur, ad communionem fraternam inter populos, atque etiam ad nuntiationem Evangelii Salutis, quo usque ad terras extremas testimonium perhibetur Christi Servatoris.

183. Hac proinde Instructione Pastorali consilia nonnulla et suasiones proferuntur universales quidem, cum status rerum in communicationibus socialibus minutiores ac subtiliores haud permittat. Christiana vitae notio ipsa iam immutabilia infert principia, quae nuntio amoris innituntur, qui videlicet « nuntius laetus » Evangelii est, atque hominis ipsius dignitate, qui nempe vocatur ut si filius Dei adoptatus. Omnibus autem in promptu manifestumque esse intelligitur usus vel applicationes principiorum concretas atque formulas pastorales accommodandas esse hinc ad res condicionesque locorum aliorum in quibus alius obtinet status technicae artis et societatis et humanitatis, illinc autem ad mutabiles partes instrumentorum communicationis in hominum consortione legesque eorum proprias, ita ut ad perfectionem absolutionemque perducantur futuris commutationibus, quae certo evenient in hac socialis communicationis provincia. Quapropter indoles haec mutabilis et inconstans, quae aliqua est nota necessaria instrumentorum communicationis, facile persuadebit, quam sit necesse eos, in quos recidat officii cuiusdam pastoralis onus, libenter amplecti necessitatem perseverantis renovataeque semper eruditionis hisce in rebus.

184. Multa adhuc rimanda sunt et pervestiganda, ut communicationis instrumenta penitus cognoscantur eo quidem consilio, ut hominibus vere famulentur ac prosint, dum institutionem cuiusvis ordinis maxime vero scholastici impertiunt humanamque personam integre absoluteque excolunt. Altiora persequenda sunt studia de effectibus communicationis socialis ac vi in varias cultus humani formas deque hominibus diversi ingenii. Ut autem recte aestimentur modus, quo instrumenta communicationis socialis propriis perfunguntur officiis, ut eorum facultates rationesque, quae nunc usurpantur, funditus comprehendantur accurateque cognoscatur multiplex potentia eorum in animum eiusque culturam, omnino oportet contemplari et ponderare inquisitiones vere proprieque scientificas, quae plus quam ante sunt omnibus viribus propugnandae. Studiorum deinde universitatibus recens conditis vel antiquitus iam exstantibus patet hic campus immensus argumentorum iis temporibus gravissimorum, quae merito aequant dignitatem cuiusvis tralaticiae et antiquae disciplinae. Ecclesia gestit confirmare ac persuadere investigatoribus omnium rerum ad communicationes sociales attinentium se suscepturam esse consectaria et conclusiones studiorum prompta alacrique voluntate, ut, quantum in se fuerit situm, plenissime eas ordinet dirigatque ad omnium hominum emolumentum.

185. Ad eam rem quod attinet, postulari videtur primum ut altiore scientiarum ratione inspiciatur quantum efficere valeat Ecclesia hac in provincia; deinde ut postulata ab Ea munera in toto terrarum orbe secundum suum quodque momentum disponantur; postremo ut Catholici ea coepta ingrediantur, quae semper augescenti horum instrumentorum ponderi prorsus respondeant.

186. Hanc Instructionem Pastoralem nulla mora tardari patiens, Ecclesia maiore in dies necessitate impellitur alioqui et convenire homines communicationis socialis artem profitentes, dum genuinam operam confert in omnia ea, quae eiusdem artis finibus continentur, et ipsa exhortatur cunctos homines, ut illa instrumenta efficiant reapse utilia progressioni generis humani et verae gloriae Dei. Pontificium Consilium Instrumentis Communicationis Socialis praepositum hanc Instructionem de mandato Concilii Vaticani II convenienter exaravit, postquam doctos peritosque totum terrarum orbem incolentes advocavit in consilium, ad id nempe aspirans atque laborans, ut foras danda illa principium quoddam inauguraret novi cursus potius quam veterem terminaret.

187. Populus Dei, per tempora procedens quae humanam constituunt historiam, tamquam Communicator simul et receptor maxima fiducia studioque flagranti iam in posterum prospiciens ea contuetur, quae inita siderea aetas communicationis socialis plena manu promittit.

* * *

Hanc de Instrumentis Communicationis Socialis Instructionem Summus Pontifex Paulus PP. VI in omnibus et singulis approbare atque auctoritate sua confirmare dignatus est, et promulgari iussit, ab omnibus ad quos spectat sedulo servandam.

Contrariis quibuslibet minime obstantibus.

Datum Romae, Die V Mundiali Communicationis Socialis, XXIII mensis Maii anno 1971.

MARTINUS J. O'CONNOR
Archiep. tit. Laodicenus in Syria
Praeses

AUGUSTINUS FERRARI-TONIOLO
Ep. tit. Tarasensìs in Byzacena Pro-Praeses

ANDREAS M. DESKUR
a Secretis


*A.A.S. vol. LXIII (1971), n. 8, pp. 593-656

Prooemium

[1] Miranda prorsus, in AAS, XLIX (1957), p. 765.

[2] Gaudium et spes, in AAS, LVIII (1966), pp. 1025-1120.

[3] Unitatis redintegratio, in AAS, LVII (1965), pp. 90-112.

[4] Dignitatis humanae, in AAS, LVIII (1966), pp. 929-946.

[5] Ad gentes, in AAS, LVIII (1966), pp. 947-990.

[6] Christus Dominus, in AAS, LVIII, (1966), pp. 673-696.

[7] Inter mirifica, in AAS, LVI (1964), pp. 145-157.

[8] Cfr. Inter mirifica, 23.

Pars prima

[1] Cfr. Inter mirifica, 1.

[2] Gn 1,26-28; Cf Gn 9,2-3; Sap 9,2-3 e Gaudium et spes, 34.

>[3] Cfr. Gaudium et spes, 34.

>[4] Cfr. Gaudium et spes, 57.

[5] Cfr. Gaudium et spes, 36; Pacem in terris, in AAS, LV (1963), p. 257 e passim.

[6] Cfr. Rm 5,12-14.

[7] Cfr. Gn 4,1-16; 11,1-9.

[8] Cfr. Gn 3,15; 9,1-17; 12,1-3.

[9] Cfr. Eb 1,1-2.

[10] Gv 1,14

[11] Col 1,15; 2 Cor 4,4.

[12] Cfr. Ad gentes, 3.

[13] Mt 28,19.

[14] Mt 10,27; Lc 12,3.

[15] Gv 6,63.

[16] Cfr. Lumen gentium, in AAS, LVII (1965), n. 9, p. 14.

[17]Ef 1,23 4,10.

[18] 1 Cor 15, 28.

[19] Inter mirifica, 1.

[20] Gaudium et spes, 36.

[21] Cfr. Gaudium et spes, 43.

[22] Quod hisce verbis definiunt Encyclicae Litterae Ioannis XXIII Mater et Magistra inscriptae: « Summam... earum vitae socialis condicionum, quibus homines suam ipsorum perfectionem possint plenius atque expeditius consequi ». A.A.S. 53 (1961), p. 417. Cfr. etiam Litt. Encycl. Pacem in terris, A.A.S. 55 (1963), pp. 272-274; Decl. deliberiate religiosa Dignitatis humanae, 6; Const. past de Eccl. in mundo huius temporis Gaudium et spes, 26 et 74

[23] Cfr. Inter mirifica, 4.

[24] Gaudium et spes, 42; Lumen gentium, 1.

Parte secunda

[1] In allocutione ad Diurnarios Catholicos, die 17 februarii 1950. A.A.S. 42 (1950), p. 251; Cfr. Const. past. de Eccl. in mundo huius temporis Gaudium et spes, 59; Litt Encycl. Pacem in terris, A.A.S. 55 (1963), p. 283.

[2] Gaudium et spes, 59.

[3] Cfr Inter mirifica, 8.

[4] Cfr. Pacem in terris, in AAS, LV (1963), p. 260.

[5] Cfr. Allocutionem diei 17 mensis aprilis 1964 ad «Séminaire des Nations Unies sur la liberté de l'information» A.A.S. 56 (1964), p. 387 et ss.

[6] Cfr. Inter mirifica, 5; 12.

[7] Pius XII in oratione habita ad Diurnarios Americanos, die 21 mensis iulii 1945. L'Osservatore Romano, 22-VII-45.

[8] Idem, 27 aprile 1946, in L'Osservatore Romano, 28-IV-1946.

[9] «Quoad modum, sit honesta et conveniens (communicatio), scilicet leges morales hominisque legitima iura et dignitatem... in nuntiis quaeritandis... sancte servet». Decr. de instr, communicationis socialis Inter mirifica, 5.

[10] Cfr. Miranda prorsus, in AS, XLIX (1957), p. 765.

[11] Paulus VI: Allocutio habita permultis coram admissis... qui ludis scaenicis dant operam, vel arti cinematographicae atque radiotelevisificae, ceterisque communicationis socialis instrumentis, die 6 mensis Maii 1967. A.A.S. 59 (1967), p. 509.

[12] Cfr. Pius XII: Allocutio Cultoribus cinematographicae artis ex Italia Romae coadunatis. Die 21 mensis iunii 1955. A.A.S. 47 (1955), p. 509.

[13] Pius XII: Allocutio Cultoribus cinema tographicae artis, ob Conventum Internationalem Romae coadunatis. Die 28 mensis octobris 1955. A.A.S. 47 (1955), pp. 822-823.

[14] Paulus VI in Allocutione ad Consilium Primarium Consociationis Catholicae Scriptorum Diurnariorum Italieorum (U.C.S.I.), L'Osservatore Romano, 24 mensis ianuarii 1969

[15] Dignitatis humanae, 7.

[16] Paulus VI: Epistula Ad Excellentissimum Virum U Thant, Consilii Nationum unitarum Secretarium Generalem. A.A.S. 58 (1966), p. 480. Cfr. etiam: Allocutio Delegatis viris, qui interfuerunt Coetui secundo Mediolani habito a Consilio quod dicitur «Conseil d'administration du Programme des Nations- Unies pour le développement» A.A.S. 58 (1966), p. 589.

[17] Cfr. Unitatis redintegratio, in AAS, LVII (1965), pp. 90-112. Cfr. etiam Nostra aetate, in AAS, LVIII (1966), pp. 740-744.

[18] Ita «Instructio» a Concilio Oecumenico Ecclesiarum Upsalae, 1968, emissa, p. 381.

Parte tertia

[1] Cfr. Sacra Congregatio pro Institutione Catholica : « Ratio Fundamentalis Institutionis Sacerdotalis», A.A.S. 62 (1970), pp. 321-384. Ibidem vide potissimum par. 4, et num. 68.

[2] Pius XII : Allocutio Participantibus Conventui Internationali scriptorum ephemeridem, Romae habito. Die 17 mensis Februarii 1950. A.A.S. 42 (1950), p. 256.

[3] Cfr. Lumen gentium, 12.

[4] Cfr. «Réflexions et suggestions concernant le dialogue oecuménique». L'Osservatore Romano, 21-22 mensis septembris 1970.

[5] Cfr. Io. 17,21.

[6] Cfr. Mt 28,12.

[7] Cfr. par. 38.

[8] Mt 28,19.

[9] Mt 5,14.

[10] Inter mirifica, 13.

[11] Inter mirifica, 17.

[12] Cfr. par. 102-113.

[13] Cfr. par. 126-134.

[14] Cfr. superiores paragraphos 114-121 ubi sermo est de dialogo in Ecclesia. Confer etiam: Litteras Encyclicas Pauli VI Ecclesiam suam inscriptas, necnon lineamenta princìpiorum de colloquio oecumenico, praecipue num. IV, 4, b et IV, 5 documenti « Réflexions et suggestions concernant le dialogue oecuménique ». L'Osservatore Romano 21/22-IX-1970.

[15] Cfr. Inter mirifica, 20.

[16] Cfr. ibid., 21.

[17] Cfr. ibid, 19.

[18] Cfr. Apostolicam actuositatem, n. 19 e 21.

[19] Cfr. Inter mirifica, 18.

[20] Cfr. Inter mirifica, 21.

[21]Cfr. Inter mirifica, 18.

[22] Cfr. Inter mirifica, 19

[23] Cfr. In fructibus multis, in AAS, LVI (1964), pp. 289-292.

[24] Cfr. par. 138-141.

[25] Cfr. par. 169.

[26] Cfr. Inter mirifica, 22.