The Holy See
back up
Search
riga

DOCUMENTA*

AMERICAM LATINAM ET INSULAS PHILIPPINAS RESPICIENTA 

 

I.

EPISTOLA AD ARCHIEPISCOPOS, EPISCOPOS ALIOSQUE LOCORUM ORDINARIOS
IN AMERICA LATINA ET INSULIS PHILIPPINA.

Ill.me ac R.me Domine,

Sanctissimus Dominus Noster Americae Latinae et Philippinis Insulis, per Rescriptum die la Ianuarii huius anni datum, quod typis impressum praesentibus litteris apponitur, amplissimum Indultum super ieiunio et abstinentia, ad decem annos valiturum, concedere dignatus est.

Ut Amplitudini Tuae videre est, gratiae, quas per Indultum hoc generale in re ieiunii et abstinentiae Sanctitas Sua universis praefatarum regionum Dioecesibus est elargita, tanti sunt momenti eamque praeseferunt benignitatem in conscientiis fidelium expediendis a conditionibus praescriptisque onerosis Indulti anni 1899, ut superare sane di eas quantum elapsis temporibus hac de re concessum fuerit, ipsis in locis ubi Bulla Cruciatae, quae dicitur, vigebat. Cum autem haec Bulla et Indulta sive Summaria quadragesimae aliave id genus Rescripta, quae dari una cum memorata Bulla consueverunt, iamdiu in pluribus Americae Latinae regionibus vim amplius non obtinerent, atque, ubi vigebant, eleemosynae quae hoc titulo solvendae erant, potius ex hodie remisso passim fidei Christianae fervore quam ex vero Ecclesiae legum contemptu, a paucioribus, pro fidelium numero, in dies praestarentur; idem Pontifex sapientissime desiderans ne id, quod initio ad animarum pacem et bonum constitutum fuerat, vergeret, humanae infirmitatis causa, in novam peccati occasionem atque in multorum aeternae salutis discrimen, statuit decrevitque ut desinat pro America Latina universa ac pro Philippinis Insulis eiusdem Bullae Cruciatae, itemque quadragesimalium Indultorum sive Summariorum, de quibus supra, usus et obligatio; quo fiet ut, in locis ubi hucusque illa privilegia vigebant, qui ea impetraverint non amplius renovare teneantur, qui vero ipsa non obtinuerint nihil est cur expostulent.

Quod vero spectat ad ceteras facultates et gratias, quae ordinario more per Bullam eamdem hactenus tribuebantur, si ratio et vis prospiciatur facultatum Apostolicarum, quibus earum regionum Episcopi ditari solent, necnon summa S. Sedis benignitas in elargiendis, tum generali tum peculiari forma, Indulgentiis plenariis vel partialibus, compertum quidem erit nunc harum omnium, partem abunde compensari, partem alio de capite, sed pari profusione concedi; quare ex hac Bullae Cruciatae cessatione, regionum earum fideles nil prorsus detrimenti neque spiritualium Ecclesiae beneficiorum imminutionem esse passuros iam praevidere fas est. Nam:

1.° Spirituali indulgentiarum lucro per relatam Bullam concessarum, tam vivis quam defunctis, satis superque per tot pietatis opera vel preces, quae nunc exstant, ab Ecclesia indulgentiis locupletatas, facile suppleri potest.

2.° Facultatibus, quae pro interdicti tempore tribuebantur, vix unquam, in hodierna Ecclesiae praxi, opus esse videtur; quod, si casus huiusmodi forte contingat, ita, ad agendi rationem quod attinet, interdicti applicatio mitigata evadet, ut vetera Indulta expetendi necessitas fere non habeatur.

3.° Votorum ac iuramentorum commutationibus aliunde aditus plane patet, propter Apostolicas facultates, quae, ad tempus non ita breve, a S. Sede Episcopis communicantur atque propter tot tantaque privilegia ac particularia indulta, quibus plurimi ex utroque clero confessarii gaudere solent.

4.° Eaedem facultates satis consulere videntur etiam casibus canonicarum inhabilitatum, aeque ac difficultatibus, quae oriri solent ex poenis incursis a Beneficiariis in acquisitione et usu sui beneficii.

5.° Idem dicendum de absolutione a censuris, de dispensatione super canonicis irregularitatibus et matrimonialibus impedimentis quibusdam, atque de celebrandi licentia per horam ante lucem et per horam post meridiem; quibus omnibus a S. Sede optime provisum est per facultates quam amplissime earum regionum Episcopi collatas, quae longe excedunt quotquot Bulla Cruciatae continebantur.

Hisce compositum litteris, item Rescriptum Amplitudo tua reperiet, quo facultates quaedam, Dioecesibus Americae Latinae anno 1900 a Leone PP. XIII f. r. ad decennium tum per Rescriptum a S. Congregatione Negotiis Ecclesiasticis Extraordinariis praeposita datum die  la Ianuarii sub nn. 1, 2, 3, 4, 6, 7 et 8, tum per Rescriptum S. Congregationis Concilii diei 4ae Maii concessas, ad aliud decennium confirmantur, et ad Insulas Philippinas item ad decennium extenduntur.

Haec omnia patefacere atque consideranda Tibi proponere tenebar; iamque superest ut Tibi sensus exprimam plenissimae existimationis meae ex animo.

Amplitudinis Tuae
Romae, die la Martii 1910.

Addictissimus
R. CARD. MERRY DEL VAL.

II.

INDULTUM CIRCA ABSTINENTIAM ET IEIUNIUM PRO AMERICA LATINA
ET INSULIS PHILIPPINIS.

Ex Audientia SS.mi
die la Ianuarii 1910.

Archiepiscopi et Episcopi Americae Latinae, in Urbe, anno MDCCCXCIX, in plenarium Concilium congregati, Leoni PP. XIII f. r. exposuerunt maximam difficultatem in qua, ob speciales regionum conditiones, versantur fideles suarum dioecesium servandi ecclesiasticas leges de ieiunio et abstinentia non obstantibus amplissimis indultis a S. Sede iam concessis.

Supplices proinde dederunt preces ut Sanctitas Sua ampliorem et generalem pro America Latina dispensationem concedere dignaretur.

Porro idem Pontifex, re mature perpensa atque praehabito voto nonnullorum S. R. E. Cardinalium, attentis gravissimis causis allatis, referente me infrascripto Cardinali a Secretis Status, volens animarum necessitatibus atque anxietatibus occurrere, servata ecclesiastica lege ieiunii et abstinentiae ac salvis permanentibus excusationibus ab eadem lege iure communi, iuxta regulas probatorum auctorum, admissis, amplius indultum et generale concessit, quibusdam conditionibus circumscriptum.

Cum autem causae illae gravissimae non solum perdurent, sed mitigationem in ipsis conditionibus praefatis suadeant, Sanctissimus Dominus Noster Pius Divina Providentia Papa X, ne ex petitione singulis fidelibus vel familiarum capitibus usque adhuc imposita, vel ex taxis eleemosynarum ex capite Bullae Cruciatae vel aliunde alicubi praescriptis, spirituale damnum patiantur illi praesertim qui forsan non ex vero legis despectu, sed potius ex fragilitate et humana infirmitate, conditionibus et praescriptis onerosis non satisfaciant et tamen indebite indulto gaudere praesumant, ut experientia compertum est; novum indultum de speciale benignitate concedendum duxit ad decennium, et concessit, singulis annis ab omnibus et singulis Americae Latinae et Insularum Philippinarum Ordinariis, facta mentione apostolicae delegationis, simpliciter et ad litteram prout iacet promulgandum, cuius virtute:

I. Lex ieiunii sine abstinentia a carnibus servetur feriis VI adventus et feriis IV quadragesimae.

II. Lex ieiunii et abstinentiae a carnibus servetur feria IV cinerum, feriis VI quadragesimae et feria V maioris hebdomadae.

Sed diebus ieiunii semper licebit omnibus, etiam regularibus, quamvis specialem dispensationem non petierint, in collatione serotina, uti ovis ac lacticiniis. In refectiuncula autem matutina permittuntur lacticinia, salva lege parvitatis et exclusis ovis.

III. Abstinentia a carnibus sine ieiunio servetur in quatuor pervigiliis festorum Nativitatis D. N. I. C., Pentecostes, Assumptionis in coelum B. M. V. et Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli.

Circa usum huius indulti, Sanctissimus haec quae sequuntur statuire dignatus est:

1.° Firma remanent privilegia in Const. Leonis XIII Trans Oceanum, die 18a Aprilis 1897 Americae Latinae concessa, et per aliud Indultum, hac ipsa die datum, ad Insulas Philippinas extensa.

2.° Omnia alia indulta circa ieiunium et abstinentiam, etiam sub titulo Bullae Cruciatae et Summariorum, quae eidem Bullae adnectebantur, hucusque in usu, quamvis Apostolicis Litteris confirmata, penitus et totaliter in universa America Latina et in Insulis Philippinis abrogata declarantur.

3.° Nulla omnino taxa pecuniaria nullaque eleemosyna quocumque titulo deinceps imponi poterit pro usu indulti: nec petitio eiusdem indulti a singulis fidelibus vel familiarum capitibus facienda amplius requiritur.

4.° Quamvis ex capite dispensationis circa ieiunia et abstinentiam vel ex titulo indultorum Bullae Cruciatae et Summariorum, quae huic adnectebantur, nulla taxa nullaque eleemosyna imponi possit, tamen Sanctitas Sua hortatur fideles qui id possint, ut, per spontaneas eleemosynas, sumptibus cultus divini, christianae institutionis iuventutis, beneficentiae et missionum concurrere non omittant: ad quod, singulis annis, in quatuor diebus festis de praecepto, uniformi ratione in unaquaque Provincia Ecclesiastica seu regione Americae Latinae et Insularum Philippinarum a respectivis Ordinariis praescribenda, in omnibus parochialibus ecclesiis et in omnibus ecclesiis et sacellis iurisdictioni Episcoporum subiectis fiant collectae eleemosynarum extraordinariae (omnino tamen voluntariae seu non praeceptivae) ad hunc finem destinatae, et respectivo Ordinario tradendae; cuius prudentiae et conscientiae earumdem eleemosynarum distributio committitur. Et omnes fideles speciali diligentia curent, non tamen sub praecepto, hanc S. Sedis benignam indulgentiam piis precibus, praesertim per Rosarii Marialis recitationem, compensare.

5.° Religiosi utriusque sexus, speciali voto non obstricti, quamvis sint ex Ordinis Minorum Familiis, de consensu suorum Superiorum uti possunt praesenti indulto, etiam quoad abstinentias et ieiunia in propria regula sive statutis praescripta. Hortandi tamen sunt Superiores Regulares, praesertim Provinciales et quasi Provinciales, ut pro viribus abstinere curent ab usu huiusmodi indulti intra claustra; subditi vero stent iudicio suorum Superiorum.

Contrariis quibuscumque, etiam specialissima mentione dignis, non obstantibus.

Datum Romae, die, mense et anno praedictis.

R. CARD. MERRY DEL VAL
 a Secretis Status.

III.

FACULTATES DECENNALES EPISCOPIS AMERICAE LATINAE
ET INSULARUM PHILIPPINARUM CONCESSAE.

Ex Audientia SS.mi
die la Ianuarii 1910.


SS.mus D. N. Pius Div. Prov. Papa X, referente me infrascripto Cardinali a Secretis Status, quaedam privilegia Americae Latinae anno 1900 a Leone PP. XIII f. r. ad decennium concessa, ad aliud decennium confirmare dignatus est, et ad Insulas Philippinas item ad decennium extendere, videlicet:

I. Ut quoties Fidei Professio fieri debeat coram Episcopo, et adsit gravis necessitas, emitti valeat etiam coram delegato ipsius Episcopi.

II. Ut ubi necessarium sit ob paucitatem sacerdotum, audito Capitulo, et ubi Capitulum non adsit, habito voto Consultorum dioecesanorum, Episcopi ad Synodum dioecesanam singulis vicibus aut dimidiam partem Parochorum vel Rectorum, aut illos vocare possint, quos opportunius vocandos in Domino iudicaverint.

III. Ut in Missis vivorum quae celebrantur cum cantu, in duplicibus primae et secundae classis, in dominicis aliisque diebus sollemnibus, et quoties SS. Eucharistiae Sacramentum publicae fidelium venerationi patet expositum, quamvis haberi non possint ministri sacri, liceat thurificationes peragere.

IV. Ut « Memoriale Rituum » a Benedicto XIII editum pro parochiis ruralibus adhiberi possit etiam in ecclesiis non parochialibus, in quibus verificentur conditiones parvarum ecclesiarum.

V. Ut attentis specialibus circumstantiis praedictarum regionum clerici etiam simpliciter tonsurati, ultra triennium ab omni officio et beneficio suspensi, elapso suspensionis triennio, privati ipso facto habendi sint iure deferendi habitum talarem et tonsuram, nisi obtineant specialem licentiam in scriptis a proprio Ordinario.

VI. Ut tuto admitti possint tamquam causae speciales privationis ab officio et beneficio parochiali, praevia legitima seu trina monitione, eae quae habentur in articulo 820 decretorum Concilii Plenarii Americae Latinae, idest:

1.° Publica, perdurans graviterque culpabilis infamatio quoad mores sacerdotales, etiam post legitimas admonitionem non correctos, qua cura animarum grave damnum patiatur:

2.° Temeraria et post legitimam monitionem contumaciter repetita ad matrimonium admissio eorum, qui publicis impedimentis rite non dispensatis detinentur;

3.° Omissio temeraria instructionis catecheticae, diebus saltem dominicis et festis solemnibus, per maiorem anni partem et post legitimam monitionem pertinaciter continuata. Item temeraria et post legitimam monitionem iterata negligentia, in administratione sacramentorum fidelibus in articulo mortis constitutis, etiam ex sola causa distantiae ab ecclesia parochiali admissa;

4.° Gravis, publica et post legitimam monitionem repetita iniustitia et inobedientia in exigendis taxis, praesertim occasione matrimoniorum contrahendorum aut funerum, contra leges dioecesanas de taxis latas;

5.° Gravis, publica, per maiorem anni partem temere protracta, atque post legitimam monitionem pertinaciter continuata negligentia spiritualis curae et institutionis christianae Indis et Nigritis paroeciae impendendae secundum normas in legibus dioecesanis praescriptas.

VII. Ut attentis specialibus circumstantiis dictarum regionum circa bona ecclesiastica, Episcopi, praevio Capituli vel Consultorum dioecesanorum consensu, facultatem habeant:

1.° Locandi bona ecclesiastica ultra consuetum triennium, usque ad novem vel duodecim annos, dummodo iuxta leges civiles periculum non adsit quod locatio transeat in emphyteusim;

2.° Libere alienandi bona ecclesiastica, ubi summa pecuniae non excedat valorem viginti millium libellarum monetae propriae nationis, si necessitas vel evidens utilitas id postulent, et pretium inde obveniens investiatur loco honesto tuto et fructifero, favore Ecclesiae seu causae ad quam bona pertinebant.

VIII. Ut designatis, ubicumque fieri poterit a singulis Ordinariis in propria dioecesi nonnullis paroeciis principalioribus, quae Sacerdotibus maturae aetatis, probatae vitae, non communi scientia et pietate praeditis, in titulum ad tramitem iuris de regula ordinaria conferantur, ceterae omnes paroeciae, imo et superius recensitae, si adiuncta (prudenti Ordinarii iudicio aestimanda) id exigant, conferri possint absque concursu et ad nutum, salvis tamen privilegiis ab Apostolica Sede concessis, et cauto ut facultate transferendi aut removendi paroeciarum rectores, Episcopi nonnisi moderate et ex iusta causa utantur; onerata super hoc eorumdem Episcoporum conscientia.

IX. Ut Episcopi conferre possint absque concursu omnes Canonicatus de officio, quoties expedire iudicaverint.

Contrariis quibuscumque, etiam speciali mentione dignis, non obstantibus.

Datum Romae, die, mense et anno praedictis.

R. CARD. MERRY DEL VAL
a Secretis Status.

 

IV.

INDULTUM EXTENSIONIS LITTERARUM APOSTOLICARUM " TRANS OCEANUM"
ET CONSTITUTIONIS " ROMANOS PONTIFICES " AD INSULAS PHILIPPINAS.

Ex Audientia SS.mi
die la Ianuarii 1910.


SS.mus D. N. Pius Div. Prov. Papa X, referente me infrascripto Cardinali a Secretis Status, de speciali benevolentia, ad Provinciam Ecclesiasticam Manilensem seu ad universam regionem Insularum Philippinarum extendere dignatus est privilegia Americae Latinae, per Litt. Apost. Trans Oceanum, die 17a Aprilis 1897, a sa. me. Leonis Papae XIII ad triginta anno s concessa; ita tamen ut, quousque dicta privilegia pro America Latina perdurent, eodem tempore pro Insulis Philippinis vigeant, ut tum in America Latina tum in praefatis Insulis eadem sit privilegiorum duratio.

Insuper in perpetuum ad easdem Insulas Philippinas extendit Constitutionem Romanos Pontifices ab eodem Leone XIII octavo Idus Maii 1881 editam.

Contrariis quibuscumque, etiam speciali mentione dignis, non obstantibus.

Datum Romae, die, mense et anno praedictis.

R. CARD. MERRY DEL VAL
a Secretis Status.


*A.A.S., vol. II (1910), n. 5, pp. 213-220

 

 

top