|
RESCRIPTUM EX AUDIENTIA SS.MI*
OPUS FUNDATUM
«CENTRUM TELEVISIFICUM VATICANUM» APPELLATUM
CONSTITUITUR
Ut pluribus in dies postulationibus respondeatur, e variis orbis terrarum
partibus ad Apostolicam Sedem delatis, de efficaciore Ecclesiae actione, quod ad
sociales communicationes, nominatim ad auditoriasvisificas, attinet atque ut
nova instrumenta praebeantur, quibus universalis missio Ecclesiae in mundo
peragatur, constituitur, vi huius Rescripti, persona iuridica et canonica Operis
Fundati « Centrum Televisificum Vaticanum
» appellati, cuius sedes est in Civitate
Vaticana cuiusque Statuta eodem hoc Documento approbantur.
Cui « Centro Televisifico Vaticano »
propositum est Ecclesiae navitatem atque momentum ingeniorum culturae, prout
traditione continetur et ab Hierarchia declaratur, fovere per usum - quatenus
facultates oeconomicae id sinunt instrumentorum auditoriorum-televisificorum,
nunc quidem initio facto ab effectione ac distributione rerum contextarum
transmittendarum, quae ad religionem, ad cultum humanum artemque spectent.
Eidem Operi Fundato licebit quaelibet adhibere adiumenta, quae apta visa
fuerint quaeque ex diversis Ecclesiae in ipso mundo locis et coetibus quaerentur
ea mente ut nisus et auxilia multorum, quibus hoc Apostolicae Sedis inceptum sit
cordi, ad proposita Operis Fundati propria perficienda conspirent.
Opus vero Fundatum ut in agendo finem sibi praestitutum recte constanterque
assequatur, rem suam geret sub superiore moderatione Cardinalis a publicis
Ecclesiae negotiis.
Summus Pontifex Ioannes Paulus II, in Audientia infra scripto Cardinali a
publicis Ecclesiae negotiis die XXII mensis Octobris MCMLXXXIII hoc anno
concessa, ea quae per hoc Rescriptum statuta sunt ac definita, rata habuit et
confirmavit.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI
*A.A.S., vol. LXXVI (1984), n. 1, p. 44
|