The Holy See
back up
Search
riga

SECRETARIA STATUS*

RESCRIPTUM EX AUDIENTIA SS.MI

Interdicasterialis Commissio pro aequa sacerdotum distributione permanenter constituitur.

 

In octavo Coetu generali Synodi Episcoporum graves illustratae sunt consecutiones ex praesenti sacerdotum distributione in orbe terrarum orientes, et iisdem occurrendi necessitas. Aliae enim Ecclesiae sacerdotibus abundant vel saltem non egent, aliae vero iis ita carent, ut difficulter eam christianam vitam retineant, quae dici possit postulatis respondere Evangelii. Haec sua faciens optata fisusque fore ut Episcopi et sacerdotes ultra Ecclesias suas aspicientes universalis Ecclesiae bonum exquirant, Summus Pontifex in Audientia mihi concessa die XIII mensis Iunii instituendae consuluit, ad n. art. 22 Constitutionis Apostolicae Pastor bonus, Commissioni permanenti Interdicasteriali pro aequa sacerdotum distributione. Huic Commissioni praeest Cardinalis Praefectus Congregationis de Institutione Catholica eiusque sunt membra Excellentissimi Secretarii Congregationum : pro Gentium Evangelizatione, pro Clericis, pro Institutis vitae consecratae et Societatibus vitae apostolicae, de Institutione Catholica atque Vicarius Praesidis Pontificiae Commissionis pro America Latina.

Ex Aedibus Vaticanis, die XIII mensis Iulii, anno MCMXCI.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status


*A.A.S., vol. LXXXIII (1991), n. 9, p. 767

 

top