The Holy See
back up
Search
riga

SECRETARIA STATUS*

Fit facultas licentiam de qua in can. 112, 1, 1 C.I.C. legitime, in casu, praesumendi.

RESCRIPTUM EX AUDIENTIA SS.MI

 

Ad normam can. 112, 1, 1 Codicis Iuris Canonici, quisque vetatur post susceptum Baptismum alii ascribi Ecclesiae rituali sui iuris, nisi licentia ei facta ab Apostolica Sede. Hac de re, probato iudicio Pontificii Consilii de Legum Textibus Interpretandis, Summus Pontifex Ioannes Paulus II statuit eiusmodi licentiam praesumi posse, quoties transitum ad aliam Ecclesiam ritualem sui iuris sibi petierit Christifidelis Ecclesiae Latinae, quae Eparchiam suam intra eosdem fines habet, dummodo Episcopi dioecesani utriusque dioecesis in id secum ipsi scripto consentiant.

Ex Audientia Sanctissimi, die XXVI mensis Novembris, anno MCMXCII.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status


*A.A.S., vol. LXXXV (1993), n. 1, p. 81

 

 

top