BENEDICTUS PP. XVI
LITTERAE APOSTOLICAEBeatorum caelitum
honores ipsi
Sarae Salkaházi tribuuntur*.
Ad perpetuam rei memoriam. — « Maiorem hac dilectionem nemo habet,
ut animam suam quis ponat pro amicis suis » (Io 15, 13). Hanc Iesu
Christi amplexata doctrinam Sara Salkaházi pauperibus omnem suam devovit vitam
atque etiam exclusis hominibus ac vexatis suumque tandem sacrificium martyrio
cumulavit. Fervida quidem fuit femina et huius omnino temporis quae suum vitae
certamen interius eo usque exegit ut Deo pro fratrum sororumque salute vitam
tradiderit. Peculiare eius donum pluribus demonstratur in operibus amore
iniunctis atque illa in facultate sibi providendi in condicionibus ignotis
quibus prorsus dominabatur.
Die XI Maii mensis orta est Cassoviae anno MDCCCXCIX. Iam iuventutis aetate
animadvertuntur mulieris conatus magni ingenii quae suum conquirit in orbe locum:
magistrae scholarum diploma consequitur et operatur veluti librorum glutinatrix,
vitae politicae dum partem capit et litteratae Hungarorum qui sunt minor ibidem
civium pars. Actorum tamquam scriptrix operam dat et commentariorum editrix, cum
etiam in scripturis versatur.
Anno MDCCCCXXIX Societatem ingreditur Sororum Socialium quae duobus ante
annis erat Cassoviae excitata. Simplicia anno MDCCCCXXX nuncupat vota, perpetua
vero anno MDCCCCXL. Votorum temporalium tempore uti socialis soror vitae suae
sententiolam unicam elegit vocem: « Alleluia! »; pro votis autem perpetuis
pronuntiatum exstabit: « Alleluia! Ecce ego, mitte me! ».
Suis deinde fidelis principiis totam se anima videlicet et corpore ministerio
dicat « Amoris Sanctificantis ». Complures annos variis in locis provehit
regitque caritatis incepta ipsorum locorum ac studet in populo socialem
incendere sensum per instructiones atque beneficentiae operationes, quin immo
tabernam etiam administrat rerum sacrarum.
In illa exoritur anno MDCCCCXXXVII studium apostolatus in Brasilia, cuius
tamen exsecutio altero exardescente bello comprimitur. Praeposita iam generalis
anno MDCCCCXL fit Motus Puellarum Feminarumque Operariarum Catholicarum;
iuvenibus opificibus condit domos ac varia instituit curricula.
Docendi pariter opus apud Sociale Institutum Mulierum Catholicarum explet.
Neque inter haec omnia neglegit scribendi industriam.
Saeviente altero mundiali bello Sororum Socialium Societas propria in
domicilia excipit persecutionem patientes. Soror Sara aequabiliter sese vitis
hominum servandis dedit. Plane sibi conscia periculorum est quibus obicitur
Institutum. At magis magisque suam cupit offerre vitam et sacrificare pro
communitate ipsa sua et sociis sororibus. Iam mensis Septembris die XIV anno
MDCCCCXLIII a superioribus suis veniam recepit propriam ut vitam traderet.
Vitae in minore civium parte transactae experimenta tum magnus etiam eius
iustitiae adfectus illam impellebant ut omni animi sui virtute sese operibus ad
hominum servandam vitam devoveret. Efficaciter propterea adiuvit ut circiter
mille Hebraeorum absconderet commorationem sicque eorum e periculo eriperet
vitam. Denique tandem voluntas sui ipsius offerendi die XXVII mensis
Decembris anno MDCCCCXLIV completur, cum a militibus cruce unca signatis
capitur ac simul aliquae profugae in operariarum inveniebantur domicilio
Budapestini, ubi scilicet persecutionem passas celabat. Eodem ipso omnes die
secundum Danubium Pestini fluvium interimuntur gelidasque merguntur in fluminis
aquas.
Nuntius quem Soror Sara huius aetatis hominibus adfert hic demum est: vitae
sensus is est ut donari omnino possit illa et ut operae pretium sit amare
solummodo si vehementi impetu amatur. Ardens namque erga Deum amor et in
proximos hominem tollit ultra propriae naturae debilitates.
Causam Beatificationis constitui cum haud liceret dominantibus communistis,
tantum anno MDCCCCXCVI Archiepiscopus Strigoniensis-Budapestinus, Frater Noster
Ladislaus, S.R.E. Cardinalis Paskai una cum Sororibus Socialibus causam imposuit.
Rite igitur singulis peractis quae ius hac in re statuit, exiit decretum de
ipsius martyrio mensis Aprilis die XXVIII anno MMVI.
Hodie igitur de mandato Nostro Venerabilis Frater Noster Petrus S.R.E.
Cardinalis Erdö, Archiepiscopus Strigoniensis-Budapestinensis, textum Litterarum
Apostolicarum legit, quibus Nos in Beatorum numerum Venerabilem Servam Dei Saram
Salkaházi adscribimus.
Nos, vota Fratris Nostri Cardinalis Petri Erd, Archiepiscopi
Strigoniensis-Budapestinensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu
multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum
consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabilis Serva
Dei Sara Salkaházi , virgo et martyr, de Congregatione Sororum Operae Socialis,
quae suam vitam pro pauperibus et vexatis impendit, Beatae nomine in posterum
appelletur, eiusque festum: die undecima Maii in locis et modis iure statutis
quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.
Haec vero quae hodie statuimus firma usquequaque esse volumus ac valida fore
iubemus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.
Datum apud Arcem Gandulfi, sub anulo Piscatoris, die XVII mensis
Septembris, anno MMVI, Pontificatus Nostri secundo.
De mandato Summi Pontificis
Tarsicius card. Bertone
Secretarius Status
*A.A.S., vol. XCIX (2007), n. 5, pp. 319-321
|