 |
BENEDICTUS PP. XVI
LITTERAE APOSTOLICAE
Venerabili Servae Dei Mariae Teresiae a Iesu
(in saeculo: Mariae Scrilli)
Beatorum honores decernuntur
Ad perpetuam rei memoriam. — « Cognoscat mundus quia diligo Patrem,
et sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio » (Io 14, 31).
Domini Iesu exemplum, qui semper fecit voluntatem Patris, cum fide et amore
secuta est Venerabilis Serva Dei Maria Teresia a Iesu (in saeculo: Maria Scrilli),
cuius spiritale iter testimonium est occursus inter fidelitatem qua Dominus
pergit historiae vultum renovare et personae docilitatem quae Dei propositum
accipit illudque perficit eius omnino tradens voluntati.
Haec Christi discipula die XV mensis Maii anno MDCCCXXV in oppido v.d.
Montevarchi, intra fines dioecesis Fesulanae orta est, e christianis parentibus
qui apud fontem baptismalem dederunt ei nomen Mariam deindeque rectam humanam et
religiosam praebuerunt educationem. Adhuc adulescens, biographiam legit sanctae
Mariae Magdalenae de’ Pazzi, mysticae Carmelitae Florentinae, ac postea sanctae
Teresiae Abulensis, insignis mysticae Carmelitae Hispanicae. Earum ex doctrina
ubertatem detexit spiritualitatis Carmelitarum, atque ex hoc tempore eius vita
explicata est in constanti studio Deum fratresque inveniendi. Laeta et aperta
indole praedita, omnibus accepta ob suae naturae dotes suaves et allicientes,
Maria censuit suam in claustrali monasterio explere vocationem, imitari cupiens
binas magnas sanctas Carmelitas, suas magistras. Attamen vixdum illuc ingressa
est, intellexit de se Deum alia capere consilia. Nam Dominus, qui historiam
cuiusque ducit animae consecratae, significavit ei quanam via ad Se animas
conduceret.
Historica periodus qua vixit Venerabilis Serva Dei, magnis socialibus,
politicis et religiosis mutationibus obnoxia exstitit. His in rerum adiunctis
plenae transformationis, ipsa animi intuitu persensit se vocari ad iuvenum
curandam institutionem, praesertim puellarum pauperum, quibus sibi proposuit
solidam tribuere educationem civilem, moralem religiosamque, paedagogicam
adhibens methodum in fundamento positam institutionis tamquam servitii atque
personalis necessitudinis.
Una cum nonnullis sociis, Episcopo Francisco Bronzuoli rei favente, incohavit
itaque fundationem Instituti Sororum Dominae Nostrae de Carmelo, quod solum post
eius mortem diffusum est ac floruit. Suam vivens absolutam consecrationem uti
Soror Tertiaria Carmelita, valens custodire sapiens fecundumque aequilibrium
inter contemplationem et actionem, coniunxit ita dictum illud « vacare Deo »
traditionis Carmelitarum cum necessitate « adulescentes doctrinis erudiendi ». «
Deum pro Deo relinquere », ita ipsamet suum apostolicum definivit consilium,
videlicet Deum inveniendi in voce puellae educandae, in anima veritatem
quaerente, in paupere cibo carente. Hoc sensu Maria Teresia Scrilli suam per
operam nova ditat evolutione charisma saeculare Carmeli, quod diversimode se
manifestavit in longo annorum decursu eius exsistentiae. Fundatio Servae Dei
acres subiit oppugnationes anticlericalium, quae anno MDCCCLX est suppressa.
Serva Dei perrexit tamen suam actuositatem silens, et Dei voluntati sese
committens. Opera eius restituta est anno MDCCCLXXV Florentiae, sed Fundatrix
exordia tantum videre potuit.
Ab initio usque ad finem vitae Serva Dei suffulta est intercessione
Sanctissimae Virginis Mariae, suae « dilectae matris », sicut illam appellare
consuevit, quamque puerili ab aetate coluit ut cor matris inveniret aliisque
ostenderet. Deo oboediens, usque ad finem dierum sub fidei lumine ambulavit,
caritatem exercuit in Deum et in proximum, de spe testimonium perhibuit
bonorum aeternorum. Dominus, cui indiviso corde ingentique spiritu sacrificii
inserviit, ad Se vocavit eam die XIV mensis Novembris anno MDCCCLXXXIX.
Post eius mortem Institutum ab ea fundatum magis in dies solidabatur et
propagabatur, obtinens approbationem Sanctae Sedis anno MCMXXXIII. Eodem tempore
increscebat fama sanctitatis Servae Dei, cuius Causa beatificationis et
canonizationis incohata est ab Episcopo Fesulano anno MCMLXXXIX.
Rite expletis iure praescriptis, Venerabilis Decessor Noster, Servus Dei
Ioannes Paulus II, die XX mensis Decembris anno MMIII edixit Venerabilem Servam
Dei Mariam Teresiam a Iesu virtutes theologales, cardinales iisque adnexas
heroico in gradu exercuisse. Deinde Nostro de consensu Congregatio de Causis
Sanctorum die XIX mensis Decembris anno MMV rite promulgavit Decretum de
miraculo eiusdem intercessioni adscripto. Denique Nos statuimus ut ritus eius
beatificationis Fesulana in urbe ageretur die VIII mensis Octobris anno MMVI.
Hodie igitur Faesulis de mandato Nostro Venerabilis Frater Noster Iosephus
S.R.E. Cardinalis Saraiva Martins, Praefectus Congregationis de Causis
Sanctorum, textum Litterarum Apostolicarum legit, quibus Nos Venerabilem Servam
Dei Mariam Teresiam a Iesu (in saeculo: Mariam Scrilli) in Beatorum numerum
adscribimus:
Nos, vota Fratris Nostri Luciani Giovannetti, Episcopi Fesulani, necnon
plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu multorumque christifidelium explentes,
de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica
facultatem facimus ut Venerabilis Serva Dei Maria Teresia a Iesu, in saeculo
Maria Scrilli, virgo, fundatrix Instituti Sororum Dominae Nostrae de Carmelo,
quae divinis mysteriis contemplandis puellisque educandis totam vitam suam
devovit, Beatae nomine in posterum appelletur, eiusque festum die decima tertia
Novembris in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit.
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.
Quod autem decrevimus, volumus et nunc et in posterum tempus vim habere,
contrariis rebus quibuslibet non obsistentibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VIII mensis
Octobris, anno MMVI, Pontificatus Nostri secundo.
De mandato Summi Pontificis
Tarsicius card. Bertone
Secretarius Statu
*A.A.S., vol. C (2008), n. 1, pp. 8-10
|