 |
BENEDICTUS PP. XVI
LITTERAE APOSTOLICAE
Venerabili Dei Servae Margaritae Mariae López de Maturana
Beatorum honores decernuntur.*
Ad perpetuam rei memoriam. — « Omnibus omnia factus sum, ut aliquos
utique facerem salvos » (1 Cor 9, 22). Sicut Apostolus Paulus, ita
Venerabilis Serva Dei Margarita Maria López de Maturana voluntate incitabatur
Christum notum reddendi illis ad quos nondum eius salutis nuntius pervenerat.
Ipsa hunc spiritum prius suis transmisit discipulis, deinde toti propriae
communitati religiosae usque ad incohandam, laeto firmoque animo,
transformationem Monasterii clausurae, quo ingressa erat, in missionale
Institutum.
Haec fidelis Redemptoris testis die XXV mensis Iulii anno MDCCCLXXXIV
Flaviobrigae a parentibus piis et laboriosis est orta. A iuventute simul cum
sorore gemina, Venerabili scilicet Serva Dei Eleonora López de Maturana (†
MCMXXXI) vias Domini percurrit. Anno MCMI collegium ingressa est a Monialibus
Nostrae Dominae a Mercede in urbe Be´rriz directum, ubi sibi admirationem et
affectum conciliavit condiscipularum et superiorissarum. Societati Filiarum
Mariae nomen dedit. Vocatione parata ad vitam consecratam, idem ingressa est
Monasterium in quo curricula frequentaverat. Habitum induit religiosum die XX
mensis Augusti anno MCMIII, nomen mutans Mariae Pilar in illud Margaritae Mariae.
Vota simplicia anno MCMIV et sollemnia anno MCMVII nuncupavit. Concredita ei
erant officia ianitricis, magistrae, inspectricis et collegii moderatricis atque,
ab anno MCMXXVII, Superiorissae. Eiusmodi officia diligenter exercuit,
praesertim fructuosam conferens operam iuvenibus instituendis. Apud eos fortem
suscitavit de missionibus fervorem, quod deinde ad totam extendit monialium
communitatem. Missionali ardore ducta, anno MCMXX societatem condidit «
Missionalis Iuventutis a Mercede de Bérriz ».
Monasterium eius, ipso inflammatum studio quo Serva Dei excitabatur,
missiones instituit in Oriente, in Oceania et in Iaponia, filiales aperiens
communitates primariae communitati adnexas. Etiam Serva Dei, facta hoc tempore
Superiorissa suae communitatis, itinera suscepit in missionis regiones.
Ipsa consilium meditabatur Monasterium, in quo degebat, transformandi in
quoddam missionale Institutum. Ut eiusmodi propositum ad finem adduceret,
quartum renovavit ad temporum necessitates votum, quocum moniales Mercedariae
causam suscipiebant propriam ponendi vitam ad illam servorum, si opus esset,
servandam. Nunc, difficultate servitutis iam soluta, de liberandis agebatur
hominibus ab ignorantia Christi et de animo aperiendo ad missionalem industriam.
Moniales unanimiter hanc exceperunt transformationem. Hoc modo nascebatur
Institutum « Missionariarum B.M.V. de Mercede de Bérriz », cuius Constitutiones
a Sancta Sede « ad experimentum » anno MCMXXX sunt approbatae. Serva Dei
Superiorissa generalis electa est novae familiae religiosae, quod munus usque ad
mortem exercuit. Alumnas et consorores constanti aedificabat virtutum
exercitatione, quas in cotidianis officiis adimplendis exercitabat atque Regulae
praescriptionibus. Maiorem semper cum Christo unitatem Ipsique idoneitatem
quaerebat, quem usque ad altissima evangelicae perfectionis vestigia est secuta.
Eius mens semper ad Dominum vertebatur, quem super omnia diligebat cuique in
omnibus placere volebat. Privatum revera nuncupavit votum omne peccatum veniale
deliberatum vitandi.
Assidue ad maiorem Eius operata est gloriam, quin faticationibus et
sacrificiis parceret ad aedificandum Dei Regnum in mundo. Cum gaudio testimonium
perhibuit fidei, quae omnem suam animabat actionem quamque ardenter propagabat.
Tota ipsa veritatibus et praeceptis adhaesit Magisterii. Suam spiritalem vitam
assiduis coluit precibus, attenta piaque Divinae liturgiae participatione,
devotione erga Eucharistiam, Iesum Crucifixum, Sacrum Cor Iesu et Virginem
Mariam. Semper bona affectans aeterna, immensam colebat fiduciam in Divinam
Providentiam atque difficultates in apostolica oppetens opera, repetere solebat:
« Opera sunt Dei atque in iis Deus deesse nequit ». Sollicitudinem de adiuvandis
pauperibus et infirmis demonstravit atque zelum in instituendis indoctis sub
prospectu sive culturali sive religioso. Prudens et aequa in Instituto
gubernando atque in animis moderandis, altum est assecuta gradum dominationis
motuum propriae indolis. Simplicem vitae modum ducens, castitatem exercuit qua
praesertim eminuit in necessitudinibus cum aliis, in modo sese gerendi et in
suscipiendis conversationibus modestiae plenis. Oboediens exstitit prius erga
parentes deinde erga ecclesiasticas auctoritates.
Anno MCMXXXII se gravi morbo afflictam esse intellexit, quod patienter
pertulit, sese immolans pro Christi dilectione et peccatorum conversione. Pie
vitam suam laboriosam et laude dignam Sebastianopoli die XXIII mensis Iulii anno
MCMXXXIV conclusit, fama sanctitatis circumdata. Eiusmodi famae vi, Episcopus
Victoriensis anno MCMXLIII Causam incohavit beatificationis et canonizationis
celebrans Processum Ordinarium. Ad regulam servatis quae iure praescribuntur,
decreta promulgata sunt de virtutibus heroico modo exercitis, die XVI mensis
Martii anno MCMLXXXVII, atque super miraculo die XIX mensis Maii anno MMVI.
Deinde decrevimus ut ritus beatificationis Flaviobrigae compleretur die XXII
mensis Octobris anno MMVI.
Hodie igitur Flaviobrigae de mandato Nostro Iosephus S.R.E. Cardinalis
Saraiva Martins, Congregationis de Causis Sanctorum Praefectus, textum
Litterarum Apostolicarum legit, quibus Nos in Beatorum numerum adscribimus
Venerabilem Servam Dei Margaritam Mariam López de Maturana:
Nos, vota Fratris Nostri Richardi Blázquez Pérez, Episcopi Flaviobrigensis,
necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu multorumque christifidelium
explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra
Apostolica facultatem facimus ut Venerabilis Serva Dei Margarita Maria López de
Maturana, virgo, conditrix Instituti Sororum Missionariarum B.M.V. a Mercede,
quae operibus missionalibus vitam suam devovit, cupiens Iesum ostendere apud
omnes populos et stirpes, Beatae nomine in posterum appelletur, eiusque festum
die vicesima quarta Iulii, in locis et modis iure statutis, quotannis celebrari
possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen.
Quod autem decrevimus, volumus et nunc et in posterum tempus vim habere,
contrariis rebus minime quibuslibet officientibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXII mensis
Octobris, anno MMVI, Pontificatus Nostri secundo.
Clara haec soror diligentem ostendit spiritalem progressum, Christi eiusque
Ecclesiae dilectionem, atque insignia dedit pietatis testimonia. Dum illius
conspicimus vitam, quae Redemptorem hominum etiam variis in difficultatibus
fideliter est secuta, ad altiorem usque in cotidiana vita imitationem Salvatoris
incitamur adque sanctitatem et proprii status perfectionem prosequendam
invitamur.
De mandato Summi Pontificis
Tarsicius card. Bertone
Secretarius Status
*A.A.S., vol. XCIX (2007), n. 5, pp. 324-326
|