 |
BENEDICTUS PP. XVI
LITTERAE APOSTOLICAE
VENERABILI DEI SERVO PAULO IOSEPHO NARDINI
CAELITUM BEATORUM TRIBUITUR DIGNITAS.*
Ad perpetuam rei memoriam. — « Pascite, qui est in vobis, gregem
Dei, providentes non coacto sed spontanee secundum Deum » (1 Pe 5, 2).
Christi ad imitationem, eius populi Boni Pastoris, Venerabilis Dei Servus
Paulus Iosephus Nardini illius populi Dei portionis, sibi commissae, actuosa
caritate consuluit bono quoad spiritum corpusque. Continenter enim ipse operam
dedit ut fideles humane christianeque proveherentur, cum nullis in ministerio
evangelizationis sustinendo parceret fatigationibus aerumnisque.
Redemptoris hic testis in oppido Germersheim Germaniae die XXV mensis Iulii
anno MDCCCXXII a Margarita Lichtenberger et ignoto patre ortus est.
Familiares igitur eum sustentarunt, qui ei nomen gentile dederunt Nardini
ipsique eius institutioni consuluerunt. Studiis is operam alacriter dedit, qui
inter aequales diligentia, animo discendi et spectabili profectu eminuit. Cum
sacerdos fieri vellet, gymnasii peracto curriculo, Seminarium est ingressus
Spirense, ubi annis MDCCCXLI-MDCCCXLIII in philosophiam discendam incubuit;
exinde ad studiorum Universitatem Monacensem transiit, ubi mense Iulio anno
MDCCCXLVI lauream « summa cum laude » est consecutus. Die XXII mensis Augusti
anno MDCCCXLVI sacro ordine auctus, primum alter a parocho fuit in oppido
Frankenthal, post episcopalis convictus Spirensis praefectus, qui posthac
paroeciam Geinsheim rexit. Anno MDCCCLI paroecia Pirmasens ei demandata est,
pauper sane ac difficilis, ubi usque ad mortem mansit. Frugifere talenta, a
Domino data, adhibuit atque populi dilectionem sibi conciliavit, cui pastoralem
curationem spectabileque vitae exemplum studiose dicare solebat.
Indefessus fuit et efficax concionator atque catechesim religionemque
tradendo multum contulit in fidem divulgandam. Ecclesiae quoque reficiendae
consuluit, ut oraretur et adoraretur congruo in loco Dominus. Dies festos animo
tam spiritali ac sollemnitate agere solebat, ut propinqui fideles illuc
convenirent et aversi a fide converterentur. Indigentiores iuvit, scilicet
pauperes, senes, infirmos, pueros in difficultatibus versantes.
Evangelizationis sustinendae operae causa, suam in paroeciam Sorores Filias a
Sanctissimo Redemptore Niederbronnenses arcessivit. Cum eae apostolatus opus
reliquissent, Dei Servus in earum locum quasdam socias ad Tertium Ordinem sancti
Francisci pertinentes suffecit. Ex iis sumens initium, novam condidit religiosam
familiam, quae hodie est « Congregatio Sororum Franciscalium a Sacra Familia »,
ad pueros educandos et indigentes adiuvandos. Institutum mox in Germania atque
etiam in Romania et in Africa Australi crevit.
Dei Servus paroeciali communitati suisque sororibus insigne exemplum
christianae vitae sacerdotalisque ostendit. Omnes enim virtutes studiose,
constanter ac laetanter exercuit, Deo, quem summopere diligebat, ac proximo
serviens, ad Redemptoris exemplum. Fidem est testatus, quam integram tuitus est
quamque diffundendam curavit, Domini fiducia nisus et Spiritus Sancti vi
roboratus. Ex sacra liturgia, precatione, Dei verbo, erga Eucharistiam
Virginemque Mariam devotione spiritalem alimoniam sumebat.
Prudens fuit in condito Instituto temperando moderator spiritus, providus,
aequus, fortis coram difficultatibus ac in propositis tenendis firmus, quae ei
significabat Dominus. Strenue sane Ecclesiae libertati tuendae et catholicorum
iuribus tutandis operam dedit, quae saepe illis temporibus parum observabantur.
Fidelium paupertatem et indigentiam participavit, ita ut vesperi saepe nihil
haberet ad manducandum, quod ipse adhibuit ut magis magisque se a terrestribus
rebus seiungeret artiusque cum Domino coniungeret. Ecclesiam dilexit, semper
Superioribus obtemperavit atque insigniter castitatem servavit.
Anno MDCCCLXII, mense Ianuario, pulmonum morbo graviter est correptus, cum
viaticum infirmo cuidam gelida tempestate deferret. Die XXVII eiusdem mensis
Patris domum attigit, cui supernaturali spe studere solebat.
Latam ob eius sanctitatis famam Episcopus Spirensis anno MCMXCVII
beatificationis et canonizationis Causam incohavit dioecesanam Inquisitionem
celebrando. His absolutis iure statutis rebus, decreta de eius virtutibus,
heroum in modum exercitis, die XIX mensis Decembris anno MMV, et de miraculo die
XXVI mensis Iunii subsequentis anni, prodierunt. Statuimus igitur ut
beatificationis ritus Spirae celebraretur die XXII mensis Octobris anno MMVI.
Hodie igitur de mandato Nostro Venerabilis Frater Noster Fridericus S.R.E.
Cardinalis Wetter, Archiepiscopus Monacensis et Frisingensis, textum Litterarum
Apostolicarum legit, quibus Nos in Beatorum numerum Venerabilem Servum Dei
Paulum Iosephum Nardini adscribimus.
Nos vota Fratris Nostri Antonii Schlembach, Episcopi Spirensis, necnon
plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu multorumque christifidelium explentes,
de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica
facultatem facimus ut Venerabilis Servus Dei Paulus Iosephus Nardini, presbyter,
conditor Congregationis Sororum Franciscalium a Sacra Familia, Qui, animum
hauriens vitaeque novitatem de Eucharistiae Sacramento paroeciale ministerium
exercuit pauperes praeoptans et patientes, Beati nomine in posterum appelletur,
eiusque festum: die vicesima septima Ianuarii in locis et modis iure statutis
quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.
Haec vero quae hodie statuimus firma usquequaque esse volumus ac valida fore
iubemus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXII mensis
Octobris, anno MMVI, Pontificatus Nostri secundo.
De mandato Summi Pontificis
Tarsicius card. Bertone
Secretarius Status
*A.A.S., vol. XCIX (2007), n. 5, pp. 321-323
|