BENEDICTUS PP. XVI
LITTERAE APOSTOLICAE
Venerabili Dei Servo Mariano de la
Mata Aparicio
caelitum
Beatorum
tribuitur dignitas.*
Ad perpetuam rei memoriam. — « Super omnia autem haec: caritatem,
quod est vinculum perfectionis » (Col 3,14).
Venerabilis Dei Servus Marianus de la Mata Aparicio, dum vixit, omnino
caritatis operibus se addixit itemque ad proximo serviendum.
Die XXXI mensis Decembris anno MCMV in oppido Barrio de la Puebla Palentiae
in Hispania ortus est qui probe in christiana doctrina a parentibus est
institutus. Cum vitam consecratam affectaret, anno MCMXXI Sancti Augustini
Ordinem est ingressus. Per Beati Anselmi Polanco manus vestimentum religiosum
sumpsit. Studiorum curriculis peractis, anno MCMXXX presbyterali ordine est
auctus.
Postquam Asturiano in oppido Llanes breviter docuit, anno MCMXXXI in
Brasiliam est missus. Inibi cooperatoris officia in paroecia Taquaritingae prope
Civitatem Sancti Pauli sunt ei commissa necnon naturalium scientiarum docentis
moderatorisque Collegii Sancti Augustini Sancti Pauli. Annis MCMXLV-MCMXLVIII
alter fuit a Provinciale. Sodalibus Regulae observantiam, quam ipse adamussim
observabat, mutuamque concordiam inculcavit atque effecit ut Apostolica Schola
conderetur.
Abanno MCMXLIX ad annum MCMLXI doctoris Superiorisque in oppido Engenheiro
Schmidt, in Seminario vice-provinciae sustinuit munus. Dexter fuit institutor,
qui pro rerum adiunctis amicus etiam fuit et suorum alumnorum suasor. Anno
MCMLXI denuo Sanctum Paulum petiit, ubi directoris spiritalisque « Operarum
Caritatis Sanctae Ritae Cassianae », in quibus pro pauperibus vestimenta
conficiebantur, moderatoris officium egit, qui simul alter a parocho Sancti
Augustini fuit. Cunctis in suis operibus caritatis apostolus evasit, qui
parvulis, senibus, aegrotis, omne genus indigentibus omnimodis iuvandis operam
dedit. De infirmis insanabilibus potissimum sollicitus fuit. Intra communitatem
perite studioseque infirmarii gerebat munus. In cotidianis laetisque officiis
sustinendis sanctitatis fastigia attigit. Suae sacerdotali religiosaeque
vocationi prompte fideliterque respondit atque christianas virtutes studiose,
continenter et laetanter exercuit. Sodales incitare solebat, ut ob oculos unum
divinorum officiorum complendorum ad Domini maiorem gloriam habentes propositum
operarentur. Ille primus spectatae agendi rationis exemplum praebuit, usque Deo
placere contendens, ab eo prae omnibus rebus amato. Germanus fuit fidei homo
atque firmiter revelatas veritates Magisteriique doctrinam tenuit. In precatione
Missaeque celebratione eximium fervorem magnumque interioris collectus spiritum
ostendebat. Sacram Eucharistiam et Virginem Mariam coluit, quam subvocabulo
potissimum Nostrae Dominae Consolationis ipse invocabat. Aegrotos invisere
solebat quos hortabatur ut numquam spem amitterent.
Ipse primus firmae Providentiae fiduciae exemplum praebebat, laetus manens et
in difficultatibus securus. In infirmis colendis non dubitavit contagii
periculum obire. Hilaris erat animumque laetum in sodalibus concitabat.
Mussitationibus non indulgebat, immo pacem redintegrandam curabat. Iis qui eum
aversabantur liberaliter ignovit, quibus immo gratias agere solebat, cum
efficerent ut « quae essent vitae contraria » intellegeret.
Prudens fuit ac in spiritali moderamine et in officiis tuendis, sibi
demandatis, sapiens. In Reconciliationis sacramento ministrando divinae
misericordiae magnitudinem in peccatores paenitentia ductos demonstrabat.
Patienter varias aegritudines toleravit. Fortis eademque opera lenem habuit
indolem.
Gratias de omnibus rebus agebat Domino atque creatas res adamabat, quae
Creatoris bonitatem manifestabant. Simplex usque fuit atque tecte est operatus,
nullas quaerens laudes atque suorum actuum considerationem. Evangelica consilia
servavit.
Postremis vitae annis oculorum morbo est correptus, sed, hac infirmitate
posthabita, actuose sua pastoralia munia gerere perrexit. Anno MCMLXXIII ineunte
tumor est detectus, atque die V mensis Aprilis ad Patris domum pervenit.
Eius propter latam sanctitatis famam, Archiepiscopus Sancti Pauli in Brasilia
anno MCMXCVII beatificationis canonizationisque per dioecesanam Inquisitionem
Causam incohavit. Iis omnibus iure statutis absolutis rebus, decreta de
virtutibus heroum in modum exercitis die XX mensis Decembris anno MMIV atque de
miraculo die XXVIII mensis Aprilis anno MMVI prodierunt.
Statuimus igitur ut beatificationis ritus die V subsequentis mensis Novembris
in urbe Sancti Pauli in Brasilia celebraretur.
De mandato Nostro Venerabilis Frater Noster Iosephus S.R.E. Cardinalis
Saraiva Martins, Congregationis de Causis Sanctorum Praefectus, textum
Litterarum Apostolicarum legit, quibus Nos in Beatorum numerum Venerabilem
Servum Dei Marianum de la Mata Aparicio adscribimus.
Nos, vota Fratris Nostri Claudii S.R.E. Cardinalis Hummes, O.F.M.,
Archiepiscopi Sancti Pauli in Brasilia, necnon plurimorum aliorum Fratrum in
Episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis
Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut
Venerabilis Servus Dei Marianus de la Mata Aparicio, presbyter, sodalis Ordinis
Sancti Augustini, qui ministerio puerorum, pauperum et aegrotantium vitam suam
impendit, Beati nomine in posterum appelletur, eiusque festum die quinta
Novembris in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine
Patris et Filii et Spiritus Sancti.
Haec vero quae hodie statuimus firma usquequaque esse volumus ac valida fore
iubemus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, subanulo Piscatoris, die V mensis
Novembris, anno MMVI, Pontificatus Nostri secundo.
De mandato Summi Pontificis
Tarsicius card. Bertone
Secretarius Status
*A.A.S., vol. XCIX (2007), n. 6, pp.406-408
|