The Holy See
back up
Search
riga
BENEDICTUS PP. XVI

LITTERAE APOSTOLICAE

VENERABILI SERVAE DEI EUPHRASIAE A SACRO CORDE IESU
(IN SAEC.: ROSAE ELUVATHINGAL)
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR*

 

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Tabernaculum mobile ita appellabatur a sororibus Carmelitis cum haud celata veneratione Venerabilis Serva Dei Euphrasia a Sacro Corde Iesu, quae totum otium suum perlibenter sistebat coram Iesu eucharistico in sacello sui Conventus Sanctae Mariae in Ollur, intra fines hodiernae archidioecesis Trichuriensis, in statu civili Kerala in India.

Ipsa nata est die XVII mensis Octobris anno MDCCCLXXVII atque baptizata sub nomine Rosae, in memoria sanctae Rosae de Lima. Iam puellula a sua pia matre inducta est ad iter sanctitatis singulari insignitum devotione erga Virginem Mariam, quae apparuit illi tamquam pulcherrima Domina, se declarans non solum Angelorum Reginam in caelis, sed etiam caram omnium hominum Matrem in terra, eamque invitans ut Carmeli claustrum ingrederetur. Novem annos nata, virginitatem suam divino Domino sui cordis consecravit. At primum oratione ac patientia tenacem patris sui Antonii oppositionem superare debuit, viri divitis et iracundi, qui eam veluti venustam sponsam videre cupiebat aureis monilibus adornatam. Huiusmodi oppositio evanuit tantummodo post alterius filiolae inopinatam mortem, quae uti punitio habita est propter repugnantiam divinae voluntati.

Admissa ad Institutum Sororum Sanctae Mariae a Monte Carmelo, infirma cum esset valetudine, Rosa tempore novitiatus graviter aegrotavit et expulsionem periclitabatur; attamen ita mirabiliter sanata est, ut Vicarius Apostolicus Trichuriensis, Excellentissimus Dominus Ioannes Menacherry, decreverit eam retinere et ad vota nuncupanda admittere, sub nomine sororis Euphrasiae a Sacro Corde Iesu. Cernens insuper in ea electam animam, eius spiritale moderamen ipse sibi reservare voluit. Euphrasia excelluit Dei amore precibus et oblationibus, proximique amore alacrem adhibens curam de minimis etiam aliorum necessitatibus. Spiritalem laetitiam, quam in sua intima cum Deo necessitudine experiebatur, aliis subridens communicabat.

Plurimis in epistulis, quas obtemperans patri spirituali scripserat, veluti conscientiae manifestationem, Euphrasia non solum puram suam detexit animam, sed etiam alta adepta est sanctitatis fastigia. Ex iis — ab Episcopo servatis, etiamsi illa eum suppliciter rogaverat eas deleri statim post lecturam — plane patet quod non deficerent ei tentationes atrocesque diabolicae vexationes, compensatae tamen caelestibus solaciis uti Virginis Mariae atque Sacri Cordis Iesu apparitionibus; et quibusdam diebus, cum Sancta Missa non celebrabatur, ipse Dominus praebebat ei sanctam Communionem. Euphrasia narrat se a Divino Sponso anulum recepisse mystici sponsalicii.

Novitiarum magistra electa, huiusmodi officium maximo conscientiae sensu absolvit, ac similiter inde materna sollicitudine officium moderatricis Conventus S. Mariae in urbe Ollurensi. Intendebat omnibus etiam minimis necessitatibus sororum, praesertim aegrotantium et seniorum, procurans iis cibum specialem, dum ipsa semel in die manducabat, non solum carnem vitans, sed etiam ova et lac. Preces et oblationes offerebat pro purgatorii animabus, quae — sicut scripserat patri spirituali — apparebant ei auxilium petiturae vel gratias ipsi reddentes pro valido suffragio. Cum Christo coniuncta in passionis mysterio, acerbas patiebatur macerationes sese flagellans portansque circum lumbos catenam spinarum. Pro cunctis minimis adiutoriis sinceram expromebat gratitudinem dicens: Numquam hoc obliviscar, nec post mortem .

Porro latere cupiens, Euphrasia sese auferre non potuit a conspectu aliorum, qui eam Sanctam conventus appellabant. Eamque videntes immersam in orationem, in manibus tenentem sanctum rosarium, homines vocabant eam simpliciter Orantem . Ob continuam eius praesentiam coram Iesu in Eucharistia, sodales indiderunt ei cognomen Tabernaculum mobile .

Post eius mortem, quae, consumptis vitae viribus, in diem XXIX mensis Augusti anno MCMLII incidit, cum LXXV aetatis ageret annum, mater Euphrasia, suae promissioni fidelis, non est oblita suos caros fideles, qui plurima proclamabant auxilia caelestia sibi collata post admotas illi preces. Augescente eius fama miraculorum et sanctitatis, Iosephus Kundukulam, Episcopus Trichuriensis, anno MCMLXXXVIII beatificationis et canonizationis Causam incohavit. Rite actis omnibus iure praescriptis, coram Venerabili Decessore Nostro, Servo Dei Ioanne Paulo II, die V mensis Iulii anno MMII promulgatum est Decretum super virtutibus theologalibus, cardinalibus iisque adnexis a Venerabili Serva Dei heroico in gradu exercitis. Nos autem Ipsi comprobavimus per Decretum diei XXVI mensis Iunii anni MMVI miraculum eiusdem intercessioni adscriptum. Demum illam beatae titulo honestandam Nos decrevimus atque statuimus ut ritus beatificationis Ollurensi in urbe ageretur die III mensis Decembris hoc anno MMVI.

Hodie igitur, sicut statuimus, Olluri de mandato Nostro Sua Beatitudo Varkey S.E.R. Cardinalis Vithayathil, Archiepiscopus Maior Ecclesiae Syro-Malabarensis, textum Litterarum Apostolicarum legit, quibus Nos Venerabilem Servam Dei Euphrasiam a Sacro Corde Iesu (in saeculo Rosam Eluvathingal) in Beatorum numerum adscribimus:

Nos, vota Fratris Nostri Iacobi Thoomkuzhy, Archiepiscopi Trichuriensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopato multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabilis Serva Dei Euphrasia a Sacro Corde Iesu, in saeculo Rosa Eluvathingal, virgo, sodalis Instituti Sororum Sanctae Mariae a Monte Carmelo, quae totam vitam suam egit in incessanti oratione coram Domino ut proximo subridentem vultum et Dei amorem ostenderet, Beatae nomine in posterum appelletur, eiusque festum die undetricesima Augusti, qua in caelum orta est, in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen.

Sollemnis hic ritus conclusus est publica adoratione Sanctissimi Sacramenti, expositi in ostensorio a Nobis illuc misso ut porro exaltetur fidelibusque proponatur fulgidum exemplum huius Beatae dictae Tabernaculum mobile , persuasum omnino habentes nostris praecipue temporibus, quibus urgens necessitas novae evangelizationis incumbit, huiusmodi hominum eucharisticam colentium sinceram devotionem exempla testimoniaque maximi esse momenti ad hoc sanctissimum caritatis Sacramentum usque magis aestimandum, venerandum et amandum.

Haec vero quae hic statuimus firma in posterum esse volumus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die III mensis Decembris, anno MMVI, Pontificatus Nostri secundo.

De mandato Summi Pontificis

Tarsicius card. Bertone
Secretarius Status


*A.A.S., vol. XCIX (2007), n. 7, pp. 588-590

top