 |
BENEDICTUS PP. XVI
LITTERAE APOSTOLICAENuntiatura
Apostolica constituitur
apud Rempublicam Montis Nigri.*
Ad futuram rei memoriam. — Quo plenius confirmentur vincula
amicitiae et consociatae operae ac praesertim publicae necessitudinis rationes
inter hanc Apostolicam Sedem et Rempublicam Montis Nigri feliciter initae
simulque aptius provideatur spirituali bono catholicorum fidelium illic
degentium, Nobis peropportunum videtur apud memoratam Nationem Apostolicam
Nuntiaturam condere. De communi igitur utriusque partis voto, audita
Congregatione pro Episcopis, summa Nostra potestate harumque Litterarum virtute
apud Rempublicam Montis Nigri Nuntiaturam Apostolicam constituimus cum omnibus
iuribus, privilegiis, honoribus, praerogativis et indultis, quae, praeter mutua
pacta conventa, huiusmodi Legationum propria sunt, mandantes ut eius sedes hac
in alma urbe Roma nunc ponatur. Has denique Litteras, in forma Brevis maioris
expeditas, nunc et in posterum ratas esse volumus, contrariis quibuslibet rebus
non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, subanulo Piscatoris, die XVI mensis
Decembris, anno MMVI, Pontificatus Nostri secundo.
De mandato Summi Pontificis
Tarsicius card. Bertone
Secretarius Status
*A.A.S., vol. XCIX (2007), n. 6, p. 405
|