|
BENEDICTUS PP. XVI
LITTERAE APOSTOLICAE
Venerabili Dei Servae Mariae Magdalenae a Passione
Starace Beatorum honores decernuntur.*
Ad perpetuam rei memoriam. — « Contigit mihi pax mea, cum hac de re
a Deo instituta iam non aliud quidpiam nec petere nec cupere valeo nisi explere
gratiam semper et in omnibus sanctam Dei voluntatem »: haec verba Venerabilis
Servae Dei Mariae Magdalenae a Passione, quae saeculari nomine Constantia
Starace vocabatur, spiritale iter collustrant.
In regione Neapolitana die V mensis Septembris anno MDCCCXLV orta est,
Stabiis videlicet, ubi suam etiam terrestrem conclusit die XIII Decembris anno
MCMXXI peregrinationem. In adiunctis domesticis crescebat quae spiritali studio
et opere pro derelictis imbuebatur. Quae omnia in Serva Dei elucebant in primis,
cum cuperet in claustrum introire, deinde cum die XIX mensis Iunii anno MDCCCLXV
recipere decerneret sacrum tertiarii habitum Ordinis Servorum Mariae, nomine
accepto Mariae Magdalenae a Passione. Eius praeterea pietas erga Virginem
Perdolentem, ex matris recepta labris revera adduxit eam ut spiritalem rationem
Septem Sanctorum Florentinorum persequeretur.
Vota deinde die VIII mensis Iunii anno MDCCCLXVII castitatis et oboedientiae
et paupertatis semper veluti tertiaria in manibus pronuntiavit Episcopi
dioecesani Francisci Xaverii Petagna, qui post sex in exsilio traductis annis in
Galliam redierat.
Apostolicis ut dioecesis necessitatibus occurreret, in primis ab ea petivit
Episcopus ut conderet Piam Unionem Filiarum Mariae gubernaretque, et simul
operam pro puellis catechismi expleret. Deinde obpestem abea flagitavit ut
institutionem moralem et religiosam adulescentularum relictarum orphanarum, in
domicilio quod Episcopus ipse a parentibus sororis Magdalenae impetraverat ut
illis refugium praeberet. Episcopi exsequens mandatum animadvertit soror Maria
Magdalena indigere se adiutorio, quod oblatum ei est quattuor a iuvenibus
manipuli Filiarum Mariae, quae adsentiente omnino dioecesis Pastore die XVI
mensis Iulii anno MDCCCLXIX cum ipsa initia effecerunt venturae Congregationis
Servarum Mariae Compassionistarum, quae die XXVII mensis Maii anno MDCCCLXXI est
excitata.
Inter annum MDCCCLXX et MCM tria per septennia continua, paucis interrupta
intervallis, sustulit soror Maria Magdalena Starace asperrimas probationes,
spiritualibus consiliis a Domino Vincentio Sarnelli sustentata, qui Domino
Petagna Episcopus successit. Probationum peculiarium initium congruit cum
habitus vestitione sororis tertiariae Servorum Mariae.
De daemonis possessione agebatur miris quibusdam cum signis. Inter ea illud
quidem singulariter exstabat quod in ipsis intervallis inter acutas
oppugnationes Maria Magdalena a Passione epistulas etiam spiritales contexere
poterat atque institutiones pro Sororibus peragere, tamquam si omnia essent ad
normam. Assiduus episcopi Vincentii Sarnelli interventus ei tandem permisit ut
paulatim abInimici liberaretur insidiis.
Progrediebatur interior purificatio, quae impetus satanicos est consecuta,
sensim quidem dum Sanctuarii Sacratissimo Cordi dicati aedificatio abea
desiderata perficiebatur. Absoluta enim a daemoniaca possessione liberatio anno
MCM accidit una cum operum termino in eiusdem templi tecto.
Postremis XX vitae annis soror Maria Magdalena a Passione, iam daemonis
vacans insidiis atque vitae sanae reddita, caritatis navitatem auxit ac firmavit,
spiritalem ad Sororum institutionem sese tradidit, mirandum vitae orationis
diligentisque et sapientis caritatis praebens exemplum. Ab ea institutiones
Filiabus spiritalibus traditas thesaurum singularem doctrinarum ministrant, ac
veluti speculum continent interioris vitae quae totum percucurrit spatium
alicuius vitae usquequaque Domino devotae atque Virgini Perdolenti. Inculcabat
illis illud vehementer: « Pax est Deus in paceque ostentatur; pacem adferunt
eius mandata, concedunt pacem nosque in pace operari sinunt; pax autem ea
effectus est belli peccatis indicti et reliquis omnibus quae ad Deum non
pertinent! ».
Ordinarius incepit Processum Informationis die XXI mensis Iulii anno MCMXXXIX
et exiit die I mensis Octobris anno MCMXLI. Anno deinde MCMXLIV inopinatum
advenit Reponatur Sancti Officii quod Congregatio pro Doctrina Fidei die XXVII
Iunii anno MCMLXXIII amovit concessitque ut ita ad Causae prosecutionem
procederetur.
Veneratus Decessor Noster Ioannes Paulus II die VII mensis Iulii anno MMIII
Servam Dei Mariam Magdalenam Starace enuntiavit heroum in modum factitavisse
theologales et cardinales et adnexas virtutes morales. Die XXVI mensis Iunii
anno MMVI Ipsi Nos iussimus Congregationem de Causis Sanctorum decretum
promulgare super miraculo quod anno MCMXXVII contigit et ipsius adscribitur
deprecationi. Titulum propterea Beatae caelitis ei addere decrevimus et ritum
beatificationis fieri voluimus in ipsa Cathedrali aede Stabiensi anno MMVII die
XV mensis Aprilis.
Hodie igitur Stabiis de mandato Nostro Iosephus S.R.E. Cardinalis Saraiva
Martins, Congregationis de Causis Sanctorum Praefectus, textum Litterarum
Apostolicarum legit, quibus Nos in Beatorum numerum adscribimus Venerabilem
Servam Dei Mariam Magdalenam a Passione:
« Nos, vota Fratris Nostri Felicis Cece, Archiepiscopi Surrentini-Castri
Maris, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu multorumque
christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto,
auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabilis Serva Dei Maria
Magdalena a Passione, virgo, conditrix Congregationis Sororum Compassionistarum
Servarum Mariae, quae propter Christi amorem vitam suam pauperum, aegrotantium
et exclusorum dicavit ministerio, Beatae nomine in posterum appelletur, eiusque
festum die quinta Septembris, in locis et modis iure statutis, quotannis
celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen ».
Praestabilis haec mulier, quae totam suam vitam Domino Deo omnino addixit et
proprias vires perquam studiose pauperibus, aegrotis et exclusis insumpsit,
insignes dedit religiosae pietatis operumque bonorum testificationes. Exoptamus
igitur ut homines qui nunc sunt, huius caelitis patrocinio exemplisque compulsi,
transitura posthabeant et ad ea quae sunt Dei usque contendant.
Quod autem decrevimus, volumus et nunc et in posterum tempus vim habere,
contrariis rebus minime quibuslibet officientibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, subanulo Piscatoris, die XI mensis
Aprilis, anno MMVII, Pontificatus Nostri secundo.
De mandato Summi Pontificis
THARCISIUS card. BERTONE
Secretarius Status
*A.A.S., vol. XCIX (2007), n. 6, pp. 408-410
|