 |
BENEDICTUS PP. XVI
LITTERAE APOSTOLICAE
VENERABILI DEI SERVO
FRANCISCO SPOTO
CAELITUM BEATORUM TRIBUITUR DIGNITAS.*
Ad perpetuam rei memoriam. — « Domine, meam accipe at Sodalium serva
vitam ». Suae vitae tempore, quam usque ad quadragesimum annum produxit,
mansuetudinem cum fortitudine, patientiam cum comitate, constantiam
cum humanitate, doctrinam cum simplicitate Dei Servus Franciscus Spoto
coniunxit. Morti occurrit, Dei voluntatis mysterio incomprehensibili
adorabilique fisus et ipso Iesu oboedientiae imbutus spiritu usque ad crucis
mortem (cfr Philp 2, 8).
Die VIII mensis Iulii anno MCMXXIV Raffadali in oppido (Agrigenti) ex modica
agricolarum familia, quae religionem tamen, moralem, fıdem colebat, ortus, XII
annos natus Seminarium Congregationis Missionariorum Servorum Pauperum est
ingressus, quam Iacobus Cusmano, « caritatis sine terminis » apostolus,
condiderat, qui ex « eucharistica buccella » ad Operam agendam incitatus est «
Pauperis Buccellae ». Hinc eius iter incohavit in Domini Vultum, breve quidem,
sed fulgidum.
Sacerdos anno MCMLI, Superior Generalis anno MCMLIX est factus. Eo moderante,
honore sodaliumque numero crevit Congregatio. Cum peculiarem in modum
missionalem operam curaret, anno MCMLXIV ad novensilem Afram missionem profectus
est, ubi sodales terrae v. d. Congo propter bellum in magno periculo versabantur
atque pluries prope fuerunt ut caperentur.
Pater Spoto ac tres sodales, a seditiosis petiti, qui iam Missionem
vastaverant vasaque sacra foedaverant, die XI mensis Decembris anno MCMLXIV
vesperi Ugandenses fines attingere contenderunt. At a « Simba » ut aiunt, id est
a Leonibus, scilicet iuvenibus bellatoribus « Lumumbanis », sunt arrepti.
Pater Spoto captus est ac saeve percussus, cum sodales abscondebantur. His
plagis acceptis ac debilitato corpore, brevi ad mortem pervenit. Duo
aggredientes in eum saevierant, eo quod unus erat religiosus, quem iam diu
conquisiverant. Pater Spoto aggredientibus ignovit atque suam vitam Domino
obtulit, qui eius donationem accepit. Sodales namque sese servarunt atque in
patriam redierunt.
Dei Servus mortem veluti « sororem » accepit, quandoquidem sanctam castamque
elegerat paupertatem, omnibus rebus exutus antequam ad Afram oram appelleret.
Pater hic suum ministerium fastigium quoddam attingendum putabat, veluti
sacerdotalis operae ad sanctitatem imaginem, quam conscius prorsus usque ad
finem tenuit.
Firmus, animosus, actuosus, gentium Apostolum, S. Paulum, suum habuit
exemplar, sed eius vitae spiritalis firmamentum fuit Christus. « Cotidianum
presbyteri officium – in quadam contione scripsit – interior vita est, crescens
videlicet cum aeterno Sacerdote coniunctio, quae per ascesim contemplationemque
fit, Spiritu Sancto agente, qui silenter suam personam effingit ».
Dei Servus tamquam aridum camini lignum insumptus est, ut illum illuminaret,
qui Christi luce nondum erat collustratus. Eius suprema oblatio haud inanis
evasit atque eius innocens sanguis glebas perfudit illius Africae loci, unde
uberes fructus gignerentur. Eius martyrii nuntius per manus duorum Congensium in
odium fidei facti una cum sanctitatis fama late est diffusus atque Siciliam
attigit. Etenim Panormi Archiepiscopus Salvator Cardinalis Pappalardo,
recolendae memoriae, die XVI mensis Decembris anno MCMXCII dioecesanam
inquisitionem incohavit. Die XXVI mensis Iunii anno MMVI Nostra comprobatione
decretum super martyrio prodiit. Statuimus exinde ut beatificationis ritus
Panormi die XXI mensis Aprilis anno MMVII celebraretur.
Hodie igitur de mandato Nostro Venerabilis Frater Noster Salvator S.R.E.
Cardinalis De Giorgi, textum Litterarum Apostolicarum legit, quibus Nos in
Beatorum numerum Venerabilem Servum Dei Franciscum Spoto adscribimus.
Nos, vota Fratris Nostri Pauli Romeo, Archiepiscopi Panormitani, necnon
plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu multorumque christifidelium explentes,
de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica
facultatem facimus ut Venerabilis Servus Dei Franciscus Spoto, presbyter et
martyr, de Congregatione Missionariorum Servorum Pauperum qui, fidei testimonium
perhibens, vitam suam pro Christo obtulit, Beati nomine in posterum appelletur,
eiusque festum die vicesima quarta Septembris in locis et modis iure statutis
quotannis celebrari possit.
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen.
Tantam huius spectabilis viri admirantes heroicam pro Domini amore
alacritatem miraque fidei exempla, in adiutorium totius Ecclesiae patrocinium
eius invocavimus, hortantes simul omnes christifıdeles ad christianas virtutes,
praesertim fidem et bonis in operibus explendis constantiam, pie imitandas.
Haec vero quae hodie statuimus firma usquequaque esse volumus ac valida fore
iubemus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXI mensis
Aprilis, anno MMVII, Pontificatus Nostri tertio.
De mandato Summi Pontificis
THARCISIUS card. BERTONE
Secretarius Status
*A.A.S., vol. CI (2009), n. 9, pp. 787-789
|