The Holy See
back up
Search
riga

BENEDICTUS PP. XVI

LITTERAE APOSTOLICAE

VENERABILI DEI SERVAE MARIAE ROSAE A IESU PELLESI
CAELITUM BEATORUM TRIBUITUR DIGNITAS.*

 

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Infırmitas haec non est ad mortem sed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei per eam (Io 11, 4).

Quod vicit per crucem resurrectionemque Christus mortem peccatumque, infirmitates non sunt exstinctae, at in eas nova Boni Nuntii lux illata est.

Cum vero homines per dolores redimeret, Divinus Magister singulis hominibus copiam dedit per proprios dolores redemptionis operam participandi (cfr Ioannes Paulus II, Litt. Ap. Salvifici Doloris, nn. 15, 19). Id mirabiliter patravit Dei Serva Maria Rosa a Iesu, in saec. Bruna Pellesi, quae gravi acerboque correpta morbo, instrumentum quoddam suam putavit infirmitatem artius usque cum Christo Domino coniungendi.

Fidelis haec Evangelii testis Morani Prignani dioecesis Regiensis in Aemilia die XI mensis Novembris anno MCMXVII orta est. Iuvenis quasdam neptes coluit, quae matrem amiserunt atque Actioni Catholicae nomen dedit. Cum se a Domino vocari animadverteret, anno MCMXL Ariminense claustrum est ingressa Sororum Tertii Ordinis Franciscalium sancti Onuphrii, quem Dei Serva Faustina Zavagli, religioso nomine Maria Teresia a Iesu Crucifixo appellata, condiderat. Anno MCMXLII temporalia vota nuncupavit eique docendi infantes munus commissum est, quod magno studio comitateque sustinuit.

Phthisi anno MCMXLV correpta, ad Ferrariense sanctae Annae valetudinarium est delata, deindeque ad alia curationis loca. Anno MCMXLVII, cum eius valetudo in peius verteret, in antecessum perpetua vota nuncupare sita est.

Tres peregrinationes Lauretum fecit unamque Lapurdum, spiritale sumens beneficium. Anno MCMLV votum nuncupavit Dei voluntati sese tradendi.

Haud bona ingravescens valetudo ei magis usque praebebat solitudinem.

Licet adesset haec, precatione, dolorum oblatione atque comi dilectione fraterna sui Instituti cum sororibus ea coniungebatur.

Anno MCMLXIX Speciali Capitulo novum nomen proposuit suae Congregationis, quod est Sororum Franciscanarum Missionariarum Christi , quodque est susceptum.

Eius crucifixionis veluti signum in carne XVII annos acus cannulaeque fragmentum, per errorem effectum, mansit. Sui oblita, cotidianam crucem amabiliter, fortiter, laetanter baiulavit, usque dum sanctitatem attingeret, cui semper studuit. Constanter laetanterque vera Dei femina christianas virtutes, caritatem potissimum et humilitatem exercuit consiliaque evangelica tenuit. Ex valetudinarii lecto insignem fidem est testata, quae eam in aerumnis sustinuit eique vim tribuit omni tempore in Dominum amorem inque fratres ostendendi. Cotidie se Christo tradidit, cui se totam devoverat. Effari solebat: Me totam trado, me totam Iesu devoveo. Ei confido. Eum adamo .

Laeta graves dolores suscepit, quos donum caelitus datum putavit. Dixit enim: Valetudinarii vitam flens incohavi, sed a Deo postulavi, ut eam ad finem adducerem eius misericordiam canendo, atque animadverto me auditum iri .

Spe nempe sustentata, suum ad Sponsum adire cupiebat, praemium adeptura Eius amicis destinatum. Amabilis cum sororibus fuit atque cum iis qui eam curabant necnon cum ceteris infirmis, quos comiter studioseque convenire solebat, quosque fovebat et ad christianam pietatem Sacramentaque cohortabatur.

Per assiduam orationem, in Eucharistiam Virginemque Matrem devotionem, sui Instituti Regulae pro sua condicione observantiam, evangelicorum consiliorum usum, artius usque cum Domino coniungebatur, qui ad Se eam assimilavit.

Fecundum suo cum spiritali moderatore, superioribus, sororibus, familiaribus iisque quae valetudinarium reliquerant, habuit epistularum commercium. Epistulae hae amore in Dominum ac personarum observantia scatent, in quibus naturaliter ac subtiliter enuntiata pacis verba, spiritalia consilia reperiuntur.

Mense Novembri anno MCMLXXII, maxime ingravescente morbo, ad Saxulensem communitatem est translata. Ibidem doloribus confecta, submissa voce dixit: Illud interest ut Dominus ametur. Laeta in dilectione morior.

Laeta quidem sum quia omnes diligo . Kalendis Decembribus tranquille de hoc mundo demigravit.

Eius latam propter sanctitatis famam, Regiensis in Aemilia Episcopus anno MCMLXXXII beatificationis canonizationisque causam per dioecesanam Inquisitionem incohavit. His absolutis rebus iure statutis, decreta, die I mensis Iulii anno MM de virtutibus heroum in modum exercitis, de miraculo vero, eiusdem intercessioni adscripto, die XXVI mensis Iunii anno MMVI, prodierunt.

Statuimus igitur ut beatificationis ritus Arimini die XXIX mensis Aprilis anno MMVII celebraretur.

Hodie igitur de mandato Nostro Venerabilis Frater Noster Iosephus S.R.E. Cardinalis Saraiva Martins, Congregationis de Causis Sanctorum Praefectus, textum Litterarum Apostolicarum legit, quibus Nos in Beatorum numerum Venerabilem Servam Dei Mariam Rosam Pellesi adscribimus.

Nos, vota Fratris Nostri Mariani De Nicolo`, Episcopi Ariminensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu multorumque christifı`delium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabilis Serva Dei Maria Rosa a Iesu, in saeculo Bruna Pellesi, virgo, sodalis Congregationis Sororum Franciscanarum Missionariarum Christi, quae Domino Iesu pauperi et crucifixo coniuncta ex dolore suo canticum fecit amoris in Sanctissimam Trinitatem laetamque oblationem pro humano genere, Beatae nomine in posterum appelletur, eiusque festum die prima Decembris, qua in caelum est nata, in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen.

Haec vero quae hodie statuimus firma usquequaque esse volumus ac valida fore iubemus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIX mensis Aprilis, anno MMVII, Pontificatus Nostri tertio.

De mandato Summi Pontificis

THARCISIUS card. BERTONE
Secretarius Status


*A.A.S., vol. CI (2009), n. 9, pp. 789-792

 

top