|
BENEDICTUS PP. XVI
LITTERAE APOSTOLICA
Venerabili Dei Servae Mariae de Monte Carmelo a Puero Iesu
GonzÁlez Ramos
Garcìa Prieto
caelitum Beatorum tribuitur dignitas*
Ad perpetuam rei memoriam. — « Ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit
nos et tradidit seipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis
» (Eph 5, 2).
Venerabilis Dei Serva Maria de Monte Carmelo a Puero Iesu (saeculari nomine
Maria Carmelitis Gonzàlez Ramos Garcìa Prieto nominata), quae Christi exemplo
facile effingi sivit, Dominum cunctosque homines dilexit, usque dum, gratia opem
ferente, caritatis perfectionem attingeret.
Virum enim dilexit, qui ei complures aerumnas procuravit; postea, consecrata
mulier pauperes, aegrotos, parvulos et iuvenes in difficultatibus versantes
materna sollicitudine curavit. Fidelis haec Evangelii sectatrix die XXX mensis
Iunii anno MDCCCXXXIV in Hispaniae, Anticariae dioecesis Malacitanae ex divite
familia est orta. Apud paternam domum infans et adulescens vitam transegit, a magistris praeceptoribus
privatim instituta. Illo ex tempore devotionem pietatemque impense coluit
et ipsa amabilitatem bonitatemque erga proximum ostendit.
Anno MDCCCLVII Ioachimo Muñoz del Caño
de Hoyos nubere voluit, qui multas aerumnas offensionesque ei procuravit. Licet
haec pateretur, sponsae officia sustinuit usque eo ut dotalia bona daret, quae
virum a dedecore vinculisque eriperent. Spiritalem interea colebat vitam et
indigentes curabat.
Conferentiam Sancti Vincentii de Paul ingressa est atque Tertio Ordini S.
Francisci nomen dedit.
Suas per precationes effecit ut vir, antequam moreretur, quod anno MDCCCLXXXI
accidit, cum Domino reconciliaretur. Vidua igitur pietati bonisque operibus
impensius operam dedit. Ut caritatis operam stabilius curaretur, comprobante
opemque ferente spiritali moderatore, scilicet Patre Barnaba de Astorga Ordinis
Fratrum Capuccinorum, novam religiosam familiam condere coepit. Anticariae prima
constituta domo, sic anno MDCCCLXXXIV Institutum Sororum Tertii Ordinis S. Francisci et Sacrorum Cordium Iesu et Mariae est ortum, quae hodie Sorores Franciscales Sacrorum Cordium appellantur.
Eodem quidem anno, una cum sociis, quae idem consecrationis propositum
affectabant, religiosum vestimentum induit. Subsequenti anno temporaria
atque anno MDCCCLXXXIX perpetua vota nuncupavit. Generalis Antistitae usque ad
annum MDCCCXCVII munus gessit. Ipsa moderante, communitas celeriter crevit:
complures domus una cum scholis, asylis ac nonnumquam etiam valetudinariis sunt
constitutae. Dei Serva sororibus iisque quos conveniebat exemplo usque fuit atque coram Christo, Ecclesia suique
status officiis fidelitatis insigne exhibuit exemplar.
Multum sibique conscia Domino confidebat, et ipsa fidem alebat per precationem,
erga Sanctissimam Eucharistiam, cotidie receptam, nec non Virginem Mariam
devotionem, quam sub Succursus vocabulo potissimum invocare solebat. Deum
suorum operum sanctitate dilexit, quae ad maiorem Dei gloriam animarumque
salutem convertit. Proximi quoque corporis bona, parvulis praesertim pauperibus
ac desertis, procuravit. Maternam animi affectionem spiritalibus filiabus
demonstravit atque iis ignovit qui ei malum procuraverunt.
In Congregatione condenda et gubernanda nec non in spiritalibus filiabus
moderandis prudentiam et fortitudinem exhibuit. Aerumnas tranquille toleravit,
quas instrumenta consideravit ad Christi dolores propius usque participandos.
Saecularis ac religiosa modesta vestimenta induit, rebus mundanis posthabitis. S. Francisci Assisiensis semitas sequens, humilis fuit et a
divitiis seiuncta, cum aeternis bonis supernaturali spe studeret.
In Capitulo anni MDCCCXCVII prima consiliaria est electa. Sic ipsa postremos
suos annos Anticariae in domo exegit, novae Generali Antistitae oboediens atque
eximium ostendens caritatis exemplum erga sorores, quae ei dolores procuraverant.
Die IX mensis Novembris anno MDCCCXCIX Christum suum sponsum ad aeternitatem
convenit.
Eius propter latam sanctitatis famam, Episcopus Malacitanus anno MCMXLVIII beatificationis canonizationisque per ordinarium Processum causam
incohavit. Processus etiam Rogationalis Barcinone est actus. Omnibus peractis rebus iure statutis, decreta prodierunt de virtutibus heroum in modum
exercitis die VII mensis Aprilis anno MCMLXXXIV et de miraculo, eius
intercessioni adscripto, die XXVI mensis Iunii anno MMVI. Statuimus igitur ut
beatificationis ritus Anticariae die VI mensis Maii huius anni MMVII
celebraretur.
Hodie igitur de mandato Nostro Venerabilis Frater Noster Iosephus S.R.E. Cardinalis Saraiva Martins, Congregationis de Causis
Sanctorum Praefectus, textum Litterarum Apostolicarum legit, quibus Nos in Beatorum
numerum Venerabilem Servam Dei Mariam de Monte Carmelo a Puero Iesu Gonzàlez
Ramos Garcia Prieto adscribimus:
Nos, vota Fratris Nostri Antonii Dorado Soto, Episcopi Malacitani, necnon
plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu multorumque christifidelium explentes,
de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica
facultatem facimus ut Venerabilis Serva Dei Maria de Monte Carmelo a Puero Iesu
Gonzàlez Ramos Garcia Prieto, religiosa, fundatrix Congregationis
Tertiariarum Franciscalium a Sacris Cordibus, quae
Deum dilexit et caritatem variis in vitae statibus exercuit se vovens
pauperibus pueris educandis infirmisque et exclusis iuvandis, Beatae nomine in
posterum appelletur, eiusque festum die octava Maii in locis et modis iure
statutis quotannis celebrari possit.
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.
Quod autem decrevimus, volumus et nunc et in posterum tempus vim habere,
contrariis rebus minime quibuslibet officientibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VI mensis
Maii, anno MMVII, Pontificatus Nostri tertio.
De mandato Summi Pontificis
THARCISIUS card. BERTONE
Secretarius Status
*A.A.S., vol. C (2008), n. 3, pp. 129-131
|