 |
BENEDICTUS PP. XVI
LITTERAE APOSTOLICAE
VENERABILIBI DEI SERVO BASILIO ANTONIO MARIAE
MOREAU
CAELITUM BEATORUM TRIBUITUR DIGNITAS*
Ad perpetuam rei memoriam. — « Qui manet in me, et ego in eo, hic
fert fructum multum, quia sine me nihil potestis facere » (Io 15, 5).
Venerabilis Dei Servus Basilius Antonius Maria Moreau eo quod cum Christo
coniunctus erat, veluti sucum deprompsit, multiplicem apostolicam operam acturus,
difficili in illo rerum socialium statu post Francogallicam eversionem.
Efficaciter enim christianae iuvenum communitatumque agricolarum institutioni
operam dedit; alacriter sic missionalem animum extra Europae quoque fines
ostendit.
Redemptoris hic testis die XI mensis Februarii anno MDCCXCIX in oppido
Laigné-en-Belin in Francogallia ex copiosa familia natus est. Prima fidei
elementa suo ex parocho recepit. Apud Collegium oppidi Chȃteau-Gontier (annis MDCCCXIV-MDCCCXVII) suam institutionem produxit, quam ad finem in
seminario maiore Vindinensi adduxit. Anno MDCCCXXI sacerdotalem consecrationem
recepit. Missionarius fieri voluisset, sed eundem ad seminarium Sancti Sulpicii Parisiensis misit Episcopus, ut suam institutionem augeret et ad docendum sese compararet. Vindino repetito, philosophiam, theologiam dogmaticam
Sacramque Scripturam docuit. Interea frugiferam evangelizationis operam sustinebat.
Anno MDCCCXXXIII Vindini institutum « Bon-Pasteur » condidit, quod sontes
redimeret cuiusque superior renuntiatus est. Anno MDCCCXXXV S. Ioseph
Fratrum spiritalem moderationem ei concredidit Episcopus. Eodem anno Presbyteros Auxiliares condidit, ut parochi per recessus populariumque missionum
praedicationem iuvarentur. Duobus his sodaliciis coniunctis, anno MDCCCXXXVII, Congregatio Sanctae Crucis orta est, cuius Dei Venerabilis Servus
conditor habetur.
Novensilis haec religiosa familia laudis decretum anno MDCCCLV recepit, cuius
anno MDCCCLVII a S. Sede sunt approbatae constitutiones. Dei Servus, qui anno
MDCCCXL vota religiosa nuncupaverat, anno MDCCCXLI Institutum quoque Sororum
Marianitarum condidit. De una ipse cogitabat religiosa communitate, in tres
partes divisa ad Sacrae Nazarethanae Familiae exemplum.
Nova Congregatio educationi potissimum studebat atque praedicationi, in
agrestibus locis missionibusque exteris agendis, ministerio paroeciali iuvando,
bonis scriptis diffundendis, domibus pro iuvenibus, in difficultatibus
versantibus vel redemptione indigentibus, ministrandis. Dei Servus, inexhausta
pastorali caritate compulsus, religiosorum manipulos ad Civitates Foederatas
Americae Septentrionalis et ad Algeriam misit. Ruri orphanotrophio Romae
instituendo suam contulit partem. Ut ei propter multiplicia incepta suam
demonstraret aestimationem, Summus Pontifex, Beatus Pius IX, eidem « Missionarii
apostolici » titulum tribuit.
Cum criminosis insimulationibus afficeretur, a Moderatoris Generalis officio
sese abdicare voluit, quod primum Sancta Sedes vetuit et postea anno MDCCCLXVI
accepit, eius provecta aetate etiam considerata.
Acribus probationibus affectus, solida in Divina Providentia fiducia est
sustentatus, cuius se esse humile docileque instrumentum animadvertebat.
Eo quod continenter Domini voluntati se addixit itemque sua officia studiose gessit, rationes invenit illas ut celeriter in evangelicae perfectionis via
incederet, cum omnes virtutes exercendo emineret. Fidei fuit homo et ea ut diffunderetur effecit. Amore oboedientiaque cum Sancta Catholica Ecclesia coniungebatur, cum illa aetas haereticis
inclinationibus imbueretur. Cum ardenter Dominum diligeret, operam dedit ut ab
omnibus cognosceretur et amaretur. Pro animarum bonis continenter est operatus
atque cunctos in necessitatibus versantibus adiuvit. Liberaliter iis ignovit qui
per vexationes iniuriasque dolorem ei attulerunt, quas ille perquam comiter
fortiterque toleravit. Prudens fuit et in institutis condendis circumspectus necnon ut spiritalis moderator cautus. Instituti Regulam ad amussim observavit, quod iuste rexit. Suis in multiplicibus operibus agendis spiritalem alimoniam precatione,
erga Eucharistiam Nazarethanamque Familiam devotione invenit. Patres enim Iesu
Cordi, Fratres S. Ioseph, Sorores Virginis Mariae Cordi devovit.
Omnibus in rebus modestus fuit, singularem in modum pauper, oboediens et
castus. Superiorum voluntati etiam postremis difficillimisque vitae annis
obsecundavit. Domum suam adiit, ubi sollerter sacerdotale ministerium sustinere
perrexit. Vindini die XX mensis Ianuarii anno MDCCCLXXIII mortuus est, ut vitam
aeternam, quemadmodum speraverat, attingeret.
Eius propter sanctitatis famam Episcopus Vindinensis anno MCMXLVIII
beatificationis canonizationisque per Processus Ordinarii celebrationem Causam
incohavit. His omnibus iure statutis perfectis rebus, die XII mensis Aprilis anno MMIII de
virtutibus heroum in modum exercitis et die XXVIII mensis Aprilis anno MMVI de
miraculo eius intercessioni adscripto decreta prodierunt. Statuimus igitur ut
beatificationis ritus Vindini die XV mensis Septembris anno MMVII celebraretur.
Hodie igitur de mandato Nostro Venerabilis Frater Noster Iosephus S.R.E. Cardinalis Saraiva Martins, Congregationis de Causis Sanctorum Praefectus, textum Litterarum Apostolicarum legit, quibus Nos in Beatorum
numerum Venerabilem Servum Dei Basilium Antonium Mariam Moreau adscribimus:
Nos, vota Fratris Nostri Iacobi Mauricii Faivre, Episcopi Cenomanensis,
necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu multorumque christifidelium
explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra
Apostolica facultatem facimus ut Venerabilis Servus Dei Basilius Antonius Maria
Moreau, presbyter, conditor Congregationis Sanctae Crucis, qui vitam suam
dicavit ministerio pastorali atque educationi ad Ecclesiae necessitatibus
subveniendum, Beati nomine in posterum appelletur, eiusque festum die vicesima
Ianuarii, cum transiit in caelum, in locis et modis iure statutis quotannis
celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.
Haec vero quae hodie statuimus, firma usquequaque esse volumus ac valida fore iubemus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XV mensis
Septembris, anno MMVII, Pontifıcatus Nostri tertio.
De mandato Summi Pontificis
THARCISIUS card. BERTONE
Secretarius Status
*A.A.S., vol. C (2008), n. 7, pp. 421-423
|