The Holy See
back up
Search
riga

BENEDICTUS PP. XVI

LITTERAE APOSTOLICAE

VENERABILIBI DEI SERVO STANISLAO A IESU MARIA Papczyǹski  
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR*

 

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Omnia vestra in caritate fiant (1 Cor 16,14).

Verba haec Venerabilis Servus Dei Stanislaus a Iesu Maria Papczyǹski (baptismi nomine: Ioannes), conditor Congregationis Clericorum Marianorum ab Immaculata Conceptione B.V.M. suis spiritalibus filiis repetere solebat, veluti christianae vitae religiosaeque regulam. Salutifer amor Dei Unius et Trini, qui in corda hominum per Paschales eventus diffusus est et in mysterio manifestatus Immaculatae Conceptionis Beatissimae Virginis Mariae, fons fuit inexhaustus roboris, inspirationis, apostolicorum inceptorum quae fundationem promovebant novi Instituti religiosi ex parte Servi Dei Stanislai a Iesu Maria Papczyǹski. In Podegrodzie natus est, in Polonia, ex quadam copiosa agricolarum familia, die XVIII mensis Maii anno MDCXXXI. Parentes viribus non parcebant et mediis ut in catholico spiritu formarent eum et bene instituerent. Mediis scholis expletis atque duobus philosophiae annis, viginti et tres annos natus, vocationis ad vitam religiosam omnino conscius in Ordinem ingressus est Clericorum Regularium Pauperum Matris Dei Scholarum Piarum, contra parentum oppositionem, praesertim matris. In novitiatu nomen accepit Stanislaum a Iesu Maria. Die XXII mensis Iulii anno MDCLVI religiosa vota nuncupavit et die XII mensis Martii anno MDCLXI sacerdos est ordinatus. Ab initio, evangelica permotus vocatione ad perfectionem, diligentissime ad propriam tetendit sanctificationem, confratrum atque illorum qui eius pastorali sollicitudini erant concrediti. Brevi tempore, potissimum Varsaviae, peculiaria ob dona a Deo accepta atque cotidianae vitae iter, pernotus factus est veluti aptus educator atque artis rhetoricae professor, praeclarus praedicator, sapiens confessarius, cuius adiumento tum pauperes fruebantur tum divites et nobiles ecclesiastici. Diligenter curans spiritalem vitam Ordinis, illo tempore quibusdam obnoxii mutationibus, suam signifı`cavit opinionem pro pristina Instituti vita observanda. Ob contentiones quas vixit, plurimos passus est dolores, ex quibus uberes collegit fructus, detegens Christi passionem eique adhaesionem. Eodem tempore in animo volutabat novam religiosam communitatem, cuius divina visio a Spiritu Sancto fuit animo impressa suo . Anno MDCLXIX licentiam petiit Ordinem relinquendi quam per breve apostolicum accepit anno MDCLXX. Attento eius magno amore erga consecratam vitam, ut ad effectum perduceret novam communitatem, eodem tempore quo indultum accepit dimissionis, coram adstantibus, inter quos aderat vice-provincialis Ordinis, Oblationem legit, divina inspiratione in forma religiosorum votorum compositam, actum plenae donationis Deo Uni et Trino atque Matri Dei Mariae Immaculatae, atque voluntatem significavit condendae Societatis Clericorum Marianorum Immaculatae Conceptionis.

Statim opus aggressus est: de Posnaniensis Episcopi consensu album induxit habitum, Normam vitae scripsit, in qua mentem novae communitatis definivit, atque sodales coepit quaerere. Anno MDCLXXIII ecclesiasticam accepit primi conventus approbationem, anno MDCLXXIX dioecesanam Instituti atque anno MDCXCIX pontifı`ciam. Eodem tempore, discrimen prosequens, fundator, conscius sui charismatis, personali indole communitatem ditavit: promovit nempe cultum et amorem erga Immaculatam Conceptionem Beatissimae Virginis Mariae, in qua uberrimum perspiciebat et salvificum Dei amorem pro nomine; orationes et sacrificia obtulit pro defunctis quae ex puro amore Dei emanabant – sicut ille dicere solebat; adiumentum parochis praebuit ac, vigore socialis suae sollicitudinis, auxilium pro corpore et spiritu adferebat, potissimum humili populo praestitit. Certus de universali vocatione ad sanctitatem, scripsit commentationem cui titulus Templum Dei Mysticum et anno MDCLXXV publici iuris eam fecit in qua exemplum exposuit christianae sanctitatis veluti mysticum templum Dei. Adhuc vivens ab aliis sanctus habebatur, atque populus proprios dolores difficilesque quaestiones eius recto iudicio precibusque commendabat. Amore circumdatus et oratione suorum spiritalium fı`liorum quos benedicebat atque adhortabatur ad fidelitatem vocationi, die XVII mensis Septembris anno MDCCI pie in Domino obdormivit dicens: In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum . Beatificationis causa Servi Dei Posnaniensi in dioecesi initium cepit anno MDCCLXVII et usque ad annum MDCCLXIX acta est. Anno MDCCLXXV processus canonicus est suspensus, tum ob documentorum exiguitatem eius vitam respicientium, tum ob vexationem in Ecclesiam ex parte civilis auctoritatis. Tamen apud populum eiusque spiritales filios viva semper manebat eius sanctitatis memoria; plurimi ad eius decurrebant intercessionem et innumeri scriptores eius morali religiosoque exemplo alliciebantur. Historicis superatis diffıcultatibus, processus anno MCMLIII est resumptus, post confirmationem renatae Congregationis Clericorum Marianorum. Die XIII mensis Iunii anno MCMXCII, Ioannes Paulus Papa II, dilectus Noster Praedecessor, declaravit Servum Dei virtutes theologales, cardinales iisque adnexas heroicum in modum exercuisse. Die proinde XVI Decembris mensis anno MMVI Nosmet Ipsi disposuimus ut Decretum super miraculo promulgaretur intercessioni eiusdem Servi Dei attributo, quod consistebat in inopinata resumpta gravitate actu post spontaneam interrumptionem ob internum abortum echographice probatum . Quapropter decrevimus ut ritus beatificationis apud Sanctuarium Marianum Licheǹ, in Polonia, die XVI celebraretur mensis Septembris anno MMVII, eique nomine Nostro praeesset Venerabilis Frater Noster Tharsicius S.R.E. Cardinalis Bertone, munus Secretarii Status exercens.

Hodie igitur in Licheǹ praefatus sacrorum Antistes de mandato Nostro textum Litterarum Apostolicarum legit, quibus Nos in Beatorum numerum adscribimus Venerabilem Servum Dei Stanislaum a Iesu Maria Papczyǹski:

Nos, vota Fratris Nostri Stanislai Gadecki, Archiepiscopi Posnaniensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabilis Servus Dei Stanislaus Papczyǹski, presbyter, conditor Congregationis Clericorum Marianorum sub titulo Immaculatae Conceptionis Beatissimae Virginis Mariae, qui suffragii orationi pro defunctis se dedit atque populi christianae institutıoni, Beati nomine in posterum appelletur, eiusque festum die duodevicesima Maii in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Quod autem decrevimus, volumus et nunc et in posterum tempus vim habere, contrariis rebus minime quibuslibet officientibus.

Datum Romae, apud Sanctum Perrum, sub anulo Piscatoris, die XVI mensis Septembris, anno MMVII, Pontifıcatus Nostri tertio.

De mandato Summi Pontificis

THARCISIUS card. BERTONE
Secretarius Status


*A.A.S., vol. C (2008), n. 7, pp. 424-426

top