The Holy See
back up
Search
riga

BENEDICTUS PP. XVI

LITTERAE APOSTOLICAE

Venerabili Dei Servae Albertinae Berkenbrock
caelitum Beatorum tribuitur dignitas*

 

Ad perpetuam rei memoriam. — ę An nescitis quoniam corpus vestrum templum est Spiritus Sancti, qui in vobis est, quem habetis a Deo, et non estis vestri? Ľ (1 Cor 6, 19).

Albertina Berkenbrock iuvenis brevem per vitae suae cursum se intellexisse et Pauli Apostoli verba complevisse ostendit. Etenim de suo corpore sacrato plane conscia, mori maluit quam se peccato inquinare.

Sectatrix haec Redemptoris in Brasilia in pago Sancti Aloisii municipii Imaruž die XI mensis Aprilis anno MCMXIX a familia germanica, modica quidem et christiana, orta est. Tum sua in domo, tum in paroecia, ubi catecheticae doctrinae studuit, ad evangelica praecepta est instituta. Die IX mensis Martii anno MCMXXV Confirmationis sacramentum recepit et ad sacram Eucharistiam die XVI mensis Augusti anno MCMXXVIII primum accessit.

Domestica officia itemque rustica opera oboediens docilisque libenter gerere solebat. In pietatem praeterea et in meditationem omnino inclinabat. Assidue sacramenta recipere atque Sanctae Missae interesse ferventer consuevit. Vitae simplicis praebuit exemplum, sed Domini voluntati fidelis, Cui omnibus ex partibus obsequi cupiebat. Per sacram Eucharistiam, orationem, erga Virginem Mariam, quam sancti rosarii precatione invocabat, erga sanctum Aloisium Gonzaga devotionem, suam fidem aluit. Cum in indigentioribus Domini vultum inspiceret, suam caritatem in pauperiores parvulos potissimum vertebat: inter illos amabiliter versabatur atque cum iisdem sua cibaria communicabat. Suum propter animum humilem, comem, lenem sibi omnium conciliavit benevolentiam. Bonitatis plena ne aspere tractantibus quidem aversabatur. Modicis vestimentis utebatur ac suam puritatem curiose ita custodiebat, ut ad eam integram servandam suam traderet vitam. Postmeridiano enim tempore diei XV mensis Iunii anno MCMXXXI, operarius quidam, a familia conductus, dum solus esset cum ea, ab eadem turpia poposcit atque, cum ipsa hoc detrectavisset, eam violare est conatus. Dei Servam denique firmiter resistentem iugulavit.

Martyrii fama, quae post Albertinae obitum emersit, annorum decursu increbruit atque effecit ut Episcopus Florianopolitanus anno MCMLII beatificationis Causam seu martyrii declarationem incoharet. Rite absolutis iure statutis rebus, decretum super martyrio die XVI mensis Decembris anno MMVI editum est. Statuimus igitur ut beatificationis ritus in Brasilia, TubaraoŽnsi in urbe, die XX mensis Octobris anno MMVII celebraretur.

Hodie igitur de mandato Nostro Venerabilis Frater Noster Iosephus S.R.E. Cardinalis Saraiva Martins, Congregationis de Causis Sanctorum Praefectus, textum Litterarum Apostolicarum legit, quibus Nos in Beatorum Album Venerabilem Dei Servam Albertinam Berkenbrock adscribimus:

Nos, vota Fratris Nostri Hyacinthi Bergmann, Episcopi TubaraoŽnsis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabilis Serva Dei Albertina Berkenbrock virgo et martyr, christifidelis laica, quae ob amorem Christi dignitatem corporis sui defendit et virginitatem, usque ad vitae immolationem, Beatae nomine in posterum appelletur, eiusque festum die decima quinta Iunii, qua in caelum nata est, in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Haec vero quae hodie statuimus firma usquequaque esse volumus ac valida fore iubemus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XX mensis Octobris, anno MMVII, Pontificatus Nostri tertio.

De mandato Summi Pontificis

THARCISIUS card. BERTONE
Secretarius Status


*A.A.S., vol. CI (2009), n. 9, pp. 764-765

 

top