The Holy See
back up
Search
riga

BENEDICTUS PP. XVI

LITTERAE APOSTOLICAE

Venerabilibus Dei Servis martyribus
Emmanueli Gňmez Gonzŕlez et Adilio Daronch
caelitum Beatorum tribuitur dignitas*

 

 

Ad perpetuam rei memoriam. — « Quis nos separabit a caritate Christi? » (Rom 8, 35).

Venerabiles Dei Servi Emmanuel Gmez González sacerdos et Adilius Daronch iuvenis laicus, Ecclesiae inservientes gravia quaedam susceperunt, usque ad extremum caritatis testimonium, vita pro fide oblata. In periculo versantes, a Christi amore seiungi haud sunt passi, pro eo mori optantes. Emmanuel Gmez González die XXIX mensis Maii anno MDCCCLXXVII in Hispania est ortus in dioecesi Tudensi-Vicensi. Cum sacerdotium affectaret, curriculo toto institutionis absoluto, anno MCMII ordine sacro est auctus atque postea ministerium sua in dioecesi agere coepit. Anno MCMIV Lusitaniam petiit atque variis in Bracarensis archidioecesis locis parochi munus sustinuit, qui studio quidem et apostolico fervore suis in exercendis officiis eminuit.

In Ecclesiam Lusitaniae persecutione saeviente, se in Brasilianum solum contulit, scilicet ad oppidum Soledade dioecesis Sanctae Mariae. Brevi inibi exacto tempore, paroecia Nonoai ei est commissa. Latior erat ille ager, qui a compluribus indigenis incolebatur. Dei Servus paterno amore adlaboravit multumque virium insumpsit ut eos ad Christum perduceret. Id apud fideles paroeciae Malemeira das Missőes patravit, cuius nominatus erat administrator, priore officio retento.

Adilius Daronch die XXV mensis Octobris anno MCMVIII in Brasilia, Rivi Magni Australis in civitate, nominatim in oppido Dońa Francisca, natus est. In missionariorum schola litteris operam dabat atque saepe Dei Servum Emmanuelem Gómez González, pastorales visitationes agentem, comitari solebat.

Sic accidit anno MCMXXIV, cum pastorales ob rationes Silvas Tręs Passos  peterent, quae a Brasiliensibus colonis habitabantur quaeque proximae erant Argentinae nationi. Locis in illis magna seditiosorum multitudo grassabatur.

Dei Servus Emmanuel Gómez González strenue vim damnavit, plane quid esset eventurum sciens, qui potius ad concordiam pacemque eos incitavit. Complures post stationes ministerii pastoralis gratia, die XXI mane, anno MCMXXIV, Dei Servus eiusque iuvenis adiutor in oppido Feijăo Miů do constiterunt, quaesituri quae aptior esset via ut ad locum Tręs Passos pervenirent.

Quidam milites auxilium se ferre dixerunt, at contra Ecclesiae eius ministrorum osores, insidias locaverunt eosque saeve necaverunt.

Dei populus eos statim habuit martyres. Huiusmodi annorum decursu perstante fama, Episcopus Vestphalenianus anno MCMXCVI beatificationis seu declarationis martyrii incohavit Causam. Absolutis rebus iure statutis, Theologi Consultores in Peculiari Consilio diei XXV mensis Maii anno MMIV et Patres Cardinales et Episcopi in Sessione Ordinaria diei XVII mensis Ianuarii anno MMVI agnoverunt Venerabilium Dei Servorum mortem verum martyrium fuisse. Nos Ipsi facultatem fecimus ut Congregatio de Causis Sanctorum Decretum super Martyrio die XVI mensis Decembris anno MMVI evulgaret.

Statuimus ergo die VII mensis Februarii anno MMVII ut Beatificationis ritus Vestphaleniana in urbe die XXI mensis Octobris anni MMVII celebraretur.

Hodie igitur de mandato Nostro Venerabilis Frater Noster Iosephus S.R.E. Cardinalis Saraiva Martins, Congregationis de Causis Sanctorum Praefectus, textum Litterarum Apostolicarum legit, quibus Nos in Beatorum numerum Venerabiles Servos Dei Emmanuelem Gómez González et Adilium Daronch adscribimus:

Nos, vota Fratris Nostri Zenonis Hastenteufel, Episcopi olim Vestphaleniani, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Emmanuel Gómez González, presbyter et martyr, alacer Evangelii praeco, et Adilius Daronch, christifidelis laicus et martyr, ad divina mysteria fideliter assistens, Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum die vicesima prima Maii, qua in caelum nati sunt, in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Quod autem decrevimus, volumus et nunc et in posterum tempus vim habere, contrariis rebus minime quibuslibet officientibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXI mensis Octobris, anno MMVII, Pontificatus Nostri tertio.

De mandato Summi Pontificis

THARCISIUS card. BERTONE
Secretarius Status


*A.A.S., vol. C (2008), n. 9, pp. 599-601

 

top