The Holy See
back up
Search
riga

BENEDICTUS PP. XVI

LITTERAE APOSTOLICAE

VENERABILI DEI SERVO FRANCISCO JÄGERSTÄTTER
CAELITUM  BEATORUM TRIBUITUR DIGNITAS*

 

Ad perpetuam rei memoriam. — « Omnia possideo, Biblia sacra habeo, nulla re indigeo ».

Verbis his Venerabilis Dei Servus Franciscus Jägerstätter, antequam necaretur, sacerdotem est allocutus, qui ei postrema sacramenta ministraverat. Divina gratia roboratus, iniqua regiminis nazistarum mandata detrectavit.

Licet de periculis esset conscius hac voluntate sibi instantibus, minime dubitavit suam vitam tradere, dummodo fidelitatis vinculum non amitteret, quo cum Christo et Ecclesia vinciebatur, atque martyrii palmam est consecutus.

Strenuus hic Domini testis in Austria in oppido S. Radegundis, haud longe a Bavaria, die XX mensis Maii anno MCMVII a femina innupta ortus est. Eo puero mater Henrico Jägerstätter nupsit, qui eum adoptavit eique suum nomen dedit. Vilicus ac fossor operari in Bavaria atque Stiria coepit; domum exinde rediit, quoniam vitricus morbo est correptus et domestica negotia ei fuerunt ministranda.

Anno MCMXXXIII filiam genuit, quam secum tenuisset nisi mater obstitisset. Convenit porro Franciscam Schwanninger mulierem perquam catholicam, qui per eius exemplum fideique testificationem, quacum anno MCMXXXVI matrimonium iniit, vitae rationes immutavit. Ecclesiae praeceptis prorsus se addixit atque Sacramentis assidue receptis, Sacrarum Scripturarum lectione meditationeque necnon ceteris probandis scriptis atque multiplicibus devotionibus itemque pietate potissimum in Sacrum Cor et Beatam Virginem Mariam spiritalitatem alere coepit.

Tres filias genuit quas christianis rationibus instituit quibusque probitatis vitae exemplum exhibuit, sua complens ipsius officia. Cum Ecclesiae prorsus adhaereret, regimen nazistarum aversari coepit. Eorum inceptorum, quae iuvare illud regimen possent, particeps esse noluit neque subsidia, quae familiis complurium membrorum tribuebantur, accepit.

Anno MCMXL ad nomen militae dandum vocatus est, sed paulo post « necessarius » est declaratus ad sua praedia curanda ideoque domum rediit.

Mense Octobri subsequenti iterum vocatur. Inter milites suam fidem palam declarabat, se gravibus vexationibus offerens. Impediebatur quoque ne Missae interesset, quam ut participaret gravia variaque pericula inire non dubitabat. Die VIII mensis Decembris anno MCMXL Tertium Ordinem S. Francisci est ingressus.

Anno MCMXLIII cum denuo ad militiam vocaretur, id detrectavit, cum sicut christianus iniquum bellum gerere non posset. Cum hoc modo se gereret, non aliis causis movebatur, nisi ut evangelicis praeceptis sese aequaret. Promptum tamen se esse dixit ad militum sanitatis operam praestandam, sed eius postulatum non est receptum. Apud militare tribunal est iudicatus atque die VI mensis Iulii capite est damnatus. Lentiae ac Berolini est detentus. Cum in vinculis esset, vexatus est et tortus, ut catholicam fidem repudiaret, quod ipse respuit. Uxori scribere solebat atque in quadam epistula palam significavit se mortem propter Christi amorem accepturum. Autumavit enim:

« Nostro Salvatori gratias ago, quia pro Eo pati potui et pro Eo mori potero ».

Die IX mensis Augusti anno MCMXLIII Brandenburgi est interemptus. Exoptaverat ut necatio ante sollemnitatem in Assumptione B. Mariae Virginis eveniret, ut eandem in caelo celebrare posset: tale in laico propositum perquam altam fidem secum fert.

Dei populus statim eum verum martyrem putavit. Eius perstante etiam post mortem fama, Linciensis Episcopus anno MCMXCIX beatificationis seu declarationis martyrii Causam per dioecesanam inquisitionem incohavit, postquam antea nonnulli testes sententiam sunt rogati, ne probationes perirent. Haec inquisitio a Congregatione de Causis Sanctorum per decretum diei III mensis Octobris anno MMIII est agnita. His absolutis iure statutis rebus, Theologi Consultores in Peculiari Congressu diei XXXI mensis Martii anno MMVI necnon Patres Cardinales Episcopique in Sessione Ordinaria diei XX mensis Februarii anno MMVII agnoverunt Dei Servi mortem verum fuisse martyrium. Facultatem ideo fecimus Congregationi de Causis Sanctorum ut decretum “super martyrio” die I mensis Iunii anno MMVII evulgaret.

Statuimus igitur ut beatificationis ritus Lentiae die XXVI mensis Octobris anno MMVII celebraretur.

Hodie igitur de mandato Nostro Venerabilis Frater Noster Iosephus S.R.E. Cardinalis Saraiva Martins, Congregationis de Causis Sanctorum Praefectus, textum Litterarum Apostolicarum legit, quibus Nos in Beatorum numerum Venerabilem Servum Dei Franciscum Jägerstätter adscribimus:

Nos, vota Fratris Nostri Aloisii Schwarz, Episcopi Linciensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabilis Servus Dei Franciscus Jägerstätter, martyr, paterfamilias, qui abnegato liberalique animo suam vitam obtulit rectam servans conscientiam in fidelitate erga Evangelium et pro humanae personae dignitate, Beati nomine in posterum appelletur, eiusque festum die vicesima prima mensis Maii in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Quod autem decrevimus, volumus et nunc et in posterum tempus vim habere, contrariis rebus minime quibuslibet officientibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVI mensis Octobris, anno MMVII, Pontificatus Nostri tertio.

De mandato Summi Pontificis

THARCISIUS card. BERTONE
Secretarius Status


*A.A.S., vol. C (2008), n. 7, pp. 430-432

top