 |
BENEDICTUS PP. XVI
LITTERAE APOSTOLICAE
Venerabilibus Dei Servis Cruci
Laplana y Laguna, episcopo, et Ferdinando Español Berdié, presbytero,
Beatorum martyrum honores decernuntur*
Ad perpetuam rei memoriam. — « Bonum certamen certavi, cursum
consummavi, fıdem servavi »(2 Tim 4, 7).
Coniuncti fide coniuncti et martyrio. Episcopus Crux Laplana y Laguna eiusque
peculiaris secretarius, presbyter videlicet Ferdinandus Español Berdié, fidei
odio nocte inter diem VII et VIII mensis Augusti anno MCMXXXVI sunt occisi,
exemplaria fidelitatis non solum erga Dominum Christum, sed etiam erga gregem
sibi concreditum. Revera tum episcopus tum presbyter, eius secretarius,
confugere noluerunt ut vitam servarent, sed cum populo Dei manserunt ad
testificandam, etiam sanguine, necessitudinem quae ipsos cum fide iunxerat atque
dioecesi Conchensi in Hispania, tristibus diebus vexationis in Catholicam
Ecclesiam.
Venerabilis Servus Dei Crux Laplana y Laguna anno MDCCCLXXV in loco Plan de
Aragón est natus, provincia in Oscensi, dioecesi in Barbastrensi, ex antiqua et
nobili familia. Cum sacerdotalem condicionem pro mundana vita eligeret, dioecesanum ingressus est seminarium atque ad sacerdotalem constitit
ordinationem, quam die XXIV mensis Septembris anno MDCCCXCVIII accepit.
Curriculis expletis iuris canonici Caesaraugustae, multa obiit munera, tum professorem tum pastorem agens. Die XXVI mensis Martii anno MCMXXII Episcopus est consecratus atque pastorale incohavit Conchae ministerium. XIV per annos operam dedit ut tum spiritaliter tum in structuris dioecesis
renovaretur.
Venerabilis Servus Dei Ferdinandus Español Berdié anno MDCCCLXXV in loco
Anciles provinciae Oscensis, dioecesi in Barbastrensi, est ortus. Postquam
gradum doctoratus in iure canonico et civili assecutus est, Barbastrense
seminarium est ingressus atque sacerdos die I mensis Iunii anno MCMI est
ordinatus. Fideliter multis pastoralibus ministeriis sua in dioecesi expletis,
anno MCMXXII novo ab Episcopo Conchensi est vocatus ut munus a secretis
exerceret. Postquam Episcopus comprehensus est, etiamsi fugere potuit, decrevit
eum usque ad postremum supplicium prosequi. Absolutione mutuo impertita atque
anima ad occursum cum Bono Pastore parata, in fidei odium et Catholicae
Ecclesiae crudeliter sunt trucidati.
Annis MCMLIII-MCMLVI dioecesi in Conchensi Processu Ordinario instituto, in
Congressu Peculiari Consultorum Theologorum die XVII mensis Februarii anno MMIV
atque in Sessione Ordinaria Patrum Cardinalium et Episcoporum die VII mensis
Iunii anno MMV certum est habitum occisionem Venerabilium Servorum Dei verum
fuisse martyrium. Die XXVIII mensis Aprilis anno MMVI Nosmet Ipsi facultatem fecimus ut Decretum super martyrio evulgaretur.
Deinde ut sollemnis ritus beatifı`cationis Romae ageretur die XXVIII mensis
Octobris anno MMVII decrevimus.
Hodie igitur Romae, in Foro ante Basilicam sancti Petri, de mandato Nostro Iosephus S.R.E. Cardinalis Saraiva Martins, Congregationis de Causis Sanctorum Praefectus, textum Litterarum Apostolicarum legit, quibus Nos in Beatorum numerum adscribimus Venerabiles Servos Dei Crucem Laplana y Laguna, episcopum, et Ferdinandum Español Berdié, presbyterum.
Nos, vota Fratrum Nostrorum Aloisii Martınez Sistach, Archiepiscopi
Barcinonensis, Francisci Gil Hellın, Archiepiscopi Burgensis, Antonii S.R.E.
Cardinalis Cañizares Llovera, Archiepiscopi Toletani, Iosephi Mariae Yanguas
Sanz, Episcopi Conchensis, Antonii Angeli Algora Hernando, Episcopi Civitatis
Regalensis, Iacobi Garcıa Aracil, Archiepiscopi Emeritensis Augustani-Pacensis,
Antonii Mariae S.R.E. Cardinalis Rouco Varela, Archiepiscopi Matritensis, Caroli
Osoro Sierra, Archiepiscopi Ovetensis, Caroli S.R.E. Cardinalis Amigo Vallejo,
O.F.M., Archiepiscopi Hispalensis, Raimundi del Hoyo López, Episcopi Giennensis,
Vincentii Jiménez Zamora, Episcopi Santanderiensis, Ioannis Antonii Reig Pla,
Episcopi Carthaginensis in Hispania, Caroli Soler Perdigó, Episcopi Gerundensis,
Antonii Dorado Soto, Episcopi Malacitani, atque Cyriaci Benavente Mateos,
Episcopi Albasitensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu
multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto,
auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei:
Lucas a Sancto Ioseph Tristany Pujol, presbyter professus Ordinis Fratrum
Discalceatorum Beatae Mariae Virginis de Monte Carmelo;
Leonardus Iosephus Aragonés Mateu, religiosus professus Instituti Fratrum
Scholarum Christianarum, Apollonia Lizarraga a Sanctissimo Sacramento, religiosa
professa et moderatrix generalis Congregationis Carmelitanarum a Caritate,
necnon LXI Socii et Sociae;
Bernardus Fábrega Juliá, religiosus professus Instituti Fratrum Maristarum a
Scholis;
Victor Chumillas Fernández, presbyter professus Ordinis Fratrum Minorum, et XXI
Socii eiusdem Ordinis;
Antherus Mateo Garcıa, paterfamilias, ex Tertio Ordine Sancti Dominici, et XI
Socii ex Secundo et Tertio Ordine Sancti Dominici;
Crux Laplana y Laguna, Episcopus Conchensis, et Ferdinandus Español Berdié,
presbyter;
Narcissus de Esténaga Echevarrıa, Episcopus Cluniensis, et X Socii;
Liberius González Nombela, presbyter, et XII Socii ex clero archidioecesis
Toletanae;
Eusebius a Iesu Infante Fernández Arenillas, presbyter professus Ordinis
Fratrum Discalceatorum Beatae Mariae Virginis de Monte Carmelo, et XV Socii
eiusdem Ordinis;
Felix Echevarrıa Gorostiaga, presbyter professus Ordinis Fratrum Minorum, et
VI Socii eiusdem Ordinis;
Theodosius Raphaël, religiosus professus Instituti Fratrum Scholarum Christianarum, et III Socii ex eodem Instituto;
Bonaventura Garcıa Paredes, presbyter professus Ordinis Fratrum Praedicatorum,
Michaël Léibar Garay, presbyter professus Societatis Mariae, et XL Socii;
Simon Reynés Solivellas et V Socii, professi ex Congregatione Missionariorum
a Ss. Cordibus Iesu et Mariae necnon ex Congregatione Sororum Franciscalium
Filiarum Misericordiae, et Prudentia Canyelles i Ginestá, laica;
Caelestinus Iosephus Alonso Villar et IX Socii, ex Ordine Fratrum
Praedicatorum;
Angelus Maria Prat Hostench et XVI Socii, ex Ordine Fratrum Beatae Mariae
Virginis de Monte Carmelo;
Henricus Sáiz Aparicio et LXII Socii, ex Societate Sancti Francisci Salesii;
Marianus a Sancto Ioseph Altolaguirre y Altolaguirre et IX Socii, ex Ordine
Sanctissimae Trinitatis;
Euphrasius a Iesu Infante Barredo Fernández, presbyter professus Ordinis
Fratrum Discalceatorum Beatae Mariae Virginis de Monte Carmelo;
Laurentinus Alonso Fuente, Vergilius Lacunza Unzu et XLIV Socii ex Instituto
Fratrum Maristarum a Scholis;
Henricus Izquierdo Palacios, presbyter, et XIII Socii, ex Ordine Fratrum
Praedicatorum;
Ovidius Bertrandus Anuncibay Letona, Hermenegildus Laurentius Sáez Manzanares,
Lucianus Paulus Garcıa Garcıa, Stanislaus Victor Cordero Fernández et Laurentius
Iacobus Martınez de la Pera y Alava, religiosi professi Instituti Fratrum
Scholarum Christianarum, atque Iosephus Maria Cánovas Martínez, presbyter
dioecesanus;
Maria a Monte Carmelo, Rosa et Magdalena Fradera Ferragutcasas, sorores
professae Congregationis Filiarum Sanctissimi et Immaculati Cordis Mariae;
Avellinus Rodrıguez Alonso, presbyter professus ex Ordine Fratrum Sancti
Augustini, et XCVII Socii eiusdem Ordinis, necnon VI Socii ex clero dioecesano;
Emmanuela a Corde Iesu Arriola Uranga et XXII Sociae, ex Congregatione
Ancillarum Adoratricum Sanctissimi Sacramenti et Caritatis;
qui in Hispania vicesimo saeculo sanguinem suum effuderunt testimonium
perhibentes de Evangelio Iesu Christi, Beati nomine in posterum appellentur,
eorumque festum die sexta Novembris in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sanctii.
Quod autem decrevimus, volumus et nunc et in posterum tempus vim habere, contrariis rebus quibuslibet non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVIII mensis Octobris, anno MMVII, Pontifıcatus Nostri tertio.
De mandato Summi Pontificis
THARCISIUS card. BERTONE
Secretarius Status
*A.A.S., vol. C (2008), n. 12, pp. 821-825
|