BENEDICTUS PP. XVI
LITTERAE APOSTOLICAE
Venerabilibus Servis Dei Liberio González Nombela, presbytero, et XII Sociis
ex clero
archidioecesis Toletanae
Beatorum martyrum honores decernuntur*
Ad perpetuam rei memoriam. — « Quia eris testis illi ad omnes homines eorum » (Act 22, 15).
Venerabiles Servi Dei Liberius González Nombela et XII Socii, inter quos unus fuit subdiaconus XXII annos natus, ceteri autem presbyteri ex clero
archidioecesis Toletanae, fidem testificati sunt vitae suae oblatione. Cum enim
annis MCMXXXVI-MCMXXXIX in Hispania horribile grassaretur bellum civile, ipsi
interfıci maluerunt, ne fıdelitatis coniunctionem negarent cum Domino et cum
sancta catholica Ecclesia. Interempti sunt anno MCMXXXVI diversis in locis
archidioecesis Toletanae.
Ipsi sunt:
1. Liberius González Nombela, presbyter. Natus est die XXX mensis Decembris
anno MDCCCXCV in pago Santa Ana de Pusa. Die XVIII mensis Augusti necatus est.
2. Franciscus López-Gasco Fernández-Largo, presbyter. Natus est die IV mensis Octobris anno MDCCCLXXXVIII in pago Villacañas. Die
XIX mensis Augusti necatus est.
3. Michaël Beato Sánchez, presbyter. Natus est die X mensis Aprilis
anno MCMXI in pago La villa de Don Fadrique. Die VIII mensis Septembris necatus est.
4. Bartholomaeus Rodrıguez Soria, presbyter. Natus est die VII mensis
Septembris anno MDCCCXCIV in pago Ripèar. Die XXIX mensis Iulii necatus est.
5. Mamertus Carchano Carchano, presbyter. Natus est die XXI mensis Iulii
anno MDCCCLXXIX in pago Elche de la Sierra. Die VIII mensis Septembris necatus est.
6. Agricola Rodrıguez Garcıa de los Huertos, presbyter. Natus est die XVIII
mensis Martii anno MDCCCXCVI in urbe Consuegra. Die XXI mensis Iulii necatus est.
7. Satuminus Ortega Montealegre, presbyter. Natus est die XXIX mensis
Novembris anno MDCCCLXVI in pago Brihuega. Inter diebus V et VI mensis Augusti
necatus est.
8. Dominicus Sánchez Lázaro, presbyter. Natus est die IV mensis Augusti anno
MDCCCLX in pago Puebla de Montalbán. Die XII mensis Augusti necatus est.
9. Ioachimus de la Madrid Arespacochaga, presbyter. Natus est die VI mensis
Novembris anno MDCCCLX in pago Bellver. Die I mensis Augusti necatus est.
10. Iustinus Alarcón Vera, presbyter. Natus est die I mensis Augusti anno
MDCCCLXXXV in pago Fuensalida. Die I mensis Augusti necatus est.
11. Iosephus Polo Benito, presbyter. Natus est die XXVII mensis Ianuarii
anno MDCCCLXXIX in urbe Salamanca. Die XXIV mensis Augusti necatus est.
12. Franciscus Maqueda López, subdiaconus. Natus est die X mensis Augusti
anno MCMXIV in pago Villacañas. Die XII mensis Septembris necatus est.
13. Richardus Pla Espí, presbyter. Natus est die XII mensis Decembris anno
MDCCCXCVIII in pago Agullent. Die XXX mensis Iulii necatus est.
Populus Dei universos hos Dei Servos fidei consideravit martyres. Huiusmodi
fama augescens in annos permovit Eminentissimum Dominum Henricum S.R.E.
Cardinalem Pla y Deniel, Archiepiscopum Toletanum, ut anno MCMLXIII Causam incoharet beatificationis seu declarationis martyrii. Expletis inde omnibus iure statutis, Nos Ipsi die XXVIII mensis Aprilis anno MMVI promulgationem iussimus Decreti de martyrio, ac proinde statuimus sollemnem
ritum eorum beatificationis die XXVIII mensis Octobris anni MMVII celebratum
iri.
Hodie igitur Romae, in Foro ante Basilicam Sancti Petri, ingenti adstante
turba ex Hispania aliisve nationibus catholicorum Pastorum et Christifidelium,
de mandato Nostro Iosephus S.R.E. Cardinalis Saraiva Martins, Congregationis de
Causis Sanctorum Praefectus, textum Litterarum Apostolicarum legit, quibus Nos
in Beatorum numerum adscribimus Venerabiles Servos Dei Liberium Gonza´lez
Nombela, presbyterum, et XII Socios ex clero archidioecesis Toletanae.
Nos, vota Fratrum Nostrorum Aloisii Martínez Sistach, Archiepiscopi
Barcinonensis, Francisci Gil Hellin, Archiepiscopi Burgensis, Antonii S.R.E.
Cardinalis Cañizares Llovera, Archiepiscopi Toletani, Iosephi Mariae Yanguas
Sanz, Episcopi Conchensis, Antonii Angeli Algora Hernando, Episcopi Civitatis
Regalensis, Iacobi Garcıa Aracil, Archiepiscopi Emeritensis Augustani-Pacensis,
Antonii Mariae S.R.E. Cardinalis Rouco Varela, Archiepiscopi Matritensis, Caroli
Osoro Sierra, Archiepiscopi Ovetensis, Caroli S.R.E. Cardinalis Amigo Vallejo,
O.F.M., Archiepiscopi Hispalensis, Raimundi del Hoyo López, Episcopi Giennensis,
Vincentii Jiménez Zamora, Episcopi Santanderiensis, Ioannis Antonii Reig Pla,
Episcopi Carthaginensis in Hispania, Caroli Soler Perdigó, Episcopi Gerundensis,
Antonii Dorado Soto, Episcopi Malacitani, atque Cyriaci Benavente Mateos,
Episcopi Albasitensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu
multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto,
auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei:
Lucas a Sancto Ioseph Tristany Pujol, presbyter professus Ordinis Fratrum
Discalceatorum Beatae Mariae Virginis de Monte Carmelo;
Leonardus Iosephus Aragonés Mateu, religiosus professus Instituti Fratrum
Scholarum Christianarum, Apollonia Lizarraga a Sanctissimo Sacramento, religiosa
professa et moderatrix generalis Congregationis Carmelitanarum a Caritate,
necnon LXI Sodi et Sociae;
Bernardus Fábrega Juliá, religiosus professus Instituti Fratrum Maristarum a
Scholis;
Victor Chumillas Fernández, presbyter professus Ordinis Fratrum Minorum, et XXI
Socii eiusdem Ordinis;
Antherus Mateo Garcıa, paterfamilias, ex Tertio Ordine Sancti Dominici, et XI
Socii ex Secundo et Tertio Ordine Sancti Dominici;
Crux Laplana y Laguna, Episcopus Conchensis, et Ferdinandus Español Berdié,
presbyter;
Narcissus de Esténaga Echevarría, Episcopus Cluniensis, et X Socii;
Liberius González Nombela, presbyter, et XII Socii ex clero archidioecesis
Toletanae;
Eusebius a Iesu Infante Fernández Arenillas, presbyter professus Ordinis
Fratrum Discalceatorum Beatae Mariae Virginis de Monte Carmelo, et XV Socii
eiusdem Ordinis;
Felix Echevarría Gorostiaga, presbyter professus Ordinis Fratrum Minorum, et
VI Socii eiusdem Ordinis;
Theodosius Raphaël, religiosus professus Instituti Fratrum Scholarum
Christianarum, et III Socii ex eodem Instituto;
Bonaventura García Paredes, presbyter professus Ordinis Fratrum Praedicatorum,
Michaël Léibar Garay, presbyter professus Societatis Mariae, et XL Socii;
Simon Reynés Solivellas et V Socii, professi ex Congregatione Missionariorum
a Ss. Cordibus Iesu et Mariae necnon ex Congregatione Sororum Franciscalium
Filiarum Misericordiae, et Prudentia Canyelles i Ginestá, laica;
Caelestinus Iosephus Alonso Villar et IX Socii, ex Ordine Fratrum
Praedicatorum;
Angelus Maria Prat Hostench et XVI Socii, ex Ordine Fratrum Beatae Mariae
Virginis de Monte Carmelo;
Henricus Sáiz Aparicio et LXII Socii, ex Societate Sancti Francisci Salesii;
Marianus a Sancto Ioseph Altolaguirre y Altolaguirre et IX Socii, ex Ordine
Sanctissimae Trinitatis;
Euphrasius a Iesu Infante Barredo Fernández, presbyter professus Ordinis
Fratrum Discalceatorum Beatae Mariae Virginis de Monte Carmelo;
Laurentinus Alonso Fuente, Vergilius Lacunza Unzu et XLIV Socii ex Instituto
Fratrum Maristarum a Scholis;
Henricus Izquierdo Palacios, presbyter, et XIII Socii, ex Ordine Fratrum
Praedicatorum;
Ovidius Bertrandus Anuncibay Letona, Hermenegildus Laurentius Sáez
Manzanares, Lucianus Paulus García García, Stanislaus Victor Cordero
Fernández et Laurentius Iacobus Martínez de la Pera y Alava, religiosi professi
Instituti Fratrum Scholarum Christianarum, atque Iosephus Maria Cánovas Martínez,
presbyter dioecesanus;
Maria a Monte Carmelo, Rosa et Magdalena Fradera Ferragutcasas, sorores
professae Congregationis Filiarum Sanctissimi et Immaculati Cordis Mariae;
Avellinus Rodrıguez Alonso, presbyter professus ex Ordine Fratrum Sancti
Augustini, et XCVII Socii eiusdem Ordinis, necnon VI Socii ex clero dioecesano;
Emmanuela a Corde Iesu Arriola Uranga et XXII Sociae, ex Congregatione
Ancillarum Adoratricum Sanctissimi Sacramenti et Caritatis;
qui in Hispania vicesimo saeculo sanguinem suum effuderunt testimonium
perhibentes de Evangelio Iesu Christi, Beati nomine in posterum appellentur,
eorumque festum die sexta Novembris in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.
Quod autem decrevimus, volumus et nunc et in posterum tempus vim habere, contrariis rebus quibuslibet non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVIII mensis Octobris, anno MMVII, Pontificatus Nostri tertio.
De mandato Summi Pontificis
THARCISIUS card. BERTONE
Secretarius Status
*A.A.S., vol. C (2008), n. 12, pp. 817-821
|