BENEDICTUS PP. XVI
LITTERAE APOSTOLICAE
Venerabilibus Servis Dei
Bonaventurae García Paredes, presbytero professo ex Ordine Fratrum Praedicatorum,
Michaëli Léibar Garay,
presbytero professo Societatis Mariae, et XL Sociis
Beatorum martyrum honores decernuntur*
Ad perpetuam rei memoriam. — « Mihi enim vivere Christus est et mori
lucrum » (Philp 1, 21).
Venerabiles Servi Dei Bonaventura García Paredes, Michaël Léibar Garay et XL
Socii aestimaverunt lucrum et gloriam morti occurrere propter Christi amorem.
Cum enim annis MCMXXXVI-MCMXXXIX in Hispania grassaretur bellum civile, ipsi
persecutionem subierunt catholicae fidei causa atque interfici maluerunt, nedum
fidelitatis unitatisque nexum negarent cum Domino et cum sancta catholica
Ecclesia. Obierunt diversis in locis archidioecesis Matritensis variisque in
condicionibus; communis omnium eorum fuit oblatio magnanimis propriae vitae pro
Christo. Horum XXXVIII pertinebant ad Ordinem Fratrum Praedicatorum (ex quibus
XXI ad provinciam Philippinarum, XIII ad provinciam Hispanicam et IV ad
provinciam Baeticam), IV autem ad Societatem Mariae.
Ipsi sunt:
A) Sodales Ordinis Fratrum Praedicatorum:
1. Bonaventura García Paredes, Magister Ordinis, presbyter. Natus est die XIX
mensis Aprilis anno MDCCCLXVI in Asturiae loco vulgo dicto Castañedo de Valdés.
Professionem religiosam nuncupavit anno MDCCCLXXXIV et presbyter est ordinatus
anno MDCCCXCI. Docuit apud Pontificiam Studiorum Universitatem Sancti Thomae in
urbe Manilensi, moderator exstitit in variis conventibus ac denique constitutus
est Magister Ordinis. Optimis eminuit dotibus scriptoris et praedicatoris. Bello
civili exardescente, coactus est diversa in loca confugere. Die XI mensis
Augusti anno MCMXXXVI arreptus a militibus subversionis, insequenti die
martyrium pertulit.
2. Innocentius García Díez, presbyter, pertulit martyrium die XIII mensis
Augusti.
3. Iosephus Santonja Pinsach, presbyter, pertulit martyrium die XV mensis
Augusti.
4. Petrus Ibáñez Alonso, presbyter, pertulit martyrium die XXVII mensis
Augusti.
5. Iosephus Maria López Carrillo, presbyter, pertulit martyrium die XXVII
mensis Augusti.
6. Leontius Arce Urrutia, presbyter, pertulit martyrium die XIV mensis
Septembris.
7. Emmanuel Álvarez Álvarez, presbyter, pertulit martyrium die XIV mensis
Septembris.
8. Theophilus Montes Calvo, religiosus, pertulit martyrium die XIV mensis
Septembris.
9. Cyprianus Alguacil Torredenaida, religiosus, pertulit martyrium die XV
mensis Octobris.
10. Iesus Villaverde Andrés, presbyter, pertulit martyrium die XVI mensis
Octobris.
11. Amatus Cubeñas Diego-Madrazo, presbyter, pertulit martyrium die XXX
mensis Novembris.
12. Ioannes Herrero Arroyo, religiosus, pertulit martyrium die XXVIII mensis
Novembris.
13. Iosephus Aloisius Palacio Muñiz, presbyter, pertulit martyrium die XXV
mensis Iulii.
14. Antonius Varona Ortega, presbyter, pertulit martyrium die XXV mensis
Iulii.
15. Hyginus Roldán Iriberri, religiosus, pertulit martyrium die XXV mensis
Iulii.
16. Ioannes Crespo Calleja, religiosus, pertulit martyrium die XXV mensis
Iulii.
17. Emmanuel Moreno Martínez, presbyter, pertulit martyrium die V mensis
Augusti.
18. Victor García Ceballos, presbyter, pertulit martyrium die V mensis
Augusti.
19. Eduardus González Santo Domingo, religiosus, pertulit martyrium die V
mensis Augusti.
20. Maximinus Fernández Marinas, presbyter, pertulit martyrium die XV mensis
Augusti.
21. Nicasius Romo Rubio, religiosus, pertulit martyrium die XXX mensis
Augusti.
22. Ludovicus Furones Arenas, presbyter, pertulit martyrium die XX mensis
Iulii.
23. Hyacinthus García Riesco, religiosus, pertulit martyrium die XX mensis
Iulii.
24. Iosephus López Tascón, presbyter, pertulit martyrium die XXV mensis
Iulii.
25. Isabellinus Carmona Fernández, presbyter, pertulit martyrium die VII
mensis Novembris.
26. Felix Alonso Muñiz, presbyter, pertulit martyrium die XXIV mensis
Novembris.
27. Vincentius Álvarez Cienfuegos, presbyter, pertulit martyrium die XXV
mensis Augusti.
28. Alfredus Fanjul Acebal, presbyter, pertulit martyrium die VII mensis
Novembris.
29. Ioannes Mendibelzùa Ocerín, presbyter, pertulit martyrium die VII mensis
Novembris.
30. Vincentius Rodríguez Fernández, presbyter, pertulit martyrium die VII
mensis Novembris.
31. Vincentius Peña Ruiz, presbyter, pertulit martyrium die XXX mensis
Novembris.
32. Reginaldus Hernández Ramírez, presbyter, pertulit martyrium die XIII
mensis Augusti.
33. Iosephus Gafo Muñiz, presbyter, pertulit martyrium die IV mensis Octobris.
34. Vitalis Luis Gómara, presbyter, pertulit martyrium die XVIII mensis
Novembris.
35. Iosephus Prieto Fuentes, religiosus, pertulit martyrium die XXVIII mensis
Novembris.
36. Franciscus Fernández Escosura, religiosus, pertulit martyrium die III
mensis Decembris.
37. Emmanuel Santiago Santiago, religiosus, pertulit martyrium die III mensis
Decembris.
38. Iosephus Delgado Pérez, novitius, pertulit martyrium die VII mensis
Novembris.
B) Sodales Societatis Mariae:
39. Michaël Léibar Garay, presbyter, pertulit martyrium die XXVIII mensis
Iulii.
40. Florentius Arnáiz Cejudo, religiosus, pertulit martyrium die XIII mensis
Septembris.
41. Sabinus Ayastuy Errasti, religiosus, pertulit martyrium die XIII mensis
Septembris.
42. Ioachimus Ochoa Salazar, religiosus, pertulit martyrium die XIII mensis
Septembris.
Populus Dei statim universos hos Dei Servos veros fıdei consideravit martyres.
Huiusmodi fama augescens in annos permovit Archiepiscopum Matritensem ut Causam
inchoaret beatificationis seu declarationis martyrii, per Processus Ordinarios
annis MCMLXI-MCMLXVI celebratos. Inde Congressus Peculiaris Consultorum
Theologorum die XXV mensis Maii anno MMIV, et Patres Cardinales et Episcopi, in
Sessione Ordinaria congregati die XVII mensis Ianuarii anno MMVI, agnoverunt
horum Venerabilium Servorum Dei verum martyrium. Nos Ipsi die XXVI mensis Iunii
anno MMVI concessimus promulgationem Decreti de martyrio, ac proinde statuimus
sollemnem ritum eorum beatificationis die XXVIII mensis Octobris anni MMVII
celebratum iri.
Hodie igitur Romae, in Foro ante Basilicam Sancti Petri, ingenti adstante
turba ex Hispania aliisve nationibus catholicorum Pastorum et Christifı`delium,
de mandato Nostro Iosephus S.R.E. Cardinalis Saraiva Martins, Congregationis de
Causis Sanctorum Praefectus, textum Litterarum Apostolicarum legit, quibus Nos
in Beatorum numerum adscribimus Venerabiles Servos Dei Bonaventuram García
Paredes, presbyterum professum ex Ordine Fratrum Praedicatorum, Michaëlem Léibar
Garay, presbyterum professum Societatis Mariae, et XL Socios.
Nos, vota Fratrum Nostrorum Aloisii Martínez Sistach, Archiepiscopi
Barcinonensis, Francisci Gil Hellín, Archiepiscopi Burgensis, Antonii S.R.E.
Cardinalis Cañizares Llovera, Archiepiscopi Toletani, Iosephi Mariae Yanguas
Sanz, Episcopi Conchensis, Antonii Angeli Algora Hernando, Episcopi Civitatis
Regalensis, Iacobi García Aracil, Archiepiscopi Emeritensis Augustani-Pacensis,
Antonii Mariae S.R.E. Cardinalis Rouco Varela, Archiepiscopi Matritensis, Caroli
Osoro Sierra, Archiepiscopi Ovetensis, Caroli S.R.E. Cardinalis Amigo Vallejo,
O.F.M., Archiepiscopi Hispalensís, Raimundi del Hoyo López, Episcopi Giennensis,
Vincentii Jiménez Zamora, Episcopi Santanderiensis, Ioannis Antonii ReigPla,
Episcopi Carthaginensis in Hispania, Caroli Soler Perdigó, Episcopi Gerundensis,
Antonii Dorado Soto, Episcopi Malacitani, atque Cyriaci Benavente Mateos,
Episcopi Albasitensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu
multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum,
consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi
Dei:
Lucas a Sancto Ioseph Tristany Pujol, presbyter professus Ordinis Fratrum
Discalceatorum Beatae Mariae Virginis de Monte Carmelo;
Leonardus Iosephus Aragonés Mateu, religiosus professus Instituti Fratrum
Scholarum Christianarum, Apollonia Lizarraga a Sanctissimo Sacramento, religiosa
professa et moderatrix generalis Congregationis Carmelitanarum a Caritate,
necnon LXI Socii et Sociae;
Bernardus Fábrega Juliá, religiosus professus Instituti Fratrum Maristarum a
Scholis;
Victor Chumillas Fernández, presbyter professus Ordinis Fratrum Minorum, et
XXI Socii eiusdem Ordinis;
Antherus Mateo García, paterfamilias, ex Tertio Ordine Sancti Dominici, et XI
Socii ex Secundo et Tertio Ordine Sancti Dominici;
Crux Laplana y Laguna, Episcopus Conchensis, et Ferdinandus Español Berdié,
presbyter;
Narcissus de Esténaga Echevarría, Episcopus Cluniensis, et X Socii;
Liberius González Nombela, presbyter, et XII Socii ex clero archidioecesis
Toletanae;
Eusebius a Iesu Infante Fernández Arenillas, presbyter professus Ordinis
Fratrum Discalceatorum Beatae Mariae Virginis de Monte Carmelo, et XV Socii
eiusdem Ordinis;
Felix Echevarría Gorostiaga, presbyter professus Ordinis Fratrum Minorum, et
VI Socii eiusdem Ordinis;
Theodosius Raphaël, religiosus professus Instituti Fratrum Scholarum
Christianarum, et III Socii ex eodem Instituto;
Bonaventura García Paredes, presbyter professus Ordinis Fratrum Praedicatorum,
Michaël Léibar Garay, presbyter professus Societatis Mariae, et XL Socii;
Simon Reynés Solivellas et V Socii, professi ex Congregatione Missionariorum
a Ss. Cordibus Iesu et Mariae necnon ex Congregatione Sororum Franciscalium
Filiarum Misericordiae, et Prudentia Canyelles i Ginestá, laica;
Caelestinus Iosephus Alonso Villar et IX Socii, ex Ordine Fratrum
Praedicatorum;
Angelus Maria Prat Hostench et XVI Socii, ex Ordine Fratrum Beatae Mariae
Virginis de Monte Carmelo;
Henricus Sáiz Aparicio et LXII Socii, ex Societate Sancti Francisci Salesii;
Marianus a Sancto Ioseph Altolaguirre y Altolaguirre et IX Socii, ex Ordine
Sanctissimae Trinitatis;
Euphrasius a Iesu Infante Barredo Fernández, presbyter professus Ordinis
Fratrum Discalceatorum Beatae Mariae Virginis de Monte Carmelo;
Laurentinus Alonso Fuente, Vergilius Lacunza Unzu et XLIV Socii ex Instituto
Fratrum Maristarum a Scholis;
Henricus Izquierdo Palacios, presbyter, et XIII Socii, ex Ordine Fratrum
Praedicatorum;
Ovidius Bertrandus Anuncibay Letona, Hermenegildus Laurentius Sáez Manzanares,
Lucianus Paulus García García, Stanislaus Victor Cordero Fernández et Laurentius
Iacobus Martínez de la Pera y Alava, religiosi professi Instituti Fratrum
Scholarum Christianarum, atque Iosephus Maria Cánovas Martínez, presbyter
dioecesanus;
Maria a Monte Carmelo, Rosa et Magdalena Fradera Ferragutcasas, sorores
professae Congregationis Filiarum Sanctissimi et Immaculati Cordis Mariae;
Avellinus Rodríguez Alonso, presbyter professus ex Ordine Fratrum Sancti
Augustini, et XCVII Socii eiusdem Ordinis, necnon VI Socii ex clero dioecesano;
Emmanuela a Corde Iesu Arriola Uranga et XXII Sociae, ex Congregatione
Ancillarum Adoratricum Sanctissimi Sacramenti et Caritatis;
qui in Hispania vicesimo saeculo sanguinem suum effuderunt testimonium
perhibentes de Evangelio Iesu Christi, Beati nomine in posterum appellentur,
eorumque festum die sexta Novembris in locis et modis iure statutis quotannis
celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.
Quod autem decrevimus, volumus et nunc et in posterum tempus vim habere,
contrariis rebus quibuslibet non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVIII mensis
Octobris, anno MMVII, Pontificatus Nostri tertio.
De mandato Summi Pontificis
THARCISIUS card. BERTONE
Secretarius Status
*A.A.S., vol. C (2008), n. 9, pp. 610-616
|