The Holy See
back up 
Search
riga

BENEDICTUS PP. XVI

LITTERAE APOSTOLICAE

Venerabilibus Servis Dei Lucae a S. Ioseph Tristany Pujol, presbytero professo ex Ordine Fratrum Carmelitarum Discalceatorum, Leonardo Iosepho Aragonés Mateu, religioso professo ex Instituto Fratrum Scholarum Christianarum, Apolloniae Lizarraga a Sanctissimo Sacramento, religiosae professae et moderatrici generali Congregationis Carmelitanarum a Caritate, et LXI Sociis Beatorum martyrum honores decernuntur*

 

Ad perpetuam rei memoriam. — « Ipsa sancta et indefessa caritas desiderabat orando acquirere, quos nequivit monendo convertere » (S. Fulgentius Ruspensis, episcopus, Sermo 3, 5).

Catholicae Ecclesiae fidelis adhaesio coniunxit in sanguine pro fide effuso Venerabiles Servos Dei Lucam a S. Ioseph Tristany Pujol, presbyterum professum ex Ordine Fratrum Carmelitarum Discalceatorum, Leonardum Iosephum Aragonés Mateu, religiosum professum ex Instituto Fratrum Scholarum Christianarum, Apolloniam Lizarraga a Sanctissimo Sacramento, religiosam professam et moderatricem generalem Congregationis Carmelitanarum a Caritate, necnon LXI Socios et Socias in martyrio. Hoc evenit anno MCMXXXVI, tempore cruentis persecutionis qua oppressa est Ecclesia in Hispania, grassante ibi bello civili, praesertim in Catalonia ac maxime Barcinone. Vexatio contra religionem magis irrationalis fuit et perversa quoniam hi Venerabiles Servi Dei dicaverunt se solum orationi atque educationi, pauperibus adiuvandis et aegrotis domi assistendis.

Martyres isti sunt:

A) Fratres Scholarum Christianarum:

1. Leonardus Iosephus Aragonés Mateu, L annos natus, interfectus in loco Traveseras die IX mensis Augusti.

2. Dionysius Aloisius Molinos Coloma, XLVI annos natus, necatus in loco Traveseras die IX mensis Augusti.

3. Iacobus Samuel Chamayou Auclés, LII annos natus, Andorram iter faciens martyr occubuit die XVIII mensis Augusti.

4. Chrysostomus Llorach Bretó, LV annos natus, interfectus in loco Vallvidriera die IV mensis Novembris.

5. Candidus Albertus Ruiz de la Torre, XXX annos natus, necatus in loco Vallvidriera die IV mensis Novembris.

6. Leonidas Colom González, XLIX annos natus, occisus Vallvidriera die IV mensis Novembris.

7. Cyrillus Petrus Manrique Arnáiz, XXVII annos natus, interfectus Barcinone inter dies XVII et XVIII mensis Septembris.

8. Indaletius a Maria Morón Casas, XXXVII annos natus, necatus Barcinone inter dies XXIV et XXV mensis Iulii.

9. Laurentius Gabriel Figueras Rey, XXIV annos natus, occisus Barcinone die IX mensis Augusti.

10. Caietanus Iosephus Palos Gascón, LI annos natus, interfectus in loco Pedralbes die XXV mensis Iulii.

11. Caelestinus Antonius Barrio Marquilla, XXV annos natus, necatus Barcinone die XIX mensis Augusti.

12. Felix Iosephus Trilla Lastra, XXIX annos natus, die XIX mensis Martii anno MCMXXXVII martyr occubuit.

13. Lambertus Carolus Mases Boncompte, XLII annos natus, interfectus Barcinone die XXVI mensis Decembris.

14. Benedictus Clemens España Ortiz, XLVII annos natus, necatus Barcinone vertente mense Septembri.

15. Adolfus Marianus Anel Andreu, XXVI annos natus, inter menses Octobrem et Decembrem martyr occubuit.

16. Florentius Michaël Garcıa Arce, XXVIII annos natus, interfectus Barcinone die XIII mensis Octobris.

17. Agapius Iosephus Carrera Comas, LV annos natus, necatus Barcinone die IX mensis Decembris.

18. Ildefonsus Aloisius Casas Lluch, L annos natus, exeunte mense Octobri Barcinone martyr occubuit.

19. Benedictus Iosephus Verdalet Compte, XXXIII annos natus, interfectus Barcinone die XXV mensis Iulii.

20. Iosephus Benedictus Mas Pujolbrás, XXIII annos natus, interfectus in loco Moncada die XXV mensis Iulii.

21. Marianus Leo López Martınez, XXVI annos natus, necatus in loco Moncada die XXV mensis Iulii.

22. Vincentius Iustinus Fernández Castrillo, XXIV annos natus, occisus in loco Moncada die XXV mensis Iulii.

23. Amoldus Iulianus Juan Otero, XXXIV annos natus, interfectus in loco Moncada die XXV mensis Iulii.

24. Hesychius Iosephus Margenat Puigmitjá, XXXIX annos natus, interfectus in vico Orriols die X mensis Septembris.

25. Franciscus Alfredus Mallo Sánchez, XX annos natus, necatus in vico Palamos die XIII mensis Augusti.

26. Hilarion Eugenius Cuesta Padierna, XXIV annos natus, occisus in vico Palamos die XIII mensis Augusti.

27. Edmundus Angelus Masó Llagostera, XXXIX annos natus, interfectus in loco Estañol die V mensis Augusti.

28. Hemerius Iosephus Plana Rebugent, XXXVI annos natus, necatus in loco Riudellots de la Creu die XII mensis Septembris.

29. Hugo Iulianus Delgado Diez, XXXI annos natus, occisus in loco Riudellots de la Creu die XII mensis Septembris.

30. Aloisius a Iesu Marcou Pecalvel, LV annos natus, interfectus Barcinone die XXII mensis Iulii.

31. Eusebius Andreas Roldán Vielba, XLI annos natus, necatus Barcinone die XVII mensis Novembris.

32. Adolfus Iacobus Serra Hortal, LVI annos natus, in pagum Roda, in provincia Gerundensi, iter faciens die VII mensis Augusti martyr occubuit.

33. Michaël a Iesu Puigferrer Mora, XXXVIII annos natus, necatus in pago Roda die XII mensis Septembris.

34. Victorius Anglés Oliveras, XLIX annos natus, necatus in loco Font del Corp, in provincia Gerundensi, die I mensis Augusti.

35. Iacobus Bertinus Jaume Secases, XXXI annos natus, in urbe Manresa, in provincia Barcinonensi, die XXVII mensis Iulii martyr occubuit.

36. Leo Iustinus del Valle Villar, XXX annos natus, interfectus in urbe Manresa, in provincia Barcinonensi, die II mensis Decembris.

37. Honestus Maria Pujol Espinalt, XLII annos natus, necatus in urbe Manresa, in provincia Barcinonensi, die XXVIII mensis Iulii.

38. Raimundus Eligius Serra Rovira, LX annos natus, in vico Balsareny, in provincia Barcinonensi, die XXVII mensis Iulii martyr occubuit.

39. Franciscus Maginus Tost Llaverıa, XXI annos natus, interfectus in vico Balsareny, in provincia Barcinonensi, die XXVII mensis Iulii.

40. Ollegarius Angelus Rodas Mas, XXIV annos natus, necatus in loco San Hipo´lito de Voltregá die XVIII mensis Augusti.

41. Honoratus Alfredus Pedro Calvo, XXIII annos natus, occisus in loco San Hipolito de Voltregá die XVIII mensis Augusti.

42. Eliseus Vincentius Alberich Lluch, XXX annos natus, interfectus in vico Valderrobles die XXV mensis Augusti.

43. Valerianus Aloisius Alberich Lluch, XXXVIII annos natus, necatus in vico Valderrobles die XXV mensis Augusti.

44. Onuphrius Tolosa Alsina, LVI annos natus, in pago Vidreras die XXV mensis Augusti martyr occubuit.

B) Moderatrix Generalis Congregationis Carmelitanarum a Caritate:

45. Apollonia a Sanctissimo Sacramento Lizarraga y Ochoa de Zabalegui, LIX annos nata, interfecta Barcinone die VIII mensis Septembris.

C) Religiosi Ordinis Fratrum Carmelitarum Discalceatorum:

46. Lucas a S. Ioseph Tristany Pujol, presbyter, LXIV annos natus, necatus Barcinone die XX mensis Iulii.

47. Georgius a S. Ioseph Bosch Verdura, presbyter, XLVII annos natus, Barcinone die XX mensis Iulii martyr occubuit.

48. Iacobus a S. Teresia Gascón Bordás, presbyter, L annos natus, interfectus Barcinone die XXIV mensis Iulii.

49. Ioannes Iosephus a Iesu Crucifixo Páfıla Monlláo, religiosus, XXV annos natus, necatus Barcinone die XX mensis Iulii.

50. Romualdus a S. Catharina Guillamı Rudó, presbyter, LXX annos natus, Barcinone die XXIV mensis Iulii martyr occubuit.

51. Petrus Thomas Mariae a Columna de Alcántara de Fortón y de Cascajares, presbyter, XLVIII annos natus, interfectus in vico Garraf die X mensis Octobris.

52. Aloisius Maria a Mercede Minguell Ferrer, presbyter, XXXIV annos natus, necatus Barcinone die XXII mensis Octobris.

53. Iosephus Marianus ab Angelis Alarcón Ruiz, presbyter, XXIV annos natus, in urbe Badalona prope Barcinonem die VI mensis Ianuarii anno MCMXXXVII martyr occubuit.

54. Marcellus a S. Anna Masip Tamarit, religiosus, XXII annos natus, interfectus Barcinone vertente mense Septembri.

55. Antonius Maria a Iesu Bonet Sero´, presbyter, XXIX annos natus, necatus Barcinone die V mensis Augusti.

56. Alfonsus a Sanctissimo Corde Mariae Arimany Ferrer, presbyter, XXXI annos natus, Barcinone inter dies XXIV et XXV mensis Septembris martyr occubuit.

57. Eduardus a Iesu Infante Farre´ Masip, presbyter, XXXIX annos natus, interfectus die XXV mensis Iulii.

58. Gabriel ab Annuntiatione Balcells Grau, presbyter, XXVIII annos natus, necatus die XXV mensis lulii.

59. Ioachimus a S. Ioseph Casas Juliá, religiosus, XXI annos natus, in loco Moja die XXIX mensis Septembris martyr occubuit.

D) Sorores Carmelitae Missionariae:

60. Spes a Cruce Subirá Sanjaume, LXI annos nata, interfecta Barcinone die IV mensis Augusti.

61. Maria Refugium a S. Angelo Roqueta Serra, LVIII annos nata, necata Barcinone die IV mensis Augusti.

62. Daniela a S. Barnaba Achurra Gojenola, XLVI annos nata, Barcinone die XXXI mensis Iulii martyr occubuit.

63. Gabriela a S. Ioanne a Cruce Pons Sardá, LVI annos nata, interfecta Barcinone die XXXI mensis Iulii.

E) Alumnus Seminarii Barcinonensis:

64. Iosephus Casas Ros, XX annos natus, necatus in loco Moja die XXIX mensis Septembris.

Persistente igitur inter Populum Dei fama martyrii horum Venerabilium Servorum Dei, institutus est Processus Ordinarius in Hispania apud archidioecesim Barcinonensem annis MCMLII-MCMLIX. Praeterea habitus est etiam Processus Rogatorialis in dioecesi Albiensi anno MCMLV. Parata quidem positione, die XVIII mensis Novembris anno MMIII Congressus Peculiaris Consultorum Theologorum eam approbavit. Deinde die XX mensis Aprilis anno MMIV Patres Cardinales et Episcopi in Sessione Ordinaria congregati agnoverunt hos Venerabiles Servos Dei vere ob fidelitatem erga Christum Dominum occisos esse. Coram Venerabili Decessore Nostro Ioanne Paulo II die XXII mensis Iunii anno MMIV promulgatum est Decretum de martyrio. Nos Ipsi autem statuimus sollemnem ritum eorum beatificationis die XXVIII mensis Octobris anno MMVII celebratum iri.

Hodie igitur Romae, in Foro ante Basilicam Sancti Petri, ingenti adstante turba ex Hispania aliisve nationibus Pastorum et Christifidelium, multis etiam laetantibus sodalibus religiosorum ordinum, de mandato Nostro Iosephus S.R.E. Cardinalis Saraiva Martins, Congregationis de Causis Sanctorum Praefectus, textum Litterarum Apostolicarum legit, quibus Nos in Beatorum numerum adscribimus Venerabiles Servos Dei Lucam a S. Ioseph Tristany Pujol, presbyterum professum ex Ordine Fratrum Carmelitarum Discalceatorum, Leonardum Iosephum Aragone´s Mateu, religiosum professum ex Instituto Fratrum Scholarum Christianarum, Apolloniam Lizarraga a Sanctissimo Sacramento, religiosam professam et moderatricem generalem Congregationis Carmelitanarum a Caritate, necnon LXI eorum Socios et Socias in martyrio.

Nos, vota Fratrum Nostrorum Aloisii Martınez Sistach, Archiepiscopi Barcinonensis, Francisci Gil Hellın, Archiepiscopi Burgensis, Antonii S.R.E. Cardinalis Cañizares Llovera, Archiepiscopi Toletani, Iosephi Mariae Yanguas Sanz, Episcopi Conchensis, Antonii Angeli Algora Hernando, Episcopi Civitatis Regalensis, Iacobi Garcıa Aracil, Archiepiscopi Emeritensis Augustani-Pacensis, Antonii Mariae S.R.E. Cardinalis Rouco Varela, Archiepiscopi Matritensis, Caroli Osoro Sierra, Archiepiscopi Ovetensis, Caroli S.R.E. Cardinalis Amigo Vallejo, O.F.M., Archiepiscopi Hispalensis, Raimundi del Hoyo López, Episcopi Giennensis, Vincentii Jiménez Zamora, Episcopi Santanderiensis, Ioannis Antonii Reig Pla, Episcopi Carthaginensis in Hispania, Caroli Soler Perdigó, Episcopi Gerundensis, Antonii Dorado Soto, Episcopi Malacitani, atque Cyriaci Benavente Mateos, Episcopi Albasitensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei:

Lucas a Sancto Ioseph Tristany Pujol, presbyter professus Ordinis Fratrum Discalceatorum Beatae Mariae Virginis de Monte Carmelo;

Leonardus Iosephus Aragonés Mateu, religiosus professus Instituti Fratrum Scholarum Christianarum, Apollonia Lizarraga a Sanctissimo Sacramento, religiosa professa et moderatrix generalis Congregationis Carmelitanarum a Caritate, necnon LXI Socii et Sociae;

Bernardus Fábrega Juliá, religiosus professus Instituti Fratrum Maristarum a Scholis;

Victor Chumillas Fernández, presbyter professus Ordinis Fratrum Minorum, et XXI Socii eiusdem Ordinis;

Antherus Mateo Garcıa, paterfamilias, ex Tertio Ordine Sancti Dominici, et XI Socii ex Secundo et Tertio Ordine Sancti Dominici.

Crux Laplana y Laguna, Episcopus Conchensis, et Ferdinandus Español Berdié, presbyter;

Narcissus de Esténaga Echevarrıa, Episcopus Cluniensis, et X Socii;

Liberius González Nombela, presbyter, et XII Socii ex clero archidioecesis Toletanae;

Eusebius a Iesu Infante Fernández Arenillas, presbyter professus Ordinis Fratrum Discalceatorum Beatae Mariae Virginis de Monte Carmelo, et XV Socii eiusdem Ordinis;

Felix Echevarrıa Gorostiaga, presbyter professus Ordinis Fratrum Minorum, et VI Socii eiusdem Ordinis;

Theodosius Raphaël, religiosus professus Instituti Fratrum Scholarum Christianarum, et III Socii ex eodem Instituto;

Bonaventura Garcıa Paredes, presbyter professus Ordinis Fratrum Praedicatorum, Michaël Léibar Garay, presbyter professus Societatis Mariae, et XL Socii;

Simon Reynés Solivellas et V Socii, professi ex Congregatione Missionariorum a Ss. Cordibus Iesu et Mariae necnon ex Congregatione Sororum Franciscalium Filiarum Misericordiae, et Prudentia Canyelles i Ginestá, laica;

Caelestinus Iosephus Alonso Villar et IX Socii, ex Ordine Fratrum Praedicatorum;

Angelus Maria Prat Hostench et XVI Socii, ex Ordine Fratrum Beatae Mariae Virginis de Monte Carmelo;

Henricus Sáiz Aparicio et LXII Socii, ex Societate Sancti Francisci Salesii;

Marianus a Sancto Ioseph Altolaguirre y Altolaguirre et IX Socii, ex Ordine Sanctissimae Trinitatis;

Euphrasius a Iesu Infante Barredo Fernández, presbyter professus Ordinis Fratrum Discalceatorum Beatae Mariae Virginis de Monte Carmelo;

Laurentinus Alonso Fuente, Vergilius Lacunza Unzu et XLIV Socii ex Instituto Fratrum Maristarum a Scholis;

Henricus Izquierdo Palacios, presbyter, et XIII Socii, ex Ordine Fratrum Praedicatorum;

Ovidius Bertrandus Anuncibay Letona, Hermenegildus Laurentius Sáez

Manzanares, Lucianus Paulus Garcıa Garcıa, Stanislaus Victor Cordero Fernández et Laurentius Iacobus Martınez de la Pera y Alava, religiosi professi Instituti Fratrum Scholarum Christianarum, atque Iosephus Maria Cánovas Martınez, presbyter dioecesanus;

Maria a Monte Carmelo, Rosa et Magdalena Fradera Ferragutcasas, sorores professae Congregationis Filiarum Sanctissimi et Immaculati Cordis Mariae;

Avellinus Rodrıguez Alonso, presbyter professus ex Ordine Fratrum Sancti Augustini, et XCVII Socii eiusdem Ordinis, necnon VI Socii ex clero dioecesano;

Emmanuela a Corde Iesu Arriola Uranga et XXII Sociae, ex Congregatione Ancillarum Adoratricum Sanctissimi Sacramenti et Caritatis;

qui in Hispania vicesimo saeculo sanguinem suum effuderunt testimonium perhibentes de Evangelio Iesu Christi, Beati nomine in posterum appellentur, eorumque festum die sexta Novembris in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Quod autem decrevimus, volumus et nunc et in posterum tempus vim habere, contrariis rebus quibuslibet non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVIII mensis Octobris, anno MMVII, Pontificatus Nostri tertio.

De mandato Summi Pontificis

THARCISIUS card. BERTONE
Secretarius Status


*A.A.S., vol. C (2008), n. 12, pp. 825-833
 

top