The Holy See
back up
Search
riga

BENEDICTUS PP. XVI

LITTERAE APOSTOLICAE

MIHI ENIM*

VENERABILIBUS SERVIS DEI MARTYRIBUS OVIDIO BERTRANDO ET IV SOCIIS, FRATRIBUS SCHOLARUM CHRISTIANARUM, NEC NON PRESBYTERO DIOECESANO IOSEPHO MARIAE CĀNOVAS MARTĖNEZ, BEATORUM HONORES DECERNUNTUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Ģ Mihi enim vivere Christus est et mori lucrum ģ (Philp. 1, 21).

Civili saeviente bello in Hispania annis MCMXXXVI-MCMXXXIX, religiosae in christifideles illatae sunt insectationes, idcirco propter fidem martyrio occubuerunt Servi Dei Ovidius Bertrandus et quattuor socii, ex Instituto Fratrum Scholarum Christianarum, nec non presbyter Iosephus Maria Cānovas Martėnez, eiusdem Instituti cappellanus. Qui enim, Verbo Dei plene fideliterque respondentes ne Christum negarent nec proprium ius ad Ecclesiam pertinendi, summa animi pietate ac serenitate persecutionem oppetiverunt et carcerem et martyrium, persecutoribus ignoscentes et immo pro illis orantes ipsa in mortis hora. Etenim quinque religiosi et presbyter mane diei XVIII mensis Novembris anno MCMXXXVI a seditiosis illius loci, feroci odio et crudeli simultate accensis, manuballista sunt interempti in oppido Lorca prope sulphuris fodinas vulgo appellatas Ģ Coto de Leōn ģ, quamvis ipsum Tribunal, quod eos iudicaverat, eosdem e carcere eripiendos decreverat.

Ecce quinque religiosi sodales Instituti Fratrum Scholarum Christianarum:

1. Ovidius Bertrandus, religiosus, in saeculo Stephanus Anuncibay Letona. Natus est in oppido Mijancas, ex provincia Alabensi et dioecesi Victoriensi, die XXVI mensis Decembris anno MDCCCXCII. Novitiatum ingressus est die XXX mensis Octobris anno MCMX et prima annua vota die XXV mensis Iulii anno MCMXII et perpetua die XXIII mensis Iulii MCMXXI emisit. Praeceptor exstitit apud varia Instituta; postea, anno MCMXXXV ad oppidum Lorca missus est ut doceret in Collegio Sancti Ioseph.

2. Hermenegildus Laurentius, religiosus, in saeculo Modestus Sāez Manzanares. Ortum habuit in oppido Revilla del Campo, ex provincia et Archidioecesi Burgensi, die XXX mensis Iulii anno MCMIII. Novitiatum inter Fratres Scholarum Christianarum die VII mensis Septembris anno MCMXIX incohavit. Temporariam professionem die IX mensis Iulii anno MCMXXI et perpetuam die XXVI mensis Augusti anno MCMXXVIII nuncupavit. In oppido Lorca docuit apud Collegium Sancti Ioseph.

3. Lucianus Paulus, religiosus, in saeculo Germanus Garcėa Garcėa. Primam vidit lucem in loco v. Quintanilla de la Mata, ex provincia et Archidioecesi Burgensi, die XXVIII mensis Maii anno MCMIII. Ad novitiatum admissus est die VII mensis Septembris anno MCMXX. Prima annua vota suscepit die IX mensis Iulii anno MCMXXI et perpetua die XXVI mensis Augusti anno MCMXXVIII. Postquam in variis docuerat Institutis, mense Octobri anno MCMXXXIV in oppidum Lorca missus est.

4. Stanislaus Victor, religiosus, in saeculo Augustus Cordero Fernāndez. Natus est die VII mensis Octobris anno MCMVIII in oppido Bustillo de la Vega, ex provincia Palentina et dioecesi Legionensi. Die XIV mensis Augusti anno MCMXXVI inter Fratres Scholarum Christianarum exceptus, temporaria vota die XV mensis Augusti anno MCMXXVII et perpetua die XXX mensis Augusti anno MCMXXXIII emisit. In Collegio loci Lorca magistri munus exercuit.

5. Laurentius Iacobus, religiosus, in saeculo Aemilianus Martinez de la Pera y Alava. In loco Huerta de Arriba, ex provincia Alabensi et dioecesi Victoriensi, habuit ortum die VIII mensis Augusti anno MCMXIII. In novitiatum admissus die IV mensis Augusti anno MCMXXIX, prima annua vota nuncupavit die XV mensis Augusti anno MCMXXX. Et magistri munus implevit in loco Lorca ab anno MCMXXXIII.

Presbyter, cappellanus apud Institutum Fratrum Scholarum Christianarum, eodem loco dieque interemptus est:

Iosephus Maria Cānovas Martėnez, presbyter dioecesanus, qui Totanae, ex provincia Murciae et dioecesi Carthaginensi in Hispania, natus est die IX mensis Augusti anno MDCCCXCIV. Murciae Seminarium Sancti Fulgentii ingressus est die XXVII mensis Septembris anno MCMIX. Die autem XXI mensis Maii anno MCMXXI sacro presbyteratus ordine auctus est, cui in oppido Lorca creditum est munus cooperatoris in paroecia Sancti Iacobi Apostoli. Cappellanus insuper, ut diximus, exstitit apud Institutum Fratrum Scholarum Christianarum nec non moderator Societatis Filiarum Mariae.

Labentibus annis, quandoquidem fama martyrii tam quinque religiosorum quam presbyteri magis in dies diffundebatur, Episcopus Carthaginensis in Hispania Causas incohavit beatificationis seu declarationis martyrii, instruens Processus Ordinarios inter dies XXVII mensis Octobris anno MCMLVIII et XVIII mensis Martii anno MCMLIX, uno processu coniunctos vigore Decreti Congregationis de Causis Sanctorum. Congressus Peculiaris Consultorum Theologorum die XXV mensis Februarii anno MMVI nec non Purpurati Patres et Episcopi in Sessione Ordinaria congregati die XIV sequentis mensis Novembris agnoverunt martyrium Venerabilium Servorum Dei.

Servatis rite de iure servandis, Nosmetipsi Congregationi de Causis Sanctorum praecepimus ut Decretum super Martyrio die XVI mensis Decembris anno MMVI promulgaret et statuimus ut ritus beatificationis Romae perageretur die XXVIII mensis Octobris anno MMVII.

Hodie igitur in foro ante Basilicam Sancti Petri, ingenti adstante catholicorum Pastorum et Christifidelium multitudine ex Hispania aliisve nationibus, de mandato Nostro Iosephus S.R.E. Cardinalis Saraiva Martins, Congregationis de Causis Sanctorum Praefectus, textum Litterarum Apostolicarum legit, quibus Nos in Beatorum numerum adscribimus Venerabiles Servos Dei Martyres Ovidium Bertrandum et IV Socios nec non Presbyterum dioecesanum Iosephum Mariam Cānovas Martėnez.

Nos, vota Fratrum Nostrorum Aloisii Martėnez Sistach, Archiepiscopi Barcinonensis, Francisci Gil Hellėn, Archiepiscopi Burgensis, Antonii S.R.E. Cardinalis Caņizares Llovera, Archiepiscopi Toletani, Iosephi Mariae Yanguas Sanz, Episcopi Conchensis, Antonii Angeli Algora Hernando, Episcopi Civitatis Regalensis, Iacobi Garcėa Aracil, Archiepiscopi Emeritensis Augustani-Pacensis, Antonii Mariae S.R.E. Cardinalis Rouco Varela, Archiepiscopi Matritensis, Caroli Osoro Sierra, Archiepiscopi Ovetensis, Caroli S.R.E. Cardinalis Amigo Vallejo, O.F.M., Archiepiscopi Hispalensis, Raimundi del Hoyo Lōpez, Episcopi Giennensis, Vincentii Jime´nez Zamora, Episcopi Santanderiensis, Ioannis Antonii Reig Pla, Episcopi Carthaginensis in Hispania, Caroli Soler Perdigo´ , Episcopi Gerundensis, Antonii

Dorado Soto, Episcopi Malacitani, atque Cyriaci Benavente Mateos, Episcopi Albasitensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei:

Lucas a Sancto Ioseph Tristany Pujol, presbyter professus Ordinis Fratrum Discalceatorum Beatae Mariae Virginis de Monte Carmelo;

Leonardus Iosephus Aragonés Mateu, religiosus professus Instituti Fratrum Scholarum Christianarum, Apollonia Lizarraga a Sanctissimo Sacramento, religiosa professa et moderatrix generalis Congregationis Carmelitarum a Caritate, necnon LXI Socii et Sociae;

Bernardus Fābrega Juli, religiosus professus Instituti Fratrum Maristarum a Scholis;

Victor Chumillas Fernāndez, presbyter professus Ordinis Fratrum Minorum, et XXI Socii eiusdem Ordinis;

Antherus Mateo Garcėa, paterfamilias, ex Tertio Ordine Sancti Dominici, et XI Socii ex Secundo et Tertio Ordine Sancti Dominici;

Crux Laplana y Laguna, Episcopus Conchensis, et Ferdinandus Espaņol Berdié, presbyter;

Narcissus de Esténaga Echevarrėa, Episcopus Cluniensis, et X Socii;

Liberius Gonzālez Nombela, presbyter, et XII Socii ex clero Archidioecesis Toletanae;

Eusebius a Iesu Infante Fernāndez Arenillas, presbyter professus Ordinis Fratrum Discalceatorum Beatae Mariae Virginis de Monte Carmelo, et XV Socii eiusdem Ordinis;

Felix Echevarrėa Gorostiaga, presbyter professus Ordinis Fratrum Minorum, et VI Socii eiusdem Ordinis;

Theodosius Raphae¨l, religiosus professus Instituti Fratrum Scholarum Christianarum, et III Socii ex eodem Instituto;

Bonaventura Garcı´a Paredes, presbyter professus Ordinis Fratrum Praedicatorum, Michaël Léibar Garay, presbyter professus Societatis Mariae, et XL Socii;

Simon Reynés Solivellas et V Socii, professi ex Congregatione Missionariorum a Ss. Cordibus Iesu et Mariae necnon ex Congregatione Sororum Franciscalium Filiarum Misericordiae, et Prudentia Canyelles i Ginestā, laica;

Caelestinus Iosephus Alonso Villar et IX Socii, ex Ordine Fratrum Praedicatorum;

Angelus Maria Prat Hostench et XVI Socii, ex Ordine Fratrum Beatae Mariae Virginis de Monte Carmelo;

Henricus Sāiz Aparicio et LXII Socii, ex Societate Sancti Francisci Salesii;

Marianus a Sancto Ioseph Altolaguirre y Altolaguirre et IX Socii, ex Ordine Sanctissimae Trinitatis;

Euphrasius a Iesu Infante Barredo Ferna´ndez, presbyter professus Ordinis Fratrum Discalceatorum Beatae Mariae Virginis de Monte Carmelo;

Laurentinus Alonso Fuente, Vergilius Lacunza Unzu et XLIV Socii ex Instituto Fratrum Maristarum a Scholis;

Henricus Izquierdo Palacios, presbyter, et XIII Socii, ex Ordine Fratrum Praedicatorum;

Ovidius Bertrandus Anuncibay Letona, Hermenegildus Laurentius Sāez Manzanares, Lucianus Paulus Garcėa Garcėa, Stanislaus Victor Cordero Fernāndez et Laurentius Iacobus Martėnez de la Pera y Alava,  religiosi professi Instituti Fratrum Scholarum Christianarum, atque Iosephus Maria Cānovas Martėnez, presbyter dioecesanus;

Maria a Monte Carmelo, Rosa et Magdalena Fradera Ferragutcasas, sorores professae Congregationis Filiarum Sanctissimi et Immaculati Cordis Mariae;

Avellinus Rodrėguez Alonso, presbyter professus ex Ordine Fratrum Sancti Augustini, et XCVII Socii eiusdem Ordinis, necnon VI Socii ex clero dioecesano;

Emmanuela a Corde Iesu Arriola Uranga et XXII Sociae, ex Congregatione Ancillarum Adoratricum Sanctissimi Sacramenti et Caritatis;

qui in Hispania vicesimo saeculo sanguinem suum effuderunt testimonium perhibentes de Evangelio Iesu Christi, Beati nomine in posterum appellentur, eorumque festum die sexta Novembris in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Tantam admirantes horum spectabilium virorum heroicam alacritatem qui pro Christi fide vitam deponere non dubitarunt, eorum patrocinium ferventer invocamus in adiutorium totius Ecclesiae ac praesertim illorum christifidelium qui nostra aetate ob nomen Domini Iesu persecutionem patiuntur; hortamur insimul omnes ad Christianas virtutes, praesertim

fidem et in bonis operibus explendis constantiam, pie imitandas.

Haec vero quae hodie statuimus firma usquequaque deinceps esse volumus ac valida fore iubemus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVIII mensis Octobris anno Domini MMVII, Pontificatus Nostri tertio.

 De mandato Summi Pontificis

THARCISIUS card. BERTONE
Secretarius Status


*A.A.S., vol. CI (2009), n. 2, pp. 97-102

 

top