|
BENEDICTUS PP. XVI
LITTERAE APOSTOLICAE
Venerabilibus Servis Dei Victori Chumillas Fernāndez, presbytero professo ex Ordine Fratum Minorum,
et XXI Sociis eiusdem Ordinis
Beatorum martyrum honores decernuntur
Ad perpetuam rei memoriam. — Ģ Et eritis odio omnibus propter nomen meum; qui autem perseveraverit in finem, hic salvus erit ģ (Mt 10, 22).
Divinus Magister suos discipulos commonuerat mundum eos esse persecuturum,
simulque hortatus est illos ut in fidelitate erga Eum ad aeternam salutem consequendam perseverarent. Huiusmodi hortationem excipientes plurimi christiani per saeculorum decursum mori potius maluerunt quam fidem catholicam abiurare. Inter
quos annumerandi sunt Venerabiles Servi Dei Victor Chumillas Fernāndez et XXI Socii, omnes sodales Ordinis Fratrum
Minorum. Dum enim persecutio religiosa in Hispania grassabatur annis MCMXXXVI-MCMXXXIX, ipsi vitam obtulerunt ne unionis cum Christo eiusque
Ecclesia vinculum abrumperent.
Viginti sodales ex illis pertinebant ad communitatem loci Consuegra, ubi
variis officiis fungebantur. Plurimi eorum iam antea manifestabant desiderium
martyrii palmam consequendi. Bellum civile cum exardesceret, coacti sunt
deserere conventum, quapropter confugerunt apud familiares et benefactores.
Seditiosi tamen ceperunt eos et in carcerem miserunt. Manuballista interfecti
sunt die XVI mensis Augusti anno MCMXXXVI et, ad exemplum Divini Redemptoris, antequam exspirarent, suis ignoverunt occisoribus. Ipsi sunt:
1. Victor Chumillas Fernāndez, presbyter. Natus est die XXVIII mensis
Iulii anno MCMII in loco Olmeda del Rey, dioecesis Conchensis.
Apostolico compulsus fervore cupiebat mitti in terras missionis. Variis in
conventibus franciscalibus officia sibi commissa cum deditione et diligentia
explevit.
2. Angelus Hernāndez-Ranera de Diego, presbyter. Natus est die I mensis
Octobris anno MDCCCLXXVII in loco Pastrana, dioecesis
Seguntinae-Guadalaiarensis. Missionarius fuit in Philippinis.
3. Dominicus Alonso de Frutos, presbyter. Natus est die XII mensis Maii anno
MCM in loco Navares de Ayuso, dioecesis Segobiensis. Theologiam
dogmaticam docuit et etiam aliis muneribus in suo Ordine assidue functus est.
4. Martinus Lozano Tello, presbyter. Natus est die XIX mensis Septembris anno
MCM in loco Corral de Almaguer, tunc dioecesis Conchensis. Praeceptor fuit variis in conventibus.
5. Iulianus Navėo Colado, presbyter. Natus est die XII mensis Augusti
anno MCMIV in loco Mazarete, dioecesis Seguntinae-Guadalaiarensis.
Sedulo varia exercuit officia.
6. Benignus Prieto del Pozo, presbyter. Natus est die XXV mensis Novembris
anno MCMVI in loco Salce, dioecesis Legionensis. Addictus est muneri
docendi exercendo.
7. Marcellinus Ovejero Gōmez, alumnus. Natus est die XIII mensis Februarii
anno MCMXIII in loco Becedas, dioecesis Abulensis.
8. Iosephus de Vega Pedraza, subdiaconus. Natus est die XXX mensis Augusti
anno MCMXIII in loco Dos Barrios, Archidioecesis Toletanae.
9. Iosephus Álvarez Rodrėguez, subdiaconus. Natus
est die XIV mensis Octobris anno MCMXIII in loco Sorriba, dioecesis
Legionensis.
10. Andreas Majadas Mālaga, subdiaconus. Natus est die II mensis Martii anno
MCMXIV in loco Becedas, dioecesis Abulensis.
11. Iacobus Maté Calzada, subdiaconus. Natus est die XXV mensis Iulii
anno MCMXIV in loco Caņizar de
Argano, Archidioecesis Burgensis.
12. Alfonsus Sānchez Hernāndez-Ranera, alumnus. Natus est die XXVI mensis
Ianuarii anno MCMXV in urbe Ilerdensi. Parum ante martyrium receperat tonsuram et ordines minores.
13. Anastasius Gonzālez Rodrėguez, alumnus. Natus est die XI mensis Octobris anno MCMXIV in loco
Villaute, Archidioecesis Burgensis.
14. Felix Maroto Moreno, alumnus. Natus est die XXX mensis Ianuarii anno
MCMXV in loco Gutierremuņoz,
dioecesis Abulensis.
15. Fridericus Herrera Bermejo, alumnus. Natus est die XXI mensis Februarii anno
MCMXV in loco Almagro, dioecesis Civitatis Regalensis. Parum ante martyrium receperat tonsuram et ordines minores.
16. Antonius Rodrigo Antōn, alumnus. Natus est die VIII mensis Iulii anno
MCMXIII in loco Velamazān, dioecesis Oxomensis-Sorianae.
17. Saturninus Rėo Rojo, alumnus. Natus est die XVI mensis Februarii anno
MCMXV in loco Mansilla de Burgos, Archidioecesis Burgensis. Paucas hebdomadas ante martyrium receperat tonsuram et ordines minores.
18. Raimundus Tejado Librado, alumnus. Natus est die XX mensis Aprilis anno
MCMXV in loco Alcāzar de San Juan, dioecesis Civitatis Regalensis.
19. Vincentius Majadas Mālaga, alumnus. Natus est die XXVII mensis Octobris anno MCMXV in loco
Becedas, dioecesis Abulensis.
20. Valentinus Dėez Serna, alumnus. Natus est die XI mensis Novembris
anno MCMXV in loco Tablada de Villadiego, Archidioecesis Burgensis.
Ad eundem martyrum manipulum pertinent quoque alii duo Servi Dei:
21. Felix Gōmez-Pinto Piņero, presbyter. Natus est die XVIII mensis Maii
anno MDCCCLXX in loco La Torre de Esteban Hambra´n, Archidioecesis Toletanae. Ministerium suum exercuit variis in conventibus Ordinis. Martyrium passus est die VII mensis Septembris anno MCMXXXVI et antequam moreretur crimen suis condonavit occisoribus.
22. Perfectus Carrascosa Santos, presbyter. Natus est die XVIII mensis Aprilis anno MCMVI in loco Villacaņas, Archidioecesis Toletanae. Munera
explevit praeceptoris et secretarii provincialis. Apprehensus atque torturis
cruciatus, noluit tamen catholicam fidem abiurare. Interfectus est die XVII
mensis Octobris anno MCMXXXVI.
Populus Dei universos eos fidei martyres consideravit. Huiusmodi per annos confirmata fama permovit Archiepiscopum Toletanum ut Causam
beatificationis seu declarationis martyrii incoharet, per Processus Ordinarii
celebrationem annis MCMLXVI-MCMLXXXVII habitam, ad XIX Servos Dei attinentem.
Demum anno MCMXCII apud eandem Curiam incohata est pervestigatio etiam de tribus ceteris martyribus, cuius iuridicam validitatem Congregatio de Causis Sanctorum probavit decreto die XXVII mensis Novembris eodem anno emisso. Peractis rite omnibus iure statutis, Congressus Peculiaris Consultorum
Theologorum die IX mensis Decembris anno MMIII, et Patres Cardinales et Episcopi, in Sessione Ordinaria congregati die XV mensis Martii anno MMV, agnoverunt mortem horum Venerabilium Servorum Dei verum fuisse martyrium. Deinde
Nos Ipsi die XIX mensis Decembris anno MMV praecepimus Congregationem de Causis
Sanctorum ut promulgaret Decretum de martyrio, ac deinde statuimus ut sollemnis ritus eorum beatificationis Romae die XXVIII mensis Octobris anni MMVII celebraretur.
Hodie igitur Romae, in Foro ante Basilicam Sancti Petri, ingenti adstante catholicorum Pastorum et Christifidelium multitudine ex Hispania aliisve nationibus, de mandato Nostro Iosephus S.R.E. Cardinalis Saraiva Martins, Congregationis de Causis Sanctorum Praefectus, textum Litterarum
Apostolicarum legit, quibus Nos in Beatorum numerum adscribimus Venerabiles Servos Dei Victorem Chumillas Ferna´ndez et XXI Socios, Ordinis Fratrum Minorum sodales.
Nos, vota Fratum Nostrorum Aloisii Martėnez Sistach, Archiepiscopi
Barcinonensis, Francisci Gil Hellėn, Archiepiscopi Burgensis, Antonii S.R.E.
Cardinalis Caņizares Llovera, Archiepiscopi Toletani, Iosephi Mariae Yanguas Sanz, Episcopi Conchensis, Antonii Angeli Algora Hernando, Episcopi Civitatis
Regalensis, Iacobi Garcı´a Aracil, Archiepiscopi Emeritensis Augustani-Pacensis, Antonii Mariae S.R.E. Cardinalis Rouco Varela, Archiepiscopi
Matritensis, Caroli Osoro Sierra, Archiepiscopi Ovetensis, Caroli S.R.E.
Cardinalis Amigo Vallejo, O.F.M., Archiepiscopi Hispalensis, Raimundi del Hoyo
Lōpez, Episcopi Giennensis, Vincentii Jiménez Zamora, Episcopi Santanderiensis, Ioannis Antonii Reig Pla, Episcopi Carthaginensis in Hispania,
Caroli Soler Perdigo´, Episcopi Gerundensis, Antonii Dorado Soto, Episcopi
Malacitani, atque Cyriaci Benavente Mateos, Episcopi Albasitensis, necnon
plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu multorumque christifidelium explentes,
de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei:
Lucas a Sancto Ioseph Tristany Pujol, presbyter professus Ordinis Fratrum
Discalceatorum Beatae Mariae Virginis de Monte Carmelo;
Leonardus Iosephus Aragonés Mateu, religiosus professus Instituti Fratrum
Scholarum Christianarum, Apollonia Lizarraga a Sanctissimo Sacramento, religiosa professa et moderatrix generalis Congregationis
Carmelitanarum a Caritate, necnon LXI Socii et Sociae;
Bernardus Fābrega Juliā, religiosus professus Instituti Fratrum Maristarum a
Scholis;
Victor Chumillas Fernāndez, presbyter professus Ordinis Fratrum Minorum, et XXI
Socii eiusdem Ordinis;
Antherus Mateo Garcėa, paterfamilias, ex Tertio Ordine Sancti Dominici, et XI Socii ex Secundo et Tertio Ordine Sancti Dominici;
Crux Laplana y Laguna, Episcopus Conchensis, et Ferdinandus Espaņol
Berdié, presbyter;
Narcissus de Esténaga y Echevarrėa, Episcopus Cluniensis, et X Socii;
Liberius Gonzālez Nombela, presbyter, et XII Socii ex clero Archidioecesis Toletanae;
Eusebius a Iesu Infante Ferna´ndez Arenillas, presbyter professus Ordinis Fratrum Discalceatorum Beatae Mariae Virginis de Monte Carmelo, et XV Socii eiusdem Ordinis;
Felix Echevarrėa Gorostiaga, presbyter professus Ordinis Fratrum Minorum, et
VI Socii eiusdem Ordinis;
Theodosius Raphaël, religiosus professus Instituti Fratrum Scholarum Christianarum, et III Socii ex eodem Instituto;
Bonaventura Garcėa Paredes, presbyter professus Ordinis Fratrum
Praedicatorum, Michaël Léibar Garay, presbyter professus Societatis Mariae, et XL Socii;
Simon Reynés Solivellas et V Socii, professi ex Congregatione Missionariorum
a Ss. Cordibus Iesu et Mariae necnon ex Congregatione Sororum Franciscalium
Filiarum Misericordiae, et Prudentia Canyelles i Ginestā, laica;
Caelestinus Iosephus Alonso Villar et IX Socii, ex Ordine Fratrum
Praedicatorum;
Angelus Maria Prat Hostench et XVI Socii, ex Ordine Fratrum Beatae Mariae Virginis de Monte Carmelo;
Henricus Sāiz Aparicio et LXII Socii, ex Societate Sancti Francisci Salesii;
Marianus a Sancto Ioseph Altolaguirre y Altolaguirre et IX Socii, ex Ordine
Sanctissimae Trinitatis;
Euphrasius a Iesu Infante Barredo Fernāndez, presbyter professus Ordinis
Fratrum Discalceatorum Beatae Mariae Virginis de Monte Carmelo;
Laurentinus Alonso Fuente, Vergilius Lacunza Unzu et XLIV Socii ex Instituto Fratrum Maristarum a Scholis;
Henricus Izquierdo Palacios, presbyter, et XIII Socii, ex Ordine Fratrum Praedicatorum;
Ovidius Bertrandus Anuncibay Letona, Hermenegildus Laurentius Sāez Manzanares, Lucianus Paulus
Garcėa Garcėa, Stanislaus Victor Cordero Fernāndez
et Laurentius Iacobus Martėnez de la Pera y Alava, religiosi professi Instituti Fratrum Scholarum Christianarum, atque Iosephus
Maria Cānovas Martėnez, presbyter dioecesanus;
Maria a Monte Carmelo, Rosa et Magdalena Fradera Ferragutcasas, sorores
professae Congregationis Filiarum Sanctissimi et Immaculati Cordis Mariae;
Avellinus Rodrėguez Alonso, presbyter professus ex Ordine Fratrum Sancti Augustini, et XCVII Socii eiusdem Ordinis, necnon VI Socii ex clero dioecesano;
Emmanuela a Corde Iesu Arriola Uranga et XXII Sociae, ex Congregatione Ancillarum Adoratricum Sanctissimi Sacramenti et Caritatis; qui in Hispania vicesimo saeculo sanguinem suum effuderunt testimonium
perhibentes de Evangelio Iesu Christi, Beati nomine in posterum appellentur,
eorumque festum die sexta Novembris in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit.
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.
Tantam laudantes horum sancti Francisci Assisiensis dignorum filiorum atque catholicae fidei spectabilium testium heroicam confessionem, qui pro Christi nomine vitam deponere non dubitarunt, omnes hortamur christifideles ad
Christianas virtutes eorum, praesertim firmam fidem, laetam spem et sedulam in bonis operibus explendis caritatem, actuose imitandas.
Quod autem his Litteris Nostris decrevimus, volumus et nunc et in posterum
tempus vim habere, contrariis rebus quibuslibet non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVIII mensis Octobris, anno MMVII, Pontifı`catus Nostri tertio.
De mandato Summi Pontificis
THARCISIUS card. BERTONE
Secretarius Status
*A.A.S., vol. CI (2009), n. 4, pp. 260-265
|