|
BENEDICTUS PP. XVI
LITTERAE APOSTOLICAE
Venerabilibus Servis Dei
Martyribus
Narcisso de Esténaga y Echevarrěa et X Sociis
Beatorum honores
decernuntur
Ad perpetuam rei memoriam. — « Omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo » (Mt 10, 32).
Venerabilis Dei Servus Narcissus de Esténaga y Echevarrěa, episcopus
Civitatis Regalensis, eius secretarius nec non octo Socii, presbyteri et Fratres
Scholarum Christianarum, Hispanica grassante insectatione adversus Catholicam
Ecclesiam, die XXII mensis Augusti anno MCMXXXVI erga Christum Dominum
fidelitatem sunt testati, proprium effundentes sanguinem. Hi martyres sunt:
A) Presbyteri dioecesis Civitatis Regalensis:
1. Narcissus de Esténaga y Echevarrěa, episcopus, qui Iuliobrigae, ex
dioecesi Calaguritana et Calceatensi nec non ex provincia Rioiensi in Hispania,
natus est die XXIX mensis Octobris anno MDCCCLXXXII. Toleti anno MCMVI
sacerdotio auctus est et die XX mensis Novembris anno MCMXXII ad episcopatum
evectus uti Episcopus-Prior Civitatis Regalensis.
2. Iulius Megar Salgado, presbyter, qui die XVI mensis Aprilis anno MCM in
Vallisoletano oppido v. Bercero natus erat. Anno MCMXXIV presbyteratus
ordine insignitus, sui antiqui praeceptoris, facti Episcopi, tamquam secretarius
vestigia persequi statuit.
3. Felix Gonzŕlez Bustos, presbyter, qui, die XXIII mensis Februarii anno MCMIII natus in oppido
Alcubillas, dioecesis Civitatis Regalensis, Christi
minister est constitutus anno MCMXXVII.
4. Petrus Buitrago Morales, presbyter, qui ortum habuit die XXIV mensis
Ianuarii anno MDCCCLXXXIII in loco La Solana, dioecesis
Civitatis Regalensis et ad presbyteratus ordinem evectus anno MCMVIII.
5. Iustus Arévalo y Mora, presbyter, qui die XIX mensis Iulii anno MDCCCLXIX
natus est in oppido Miguelturra, ex dioecesi Civitatis Regalensis, et
sacerdotio insignitus anno MDCCCXCV.
B) Fratres Scholarum Christianarum, ex Communitate Collegii Sanctae Crucis de
Můdela in Civitate Regalensi:
6. Agapitus Leo, in saeculo Remigius Angelus Olalla Aldea, religiosus, qui in
oppido Acinas, ex Archidioecesi Burgensi, natus est die II mensis
Augusti anno MCMIII, et Rectoris Collegii munus implebat.
7. Iosaphat Rochus, in saeculo Urbanus Corral Gonzŕlez, religiosus, qui in
loco Navajos, ex Archidioecesi Burgensi, natus est die VI mensis
Decembris et baptismum recepit die VIII eiusdem mensis anno MDCCCXCIX apud paroeciam Sancti Vincentii Martyris. Inter Fratres Scholarum Christianarum professus
est die IV mensis Septembris anno MCMXXIV.
8. Iulius Alfonsus, in saeculo Valerianus Ruiz Peral, religiosus, qui in
oppido Arconada, ex dioecesi Palentina, primam lucem vidit die XV
mensis Septembris anno MCMXI. Inter Fratres Scholarum Christianarum religiosam
emisit priorem professionem die XXVI mensis Augusti anno MCMXXVIII.
9. Ladislaus Aloisius, in saeculo Isidorus Muńoz
Antolěn, religiosus, qui ortus est die VIII mensis Maii anno MCMXVI in oppido
Arconada, Palentinae dioecesis. Priorem professionem religiosam fecit
inter Fratres Scholarum Christianarum die XXIX mensis Septembris anno MCMXXXIII.
10. Damasus Aloisius, in saeculo Antolinus Martěnez Martěnez, religiosus, qui
in oppido Armellada, tunc dioecesis Ovetensis, ortum habuit die XII
mensis Ianuarii anno MCMXV. Priorem professionem religiosam fecit inter Fratres
Scholarum Christianarum die XXVIII mensis Augusti anno MCMXXVIII.
11. Alvarus Santos Cejudo, Laicus. Ortus est die XIX mensis Februarii anno
MDCCCLXXX in oppido Daimiel, dioecesis Civitatis Regalensis. Quorum martyrii fama statim evidens exstitit et annorum decursu increbruit,
quamobrem inter annos MCMLII-MCMLVIII instructus est Processus Informativus.
Huius iuridicam auctoritatem Congregatio de Causis Sanctorum confirmavit, Decretum vulgans die XX mensis Novembris anno MCMXCII. Rite servatis de iure servandis, Nosmet Ipsi Decretum super martyrio edi iussimus die XXVIII mensis Aprilis anno MMVI. Deinde igitur statuimus ut ritus
beatificationis die XXVIII mensis Octobris anno MMVII Romae perageretur.
Hodie igitur in foro ante Basilicam Sancti Petri, ingenti adstante
catholicorum Pastorum et Christifidelium multitudine ex Hispania aliisve
nationibus, de mandato Nostro Iosephus S.R.E. Cardinalis Saraiva Martins,
Congregationis de Causis Sanctorum Praefectus, textum Litterarum Apostolicarum legit,
quibus Nos in Beatorum numerum adscribimus Venerabiles Servos Dei Martyres
Narcissum de Esténaga y Echevarrěa et X Socios.
Nos, vota Fratrum Nostrorum Aloisii Martěnez Sistach, Archiepiscopi
Barcinonensis, Francisci Gil Hellin, Archiepiscopi Burgensis, Antonii S.R.E.
Cardinalis Can˜ izares Llovera, Archiepiscopi Toletani, Iosephi Mariae Yanguas
Sanz, Episcopi Conchensis, Antonii Angeli Algora Hernando, Episcopi Civitatis
Regalensis, Iacobi Garcı´a Aracil, Archiepiscopi Emeritensis Augustani –
Pacensis, Antonii Mariae S.R.E. Cardinalis Rouco Varela, Archiepiscopi
Matritensis, Caroli Osoro Sierra, Archiepiscopi Ovetensis, Caroli S.R.E.
Cardinalis Amigo Vallejo, O.F.M., Archiepiscopi Hispalensis, Raimundi del Hoyo
Lo´pez, Episcopi Giennensis, Vincentii Jiménez Zamora, Episcopi Santanderiensis,
Ioannis Antonii Reig Pla, Episcopi Carthaginensis in Hispania, Caroli Soler
Perdigň, Episcopi Gerundensis, Antonii Dorado Soto, Episcopi Malacitani, atque
Cyriaci Benavente Mateos, Episcopi Albasitensis, necnon plurimorum aliorum
Fratrum in Episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto,
auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei:
Lucas a Sancto Ioseph Tristany Pujol, presbyter professus Ordinis Fratrum
Discalceatorum Beatae Mariae Virginis de Monte Carmelo;
Leonardus Iosephus Aragonés Mateu, religiosus professus Instituti Fratrum
Scholarum Christianarum, Apollonia Lizarraga a Sanctissimo Sacramento, religiosa
professa et moderatrix generalis Congregationis Carmelitarum a Caritate, necnon
LXI Socii et Sociae;
Bernardus Fŕbrega Juliŕ, religiosus professus Instituti Fratrum Maristarum a
Scholis;
Victor Chumillas Fernŕndez, presbyter professus Ordinis Fratrum Minorum, et XXI
Socii eiusdem Ordinis;
Antherus Mateo Garcěa, paterfamělias, ex Tertio Ordine Sancti Dominici, et XI
Socii ex Secundo et Tertio Ordine Sancti Dominici;
Crux Laplana y Laguna, Episcopus Conchensis, et Ferdinandus Espańol
Berdié, presbyter;
Narcissus de Esténaga y Echevarrěa, Episcopus Cluniensis, et X Socii;
Liberius Gonzŕlez Nombela, presbyter, et XII Socii ex clero Archidioecesis
Toletanae;
Eusebius a Iesu Infante Fernŕndez Arenillas, presbyter professus Ordinis
Fratrum Discalceatorum Beatae Mariae Virginis de Monte Carmelo, et XV Socii
eiusdem Ordinis;
Felix Echevarrěa Gorostiaga, presbyter professus Ordinis Fratrum Minorum, et
VI Socii eiusdem Ordinis;
Theodosius Raphaël, religiosus professus
Instituti Fratrum Scholarum Christianarum, et III Socii ex eodem Instituto;
Bonaventura Garcěa Paredes, presbyter professus Ordinis Fratrum Praedicatorum,
Michael Léibar Garay, presbyter professus Societatis Mariae, et XL Socii;
Simon Reynés Solivellas et V Socii, professi ex Congregatione Missionariorum
a Ss. Cordibus Iesu et Mariae necnon ex Congregatione Sororum Franciscalium
Filiarum Misericordiae, et Prudentia Canyelles i Ginestŕ, laica;
Caelestinus Iosephus Alonso Villar et IX Socii, ex Ordine Fratrum
Praedicatorum;
Angelus Maria Prat Hostench et XVI Socii, ex Ordine Fratrum Beatae Mariae
Virginis de Monte Carmelo;
Henricus Sŕiz Aparicio et LXII Socii, ex Societate Sancti Francisci Salesii;
Marianus a Sancto Ioseph Altolaguirre y Altolaguirre et IX Socii, ex Ordine
Sanctissimae Trinitatis;
Euphrasius a Iesu Infante Barredo Fernŕndez, presbyter professus Ordinis
Fratrum Discalceatorum Beatae Mariae Virginis de Monte Carmelo;
Laurentinus Alonso Fuente, Vergilius Lacunza Unzu et XLIV Socii ex Instituto
Fratrum Maristarum a Scholis;
Henricus Izquierdo Palacios, presbyter, et XIII Socii, ex Ordine Fratrum
Praedicatorum;
Ovidius Bertrandus Anuncibay Letona, Hermenegildus Laurentius Sŕez
Manzanares, Lucianus Paulus Garcěa Garcěa, Stanislaus Victor Cordero Fernŕndez
et Laurentius Iacobus Martı´nez de la Pera y Alava, religiosi professi
Instituti Fratrum Scholarum Christianarum, atque Iosephus Maria Cŕnovas
Martěnez, presbyter dioecesanus;
Maria a Monte Carmelo, Rosa et Magdalena Fradera Ferragutcasas, sorores
professae Congregationis Filiarum Sanctissimi et Immaculati Cordis Mariae;
Avellinus Rodrěguez Alonso, presbyter professus ex Ordine Fratrum Sancti
Augustini, et XCVII Socii eiusdem Ordinis, necnon VI Socii ex clero dioecesano;
Emmanuela a Corde Iesu Arriňla Uranga et XXII Sociae, ex Congregatione
Ancillarum Adoratricum Sanctissimi Sacramenti et Caritatis;
qui in Hispania vicesimo saeculo sanguinem suum effuderunt testimonium
perhibentes de Evangelio Iesu Christi, Beati nomine in posterum appellentur,
eorumque festum die sexta Novembris in locis et modis iure statutis quotannis
celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.
Probe quidem scimus clarum hoc supremi erga Dominum Iesum amoris usque ad
effusionem proprii sanguinis testimonium ferventis Episcopi Narcissi de Este´naga
y Echevarrı´a eiusque Sociorum, tum sacerdotum tum religiosorum et laicorum
christifidelium, maximam meruisse omnium aestimationem sempiternamque apud Deum
gloriam simulque valde prodesse Ecclesiae utilitati singulorumque hominum
spirituali bono. Quapropter Ipsimet eorum efflagitamus intercessionem et continuam protectionem
atque idem credentibus suademus, praesertim in Hispaniae regione.
Haec vero quae hodie statuimus firma usquequaque deinceps esse volumus ac valida
fore iubemus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVIII mensis
Octobris anno Domini MMVII, Pontificatus Nostri tertio.
De mandato Summi Pontificis
THARCISIUS card. BERTONE
Secretarius Status
*A.A.S., vol. CI (2009), n. 4, pp. 266-270
|