The Holy See
back up 
Search
riga

BENEDICTUS PP. XVI

LITTERAE APOSTOLICAE

Venerabili Servo Dei Bernardo Placido Fábrega Juliá, religioso professo Instituti Fratrum Maristarum a Scholis, martyri, Beatorum honores decernuntur*

 

 

Ad perpetuam rei memoriam. — « Si exprobramini in nomine Christi, beati » (1 Pe 4, 14).

Frater Bernardus (in saeculo Placidus Fa´brega Julia`) natus est Camallerae, prope Gerundam, in Catalonia, Hispaniae regione, die XVIII mensis Februarii anno MDCCCLXXXIX. Interfectus est in provincia Palentina, in vico fodinarum vulgo appellato Barruelo, die VI mensis Octobris anno MCMXXXIV, inter primos tumultus, qui ad regimen marxistarum in Hispania perducebant, aetatem habens XLV annorum. Anno MCMV dedit nomen Instituto Fratrum Maristarum a Scholis. In eius pectore fervuit animus apostoli. Singulis in locis ipse plurima seminabat incepta: choros canentium, associationes olim alumnorum, coetus actionis catholicae, motus apostolatus inter alumnos, ianuas apertas, collocationes Sacri Cordis statuarum, vigilias orationis, studiorum circulos, praelectiones de cultura vel religione, lectiones pro adultis, mensas parsimoniae pro filiis operariorum in fodinis opus navantium, bursas studiorum, bibliothecam itinerantem, societatem theatralem, activitates ethnographicas, visitationes apud aegrotantes et apud familias operariorum fodinarum, vocationes requirendas, iuvenes fratres comitandos... Haec omnia adduntur sueto muneri docentis et moderatoris. « Novem horas lectionum quotidie consumo — cuidam scripsit suo quondam alumno — horas, quae mihi videntur brevissimae, quoniam maximum est mihi delectamentum inter pueros esse, et omnia quae pro iis facio admodum pauca mihi videntur! ».

Quae omnia peragebantur in vita altioris communionis cum Domino et cum Eius suavissima Matre, quin mortificatio immo et cilicium posthaberentur. Nam ipse asserere consueverat: « Quomodo possum bene facere alumnis, si egomet haud adimpleo ea quae eosdem exhortor? ». Christum irradiavit qui illum tam humanum reddidit.

Anno MCMXVI Barcinone inter fundatores exstitit collegii Sancti Ioseph.

Anno MCMXXV nominatus est moderator communitatis et director scholae pro filiis operariorum fodinarum in loco vulgo Vallejo de Orbó. Apostolatus eius enim potissimum horum puerorum institutioni dicabatur. Adamavit hanc gentem operariorum, pauperem, marxismo tamen pervasam. Conscius de egestate harum familiarum, desideravit saltem pueris futuri melioris opportunitatem offerre.

Anno MCMXXXI ad superiorum voluntatem munera assumpsit scholae dirigendae atque communitatis religiosae moderandae in loco vulgo dicto Barruelo de Santullán. Denique terrestre iter eius ad fınem pervenit anno MCMXXXIV, cum die VI mensis Octobris crudeliter est interfectus.

Frater Bernardus efficax fuit institutor fidei suorum alumnorum, quoniam non solum suas theologicas scientias iis proponebat, sed ante omnia Dei experientiam. Magister fuit eximius, firma voluntate, alacri indole ditatus, severus et profundus in omnibus his quae dicebat vel operabatur; praeterea obsequens, affabilis, moribus humanissimus et magna praeditus caritate. Postremis suis verbis declarabat veniam, dum vitam suam in manus Deiparae committebat.

Populus Dei extemplo verum fidei martyrem eum putavit. Rite ergo peracta dioecesana inquisitione, die XVIII mensis Novembris anno MMIII Congressus Peculiaris Consultorum Theologorum faventem tulit sententiam, ac deinde die XVIII mensis Maii anno MMIV Patres Cardinales et Episcopi, in Sessione Ordinaria congregati, agnoverunt hunc Venerabilem Dei Servum amoris Domini nostri Iesu Christi eiusque Ecclesiae causa vitam obtulisse.

Coram Venerabili Decessore Nostro Ioanne Paulo II die XXII mensis Iunii anno MMIV promulgatum est Decretum de martyrio. Nos Ipsi autem statuimus sollemnem ritum eius Beatificationis die XXVIII mensis Octobris anno MMVII celebratum iri.

Hodie igitur Romae, in Foro ante Basilicam Sancti Petri, adstantibus ex Hispania aliisve populis sacris Pastoribus et Christifidelium turba, de mandato Nostro Iosephus S.R.E. Cardinalis Saraiva Martins, Congregationis de Causis Sanctorum Praefectus, textum Litterarum Apostolicarum legit, quibus Nos in Beatorum numerum adscribimus Venerabilem Servum Dei Fratrem Bernardum (in saeculo Placidum Fábrega Juliá), religiosum professum Instituti Fratrum Maristarum a Scholis.

Nos, vota Fratrum Nostrorum Aloisii Martínez Sistach, Archiepiscopi Barcinonensis, Francisci Gil Hellín, Archiepiscopi Burgensis, Antonii S.R.E. Cardinalis Cañizares Llovera, Archiepiscopi Toletani, Iosephi Mariae Yanguas Sanz, Episcopi Conchensis, Antonii Angeli Algora Hernando, Episcopi Civitatis Regalensis, Iacobi García Aracil, Archiepiscopi Emeritensis Augustani-Pacensis, Antonii Mariae S.R.E. Cardinalis Rouco Varela, Archiepiscopi Matritensis, Caroli Osoro Sierra, Archiepiscopi Ovetensis, Caroli S.R.E. Cardinalis Amigo Vallejo, O.F.M., Archiepiscopi Hispalensis, Raimundi del Hoyo López, Episcopi Giennensis, Vincentii Jiménez Zamora, Episcopi Santanderiensis, Ioannis Antonii ReigPla, Episcopi Carthaginensis in Hispania, Caroli Soler Perdigó, Episcopi Gerundensis, Antonii Dorado Soto, Episcopi Malacitani, atque Cyriaci Benavente Mateos, Episcopi Albasitensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei:

Lucas a Sancto Ioseph Tristany Pujol, presbyter professus Ordinis Fratrum Discalceatorum Beatae Mariae Virginis de Monte Carmelo;

Leonardus Iosephus Aragonés Mateu, religiosus professus Instituti Fratrum Scholarum Christianarum, Apollonia Lizarraga a Sanctissimo Sacramento, religiosa professa et moderatrix generalis Congregationis Carmelitanarum a Caritate, necnon LXI Socii et Sociae;

Bernardus Fábrega Juliá, religiosus professus Instituti Fratrum Maristarum a Scholis;

Victor Chumillas Fernández, presbyter professus Ordinis Fratrum Minorum, et XXI Socii eiusdem Ordinis;

Antherus Mateo García, paterfamilias, ex Tertio Ordine Sancti Dominici, et XI Socii ex Secundo et Tertio Ordine Sancti Dominici;

Crux Laplana y Laguna, Episcopus Conchensis, et Ferdinandus Español Berdié, presbyter;

Narcissus de Esténaga Echevarría, Episcopus Cluniensis, et X Socii;

Liberius González Nombela, presbyter, et XII Socii ex clero archidioecesis Toletanae;

Eusebius a Iesu Infante Fernández Arenillas, presbyter professus Ordinis Fratrum Discalceatorum Beatae Mariae Virginis de Monte Carmelo, et XV Socii eiusdem Ordinis;

Felix Echevarría Gorostiaga, presbyter professus Ordinis Fratrum Minorum, et VI Socii eiusdem Ordinis;

Theodosius Raphaël, religiosus professus Instituti Fratrum Scholarum Christianarum, et III Socii ex eodem Instituto;

Bonaventura García Paredes, presbyter professus Ordinis Fratrum Praedicatorum, Michaël Léibar Garay, presbyter professus Societatis Mariae, et XL Socii;

Simon Reynés Solivellas et V Socii, professi ex Congregatione Missionariorum a Ss. Cordibus Iesu et Mariae necnon ex Congregatione Sororum Franciscalium Filiarum Misericordiae, et Prudentia Canyelles i Ginestá, laica;

Caelestinus Iosephus Alonso Villar et IX Socii, ex Ordine Fratrum Praedicatorum;

Angelus Maria Prat Hostench et XVI Socii, ex Ordine Fratrum Beatae Mariae Virginis de Monte Carmelo;

Henricus Sáiz Aparicio et LXII Socii, ex Societate Sancti Francisci Salesii;

Marianus a Sancto Ioseph Altolaguirre y Altolaguirre et IX Socii, ex Ordine Sanctissimae Trinitatis;

Euphrasius a Iesu Infante Barredo Fernández, presbyter professus Ordinis Fratrum Discalceatorum Beatae Mariae Virginis de Monte Carmelo;

Laurentinus Alonso Fuente, Vergilius Lacunza Unzu et XLIV Socii ex Instituto Fratrum Maristarum a Scholis;

Henricus Izquierdo Palacios, presbyter, et XIII Socii, ex Ordine Fratrum Praedicatorum;

Ovidius Bertrandus Anuncibay Letona, Hermenegildus Laurentius Sáez

Manzanares, Lucianus Paulus García García, Stanislaus Victor Cordero Fernández et Laurentius Iacobus Martínez de la Pera y Alava, religiosi professi Instituti Fratrum Scholarum Christianarum, atque Iosephus Maria Cánovas Martínez, presbyter dioecesanus;

Maria a Monte Carmelo, Rosa et Magdalena Fradera Ferragutcasas, sorores professae Congregationis Filiarum Sanctissimi et Immaculati Cordis Mariae;

Avellinus Rodríguez Alonso, presbyter professus ex Ordine Fratrum Sancti Augustini, et XCVII Socii eiusdem Ordinis, necnon VI Socii ex clero dioecesano;

Emmanuela a Corde Iesu Arriola Uranga et XXII Sociae, ex Congregatione Ancillarum Adoratricum Sanctissimi Sacramenti et Caritatis;

qui in Hispania vicesimo saeculo sanguinem suum effuderunt testimonium perhibentes de Evangelio Iesu Christi, Beati nomine in posterum appellentur, eorumque festum die sexta Novembris in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Tantam huius viri admirantes heroicam pro Domini amore alacritatem fideique praeclara exempla, patrocinium eius invocavimus, hortantes omnes christifideles ad Christianas eiusdem virtutes pie imitandas.

Quod autem hisce litteris decrevimus, volumus et nunc et in posterum tempus vim habere, contrariis rebus quibuslibet haudquaquam obsistentibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVIII mensis Octobris, anno MMVII, Pontifıcatus Nostri tertio.

De mandato Summi Pontificis

THARCISIUS card. BERTONE
Secretarius Status


*A.A.S., vol. C (2008), n. 9, pp. 606-610
 

top