BENEDICTUS PP. XVI
LITTERAE APOSTOLICAE
QUIA ERIS TESTIS*
VENERABILIBUS SERVIS DEI LIBERIO GONZÀLES NOMBELA, PRESBYTERO,
ET XII SOCIIS EX CLERO ARCHIDIOECESIS TOLETANAE
BEATORUM MARTYRUM HONORES DECERNUNTUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — « Quia eris testis illi ad omnes homines eorum » (Act 22, 15).
Venerabiles Servi Dei Liberius Gonza´lez Nombela et XII Socii, inter quos unus fuit subdiaconus XXII annos natus, ceteri autem presbyteri ex clero
Archidioecesis Toletanae, fidem testificati sunt vitae suae oblatione. Cum enim
annis MCMXXXVI-MCMXXXIX in Hispania horribile grassaretur bellum civile, ipsi
interfı`ci maluerunt, ne fidelitatis coniunctionem negarent cum Domino et cum
sancta catholica Ecclesia. Interempti sunt anno MCMXXXVI diversis in locis
Archidioecesis Toletanae.
Ipsi sunt:
1. Liberius Gonzàlez Nombela, presbyter. Natus est die XXX mensis Decembris
anno MDCCCXCV in pago Santa Ana de Pusa. Die XVIII mensis Augusti
necatus est.
2. Franciscus Lòpez-Gasco Fernàndez-Largo, presbyter. Natus est die IV mensis Octobris anno MDCCCLXXXVIII in pago
Villacañas. Die XIX
mensis Augusti necatus est.
3. Michaël Beato Sànchez, presbyter. Natus
est die X mensis Aprilis anno MCMXI in pago La Villa de Don Fadrique. Die VIII mensis Septembris necatus est.
4. Bartholomaeus Rodrìguez Soria, presbyter. Natus est die VII mensis
Septembris anno MDCCCXCIV in pago Rìpèar. Die XXIX mensis Iulii necatus est.
5. Mamertus Carchano Carchano, presbyter. Natus est die XXI mensis Iulii anno
MDCCCLXXIX in pago Elche de la Sierra. Die VIII mensis Septembris necatus
est.
6. Agricola Rodrìguez Garcìa de los Huertos, presbyter. Natus est die XVIII
mensis Martii anno MDCCCXCVI in urbe Consuegra. Die XXI mensis Iulii necatus est.
7. Saturninus Ortega Montealegre, presbyter. Natus est die XXIX mensis
Novembris anno MDCCCLXVI in pago Brihuega. Inter diebus V et VI mensis
Augusti necatus est.
8. Dominicus Sànchez Làzaro, presbyter. Natus est die IV mensis Augusti anno
MDCCCLX in pago Puebla de Montalbàn. Die XII mensis
Augusti necatus est.
9. Ioachimus de la Madrid Arespacochaga, presbyter. Natus est die VI mensis
Novembris anno MDCCCLX in pago Bellver. Die I mensis Augusti necatus
est.
10. Iustinus Alarcòn Vera, presbyter. Natus est die I mensis Augusti anno
MDCCCLXXXV in pago Fuensalida. Die I mensis Augusti necatus est.
11. Iosephus Polo Benito, presbyter. Natus est die XXVII mensis Ianuarii anno
MDCCCLXXIX in urbe Salamanca. Die XXIV mensis Augusti necatus est.
12. Franciscus Maqueda Lòpez, subdiaconus. Natus est die X mensis Augusti
anno MCMXIV in pago Villacañas. Die XII mensis Septembris necatus est.
13. Richardus Pla Espì, presbyter. Natus est die XII mensis Decembris anno
MDCCCXCVIII in pago Agullent. Die XXX mensis Iulii necatus est.
Populus Dei universos hos Dei Servos fidei consideravit martyres. Huiusmodi
fama augescens in annos permovit Eminentissimum Dominum Henricum S.R.E.
Cardinalem Pla y Deniel, Archiepiscopum Toletanum, ut anno MCMLXIII Causam incoharet beatifı`cationis seu declarationis martyrii.
Expletis inde omnibus iure statutis, Nos Ipsi die XXVIII mensis Aprilis anno
MMVI promulgationem fieri iussimus Decreti de martyrio, ac proinde statuimus sollemnem ritum eorum beatifı`cationis die XXVIII mensis Octobris anni MMVII
celebratum iri.
Hodie igitur Romae, in Foro ante Basilicam Sancti Petri, ingenti adstante
turba ex Hispania aliisve nationibus catholicorum Pastorum et Christifidelium,
de mandato Nostro Iosephus S.R.E. Cardinalis Saraiva Martins, Congregationis de
Causis Sanctorum Praefectus, textum Litterarum Apostolicarum legit, quibus Nos
in Beatorum numerum adscribimus Venerabiles Servos Dei Liberium Gonza´lez
Nombela, presbyterum, et XII Socios ex clero Archidioecesis Toletanae.
Nos, vota Fratrum Nostrorum Aloisii Martìnez Sistach, Archiepiscopi
Barcinonensis, Francisci Gil Hellìn, Archiepiscopi Burgensis, Antonii S.R.E.
Cardinalis Cañizares Llovera, Archiepiscopi Toletani,
Iosephi Mariae Yanguas Sanz, Episcopi Conchensis, Antonii Angeli Algora Hernando,
Episcopi Civitatis Regalensis, Iacobi Garcìa Aracil, Archiepiscopi Emeritensis
Augustani-Pacensis, Antonii Mariae S.R.E. Cardinalis Rouco Varela, Archiepiscopi
Matritensis, Caroli Osoro Sierra, Archiepiscopi Ovetensis, Caroli S.R.E.
Cardinalis Amigo Vallejo, O.F.M., Archiepiscopi Hispalensis, Raimundi del Hoyo
Lòpez, Episcopi Giennensis, Vincentii Jimènez Zamora, Episcopi Santanderiensis,
Ioannis Antonii Reig Pla, Episcopi Carthaginensis in Hispania, Caroli Soler
Perdigò, Episcopi Gerundensis, Antonii Dorado Soto, Episcopi Malacitani, atque
Cyriaci Benavente Mateos, Episcopi Albasitensis, necnon plurimorum aliorum
Fratrum in Episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto,
auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei:
Lucas a Sancto Ioseph Tristany Pujol, presbyter professus Ordinis Fratrum
Discalceatorum Beatae Mariae Virginis de Monte Carmelo;
Leonardus Iosephus Aragonès Mateu, religiosus professus Instituti Fratrum
Scholarum Christianarum, Apollonia Lizarraga a Sanctissimo Sacramento, religiosa
professa et moderatrix generalis Congregationis Carmelitanarum a Caritate,
necnon LXI Socii et Sociae;
Bernardus Fàbrega Julià, religiosus professus Instituti Fratrum Maristarum a
Scholis;
Victor Chumillas Fernàndez, presbyter professus Ordinis Fratrum Minorum, et XXI
Socii eiusdem Ordinis;
Antherus Mateo Garcìa, paterfamilias, ex Tertio Ordine Sancti Dominici, et XI
Socii ex Secundo et Tertio Ordine Sancti Dominici;
Crux Laplana y Laguna, Episcopus Conchensis, et Ferdinandus Español
Berdié, presbyter;
Narcissus de Estènaga Echevarrìa, Episcopus Cluniensis, et X Socii;
Liberius Gonzàlez Nombela, presbyter, et XII Socii ex clero Archidioecesis
Toletanae;
Eusebius a Iesu Infante Fernàndez Arenillas, presbyter professus Ordinis
Fratrum Discalceatorum Beatae Mariae Virginis de Monte Carmelo, et XV Socii
eiusdem Ordinis;
Felix Echevarrìa Gorostiaga, presbyter professus Ordinis Fratrum Minorum, et
VI Socii eiusdem Ordinis;
Theodosius Raphaël, religiosus professus Instituti Fratrum Scholarum Christianarum, et III Socii ex eodem Instituto;
Bonaventura Garcìa Paredes, presbyter professus Ordinis Fratrum Praedicatorum,
Michaël Lèibar Garay, presbyter professus Societatis Mariae, et
XL Socii; Simon Reynès Solivellas et V Socii, professi ex Congregatione
Missionariorum a Ss. Cordibus Iesu et Mariae necnon ex Congregatione Sororum
Franciscalium Filiarum Misericordiae, et Prudentia Canyelles i Ginestà, laica;
Caelestinus Iosephus Alonso Villar et IX Socii, ex Ordine Fratrum
Praedicatorum; Angelus Maria Prat Hostench et XVI Socii, ex Ordine Fratrum
Beatae Mariae Virginis de Monte Carmelo;
Henricus Sàiz Aparicio et LXII Socii, ex Societate Sancti Francisci Salesii;
Marianus a Sancto Ioseph Altolaguirre y Altolaguirre et IX Socii, ex Ordine
Sanctissimae Trinitatis; Euphrasius a Iesu Infante Barredo Fernàndez, presbyter
professus Ordinis Fratrum Discalceatorum Beatae Mariae Virginis de Monte
Carmelo;
Laurentinus Alonso Fuente, Vergilius Lacunzà Unzu et XLIV Socii ex Instituto
Fratrum Maristarum a Scholis; Henricus Izquierdo Palacios, presbyter, et XIII
Socii, ex Ordine Fratrum Praedicatorum;
Ovidius Bertrandus Anuncibay Letona, Hermenegildus Laurentius Sàez Manzanares,
Lucianus Paulus Garcìa Garcìa, Stanislaus Victor Cordero Fernàndez et Laurentius
Iacobus Martìnez de la Pera y Alava, religiosi professi Instituti Fratrum
Scholarum Christianarum, atque Iosephus Maria Cànovas Martìnez, presbyter
dioecesanus;
Maria a Monte Carmelo, Rosa et Magdalena Fradera Ferragutcasas, sorores
professae Congregationis Filiarum Sanctissimi et Immaculati Cordis Mariae;
Avellinus Rodrìguez Alonso, presbyter professus ex Ordine Fratrum Sancti
Augustini, et XCVII Socii eiusdem Ordinis, necnon VI Socii ex clero dioecesano;
Emmanuela a Corde Iesu Arriola Uranga et XXII Sociae, ex Congregatione
Ancillarum Adoratricum Sanctissimi Sacramenti et Caritatis;
qui in Hispania vicesimo saeculo sanguinem suum effuderunt testimonium
perhibentes de Evangelio Iesu Christi, Beati nomine in posterum appellentur,
eorumque festum die sexta Novembris in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit.
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.
Quod autem decrevimus, volumus et nunc et in posterum tempus vim habere, contrariis rebus quibuslibet non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVIII mensis Octobris, anno MMVII, Pontificatus Nostri tertio.
De mandato Summi Pontificis
THARCISIUS card. BERTONE
Secretarius Status
*A.A.S., vol. CI (2009), n. 2, pp. 83-87
|