BENEDICTUS PP. XVI
LITTERAE APOSTOLICAE
NE TERREAMINI*
VENERABILIBUS SERVIS DEI SIMONI REYNÉS
SOLIVELLAS,
PRESBYTERO PROFESSO EX CONGREGATIONE MISSIONARIORUM A SS. CORDIBUS IESU ET
MARIAE, EIUSQUE TRIBUS SOCIIS EX EADEM CONGREGATIONE, AC CATHARINAE CALDÉS
SOCĚAS ET MICHAËLAE
RULLŔN RIBOT, RELIGIOSIS EX CONGREGATIONE SORORUM FRANCISCALIUM FILIARUM
MISERICORDIAE, NECNON PRUDENTIAE CANYELLES Y GINESTŔ VIDUAE, BEATORUM MARTYRUM
HONORES DECERNUNTUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — « Ne terreamini ab his, qui occidunt corpus, et post
haec non habent amplius, quod faciant » (Lc. 12, 4).
Venerabiles Servi Dei Simon Reynés Solivellas eiusque V Socii, necnon Prudentia Canyelles y Ginestŕ consociati sunt in martyrio pro catholica
fide.
Qui viri sunt et mulieres, presbyteri ac religiosi, quidam iuvenes,
interfecti eo quod fidem sunt testificati aut quia cum amore quosdam exceperunt qui e coenobio vi expulsi erant bello civili in Hispania saeviente anno MCMXXXVI.
Misericordia quam in vita exercuerunt fructus attulit Ecclesiae Barcinonensi et plurimis qui, quamvis mortem eorum impedire non possent, comitati sunt eos fide sua animoque solidali. Hi martyres sunt:
1. Simon Reynés Solivellas, presbyter professus ex Congregatione Missionariorum
a Ss. Cordibus Iesu et Mariae. Natus est die XXIII mensis Ianuarii anno MCMI in
Manacor. Undecim annos natus nomen dedit choro ecclesiae Cathedralis. Congregationem Missionariorum a Ss. Cordibus Iesu et Mariae ingressus, novitiatum fecit, ac deinde sollemnem professionem religiosam nuncupavit die II mensis Ianuarii anno MCMXXV; die XXI mensis Novembris eodem anno presbyter est ordinatus. Muneribus fungebatur assistentis magistri
novitiorum, professoris et cappellani. Barcinonam missus, ibi occisus est die XXIII mensis Iulii.
2. Michaël Pons Ramis, presbyter professus ex Congregatione Missionariorum a
Ss. Cordibus Iesu et Mariae. Natus die VIII mensis Iulii anno MCMVII in loco Llubě, occisus est die XXIII mensis Iulii.
3. Franciscus Mayol Oliver, religiosus coadiutor ex Congregatione
Missionariorum a Ss. Cordibus Iesu et Mariae. Natus die XXXI mensis Maii anno MDCCCLXXI in
Vilafranca de Bonany, occisus est die XXIII mensis Iulii.
4. Paulus Noguera Trias, religiosus ex Congregatione Missionariorum a Ss. Cordibus Iesu et Mariae. Natus die XXIV mensis Novembris anno MCMXVI in
Sňller, occisus est die XXIII mensis Iulii, una cum duabus religiosis ex
Congregatione Sororum Franciscalium Filiarum Misericordiae, quae sunt:
5. Soror Catharina Caldés Socěas, F.H.M., nata die IX mensis Iulii anno MDCCCXCIX in loco
La Pobla, sollemnia vota nuncupavit anno MCMXXV, et occisa est die XXIV mensis Iulii.
6. Soror Michaëla Rullŕn Ribot, F.H.M., nata die XXIV mensis Novembris anno MCMIII in loco
Petra, sollemnia vota nuncupavit anno MCMXXXV, et occisa est die XXIII mensis Iulii.
7. Prudentia Canyelles y Ginestŕ, vidua. Nata est die V mensis Augusti anno MDCCCLXXXIV in loco
St. Celoni. Ipsa refugium praestitit in domo sua Venerabilibus Servis Dei Simoni
Reynčs Solivellas, Michaëli Pons Ramis et Francisco Mayol Oliver, quapropter suam ob christianam hospitalitatem occisa
est die XXIII mensis Iulii.
Populus Dei omnes hos Dei Servos fidei consideravit martyres. Huiusmodi fama augescens in annos permovit Archiepiscopum Barcinonesem ut Causam instrueret beatificationis seu declarationis martyrii, per Processum Ordinarium Informativum annis MCMLII-MCMLXVIIIcelebratum, qui rite approbatus est die XX mensis Novembris anno MCMXCII. Inde, expletis omnibus de iure servandis, Nos Ipsi die XXVI mensis Iunii anno MMVI decrevimus ut promulgaretur Decretum
super martyrio, ac demum statuimus ut sollemnis ritus eorum beatificationis die
XXVIII mensis Octobris anni MMVII celebraretur.
Hodie igitur Romae, in Foro ante Basilicam Sancti Petri, ingenti adstante turba ex Hispania aliisve nationibus catholicorum Pastorum et
Christifidelium, de mandato Nostro Iosephus S.R.E. Cardinalis Saraiva Martins,
Congregationis de Causis Sanctorum Praefectus, textum Litterarum Apostolicarum
legit, quibus Nos in Beatorum numerum adscribimus Venerabiles Servos Dei Simonem
Reynés Solivellas, presbyterum, eiusque III Socios, professos ex Congregatione Missionariorum a Ss. Cordibus Iesu et Mariae, atque
Catharinam Caldés Socěas et Michaëlam Rullŕn Ribot, religiosas ex
Congregatione Sororum Franciscalium Filiarum Misericordiae, necnon Prudentiam Canyelles y Ginestŕ, viduam.
Nos, vota Fratrum Nostrorum Aloisii Martěnez Sistach, Archiepiscopi Barcinonensis, Francisci Gil
Hellěn, Archiepiscopi Burgensis, Antonii S.R.E. Cardinalis Cańizares Llovera, Archiepiscopi Toletani, Iosephi Mariae Yanguas Sanz, Episcopi Conchensis, Antonii Angeli Algora Hernando, Episcopi
Civitatis Regalensis, Iacobi Garcěa Aracil, Archiepiscopi Emeritensis Augustani-Pacensis, Antonii Mariae S.R.E. Cardinalis Rouco Varela,
Archiepiscopi Matritensis, Caroli Osoro Sierra, Archiepiscopi Ovetensis, Caroli S.R.E. Cardinalis Amigo Vallejo, O.F.M., Archiepiscopi Hispalensis, Raimundi
del Hoyo Lňpez, Episcopi Giennensis, Vincentii Jiménez Zamora, Episcopi Santanderiensis, Iosephi Antonii Reig Pla, Episcopi Carthaginensis in Hispania, Caroli Soler Perdigň, Episcopi Gerundensis, Antonii Dorado Soto, Episcopi Malacitani, atque Cyriaci Benavente Mateos, Episcopi
Albasitensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi
Dei:
Lucas a Sancto Ioseph Tristany Pujol, presbyter professus Ordinis Fratrum
Discalceatorum Beatae Mariae Virginis de Monte Carmelo;
Leonardus Iosephus Aragonés Mateu, religiosus professus Instituti Fratrum
Scholarum Christianarum, Apollonia Lizarraga a Sanctissimo Sacramento, religiosa
professa et moderatrix generalis Congregationis Carmelitanarum a Caritate,
necnon LXI Socii et Sociae;
Bernardus Fŕbrega Juliŕ, religiosus professus Instituti Fratrum Maristarum a
Scholis;
Victor Chumillas Fernŕndez, presbyter professus Ordinis Fratrum Minorum, et XXI
Socii eiusdem Ordinis;
Antherus Mateo Garcěa, paterfamilias, ex Tertio Ordine Sancti Dominici, et XI Socii ex Secundo et Tertio Ordine Sancti Dominici;
Crux Laplana y Laguna, Episcopus Conchensis, et Ferdinandus Espańol
Berdié, presbyter;
Narcissus de Esténaga Echevarrěa, Episcopus Cluniensis, et X Socii;
Liberius Gonzŕlez Nombela, presbyter, et XII Socii ex clero Archidioecesis Toletanae;
Eusebius a Iesu Infante Fernŕndez Arenillas, presbyter professus Ordinis Fratrum Discalceatorum Beatae Mariae Virginis de Monte Carmelo, et XV Socii eiusdem Ordinis;
Felix Echevarrěa Gorostiaga, presbyter professus Ordinis Fratrum Minorum, et
VI Socii eiusdem Ordinis;
Theodosius Raphaël, religiosus professus Instituti Fratrum Scholarum Christianarum, et III Socii ex eodem Instituto;
Bonaventura Garcěa Paredes, presbyter professus Ordinis Fratrum
Praedicatorum, Michaël Léibar Garay, presbyter professus Societatis Mariae, et XL Socii;
Simon Reynés Solivellas et V Socii, professi ex Congregatione Missionariorum
a Ss. Cordibus Iesu et Mariae necnon ex Congregatione Sororum Franciscalium
Filiarum Misericordiae, et Prudentia Canyelles i Ginestŕ, laica;
Caelestinus Iosephus Alonso Villar et IX Socii, ex Ordine Fratrum
Praedicatorum;
Angelus Maria Prat Hostench et XVI Socii, ex Ordine Fratrum Beatae Mariae Virginis
de Monte Carmelo;
Henricus Sŕiz Aparicio et LXII Socii, ex Societate Sancti Francisci
Salesii;
Marianus a Sancto Ioseph Altolaguirre y Altolaguirre et IX Socii, ex Ordine
Sanctissimae Trinitatis;
Euphrasius a Iesu Infante Barredo Fernŕndez, presbyter professus Ordinis
Fratrum Discalceatorum Beatae Mariae Virginis de Monte Carmelo;
Laurentinus Alonso Fuente, Vergilius Lacunza Unzu et XLIV Socii ex Instituto Fratrum Maristarum a Scholis;
Henricus Izquierdo Palacios, presbyter, et XIII Socii, ex Ordine Fratrum Praedicatorum;
Ovidius Bertrandus Anuncibay Letona, Hermenegildus Laurentius Sŕez Manzanares, Lucianus Paulus
Garcěa Garcěa, Stanislaus Victor Cordero Fernŕndez
et Laurentius Iacobus Martěnez de la Pera y Alava, religiosi professi Instituti Fratrum Scholarum Christianarum, atque Iosephus
Maria Cŕnovas Martěnez, presbyter dioecesanus;
Maria a Monte Carmelo, Rosa et Magdalena Fradera Ferragutcasas, sorores
professae Congregations Filiarum Sanctissimi et Immaculati Cordis Mariae;
Avellinus Rodrěguez Alonso, presbyter professus ex Ordine Fratrum Sancti Augustini, et XCVII Socii eiusdem Ordinis, necnon VI Socii ex clero dioecesano;
Emmanuela a Corde Iesu Arrida Uranga et XXII Sociae, ex Congregatione Ancillarum Adoratricum Sanctissimi Sacramenti et Caritatis;
qui in Hispania vicesimo saeculo sanguinem suum effuderunt testimonium
perhibentes de Evangelio Iesu Christi, Beati nomine in posterum appellentur,
eorumque festum die sexta Novembris in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit.
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.
Nihil sane dubitamus horum beatorum exemplum intrepidae fidei professionis
multum prodesse Hispanicae dilectae nationis pastoribus, religiosis viris et mulieribus atque cunctis christifidelibus ut fidem suam catholicam cotidie integram servent et vivae caritatis profiteantur operibus.
Quod autem decrevimus, volumus et nunc et in posterum tempus vim habere, contrariis rebus quibuslibet non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVIII mensis Octobris, anno MMVII, Pontificatus Nostri tertio.
De mandato Summi Pontificis
THARCISIUS card. BERTONE
Secretarius Status
*A.A.S., vol. CI (2009), n. 2, pp. 92-97
|