BENEDICTUS PP. XVI
LITTERAE APOSTOLICAE
FIAT MISERICORDIA*
VENERABILIBUS SERVIS DEI CAELESTINO IOSEPHO ALONSO VILLAR,
PRESBYTERO PROFESSO EX ORDINE FRATRUM PRAEDICATORUM, ET IX SOCIIS EIUSDEM
ORDINIS BEATORUM MARTYRUM HONORES DECERNUNTUR
Ad
perpetuam rei memoriam. — « Fiat misericordia tua, Domine, super nos,
quemadmodum speravimus in te » (Ps 33, 22).
Venerabiles Servi Dei Caelestinus Iosephus Alonso Villar et
IX Socii solum in Domino speraverunt atque, divina roborati gratia, fidem
in eum testati sunt etiam inter vexationes. Cum enim persecutio contra
religionem in Hispania grassaretur annis MCMXXXVI-MCMXXXIX, ipsi mori maluerunt
ne Christum negarent, itaque martyrii palmam sunt consecuti. Illi diversas ad
communitates Ordinis Fratrum Praedicatorum pertinebant.
Ipsi sunt:
a) Ex coetu loci Navelgas. Apprehensi sunt a seditiosis
militibus mense Augusto anni MCMXXXVI et occisi inter dies XVII et XVIII huius
mensis.
1.
Caelestinus Iosephus Alonso Villar, presbyter. Natus est die XV mensis Iunii
anno MDCCCLXII in paroecia Margolles, Archidioecesis et provinciae Ovetensis.
Professionem religiosam nuncupavit anno MDCCCLXXXII et presbyter est
ordinatus anno MDCCCLXXXVI. Docuit apud collegium Vergarense (Guipùzcoa) et
functus est actuose ac proficienter variis muneribus suo in Ordine. Anno
MCMXXXIII nominatus est Superior domus in Navelgas ibique morabatur cum bellum
civile exarsit.
2.
Iacobus Franco Mayo, presbyter. Natus est die XXVIII mensis Martii anno MCMV in Santa Marìa del Pàramo, dioecesis
Legionensis. Nuncupatis votis religiosis anno MCMXXI, sacerdotio est actus anno
MCMXXX. Deinde destinatus est ad domum in Navelgas, ubi munere professoris
fungebatur atque sacellum publicum collegii curabat.
3. Gregorius Dìez Pérez, presbyter. Natus est die IX
mensis Maii anno MCMX in Gozòn de Ucieza, dioecesis et provinciae
Palentinae. Professionem
religiosam nuncupavit anno MCMXXVII et presbyteralem ordinationem recepit anno
MCMXXXIV. Professor fuit ac tutor alumnorum scholae apostolicae.
4. Abilius Sàiz Lòpez, religiosus.
Natus est die II mensis
Februarii anno
MDCCCXCIV in Montejo de Brida, dioecesis et provinciae Burgensis. Professionem
religiosam nuncupavit anno MCMXXXI. Deinde missus est ad Navelgas, ubi munere
coqui fungebatur.
b) Ex coetu oppidi Corias. In carcerem coniecti sunt primis
diebus mensis Augusti anni MCMXXXVI. Tres primi occisi sunt die XXXI
huius mensis, ceteri duo die
XX insequentis mensis Septembris.
5.
Michaël Menéndez Garcìa, presbyter. Natus est die XXIX mensis Iunii anno MDCCCLXXXV in
San Juliàn de Quintana, provinciae
Asturicae. Professionem religiosam nuncupavit anno MCMII et presbyteralem
ordinationem recepit anno MCMIX. Explevit officia docentis, magistri novitiorum
et rectoris. Destinatus est ad Corias ut in schola apostolica doceret.
6.
Iosephus Maria Palacio Montes, presbyter. Natus est die IX mensis Novembris anno MCMI in
Bimenes, provinciae Asturicae.
Professionem religiosam nuncupavit anno MCMXVII et presbyteralem ordinationem
recepit anno MCMXXV. Professor fuit et cooperator magistri
novitiorum.
7.
Isidorus Ordóñez Dìez, presbyter. Natus est die XV mensis Maii anno MCMIX in
Campohermoso, dioecesis et provinciae Legionensis.
Professionem religiosam nuncupavit anno MCMXXVI et presbyteralem
ordinationem recepit anno MCMXXXII. Deinde destinatus est ad conventum oppidi
Corias, ubi munere professoris fungebatur.
8.
Christophorus Iturriaga-Echevarrı´a, religiosus. Natus est die XI mensis Iulii anno MCMXV in Abadiano, provinciae Cantabricae.
Professionem religiosam nuncupavit anno MCMXXXIV ac proinde missus est ad
conventum oppidi Corias, in quo variis muneribus fungebatur.
9. Petrus Vega Ponce, novitius. Natus est die XXV mensis
Iulii anno MCMII in Mayorga, provinciae Vallisoletanae.
Vestem religiosam
Dominicanorum induit
anno MCMXXXV. Pertulit martyrium antequam posset professionem nuncupare.
c) Sodalis communitatis oppidi La Felguera.
10. Iosephus Maria Laguı´a Puerto, religiosus. Natus est
die XII mensis Martii anno MDCCCLXXXVIII in Albarracin, prope Terulium.
Professionem religiosam nuncupavit anno MCMIX. Destinatus ad conventum loci Las Caldas, actuose varia explevit officia. Demum missus est in domum
loci La Felguera. Cum
exardesceret persecutio, confugere coactus est in quandam domum amicorum. A
seditiosis militibus arreptus est atque occisus primis diebus mensis
Septembris anni MCMXXXVII.
Populus
Dei universos eos veros fidei martyres consideravit. Huiusmodi per
annos confirmata fama permovit Archiepiscopum Ovetensem ut incoharet Causam
beatificationis seu declarationis martyrii, per Processus Ordinarii
celebrationem factam annis MCMLVIII-MCMLXI. Peractis rite omnibus iure statutis,
Congressus Peculiaris Consultorum Theologorum die XXV mensis Maii anno
MMIV, et Patres Cardinales et Episcopi, in Sessione Ordinaria congregati die XVII mensis Ianuarii anno MMVI, agnoverunt horum
Venerabilium Servorum Dei verum martyrium. Deinde Nos Ipsi die XXVI mensis Iunii
anno MMVI praecepimus ut promulgaretur Decretum de martyrio, ac
proinde statuimus ut
sollemnis ritus eorum beatificationis Romae die XXVIII mensis Octobris anni MMVII celebraretur.
Hodie igitur Romae, in Foro ante Basilicam Sancti Petri,
ingenti adstante turba ex Hispania aliisve nationibus catholicorum Pastorum
et Christifidelium, de mandato Nostro Iosephus S.R.E. Cardinalis Saraiva Martins,
gregationis de Causis Sanctorum Praefectus, textum Litterarum Apostolicarum
legit, quibus Nos in Beatorum numerum adscribimus Venerabiles Servos Dei Caelestinum Iosephum Alonso Villar, presbyterum
professum ex Ordine Fratrum Praedicatorum, et IX Socios eiusdem Ordinis sodales. Nos, vota Fratrum Nostrorum Aloisii
Martìnez Sistach,
Archiepiscopi Barcinonensis, Francisci Gil Hellìn, Archiepiscopi Burgensis, Antonii S.R.E. Cardinalis
Cañizares Llovera, Archiepiscopi
Toletani, Iosephi Mariae Yanguas Sanz, Episcopi Conchensis, Antonii Angeli Algora
Hernando, Episcopi Civitatis Regalensis, Iacobi Garcìa Aracil, Archiepiscopi
Emeritensis Augustani-Pacensis, Antonii Mariae S.R.E. Cardinalis Rouco
Varela, Archiepiscopi Matritensis, Caroli Osoro Sierra, Archiepiscopi Ovetensis,
Caroli S.R.E. Cardinalis Amigo Vallejo, O.F.M., Archiepiscopi
Hispalensis, Raimundi del Hoyo Lòpez, Episcopi Giennensis, Vincentii Jiménez
Zamora, Episcopi Santanderiensis, Iosephi Antonii Reig Pla,
Episcopi Carthaginensis in Hispania, Caroli Soler Perdigò, Episcopi Gerundensis,
Antonii Dorado Soto, Episcopi Malacitani, atque Cyriaci Benavente Mateos,
Episcopi Albasitensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu
multorumque
christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut
Venerabiles Servi Dei:
Lucas a Sancto Ioseph Tristany Pujol, presbyter professus
Ordinis Fratrum Discalceatorum Beatae Mariae Virginis de Monte Carmelo;
Leonardus Iosephus Aragonés Mateu, religiosus professus
Instituti Fratrum Scholarum Christianarum, Apollonia Lizarraga a Sanctissimo
Sacramento, religiosa professa et moderatrix generalis Congregationis
Carmelitanarum a Caritate, necnon LXI Socii et Sociae;
Bernardus Fàbrega Julià, religiosus professus Instituti Fratrum Maristarum a
Scholis;
Victor
Chumillas Fernàndez, presbyter professus Ordinis Fratrum Minorum, et XXI Socii
eiusdem Ordinis;
Antherus Mateo Garcìa, paterfamilias, ex Tertio Ordine
Sancti Dominici, et XI Socii ex Secundo et Tertio Ordine Sancti Dominici;
Crux
Laplana y Laguna, Episcopus Conchensis, et Ferdinandus Español Berdiè, presbyter;
Narcissus de Estènaga Echevarrìa, Episcopus Cluniensis,
et X Socii;
Liberius Gonzàlez Nombela, presbyter, et XII Socii ex
clero Archidioecesis Toletanae;
Eusebius a Iesu Infante Fernàndez Arenillas, presbyter
professus Ordinis Fratum Discalceatorum Beatae Mariae de Monte Carmelo, et XV
Socii eiusdem Ordinis;
Felix Echevarrìa Gorostiaga, presbyter professus Ordinis
Fratum Minorum, et VI Socii eiusdem Ordinis;
Theodosius Raphaël, religious professus Instituti Fratrum
Scholarum Christianarum, et III Socii ex eodem Instituto;
Bonaventura Garcìa Paredes, presbyter professus Ordinis
Fratrum Praedicatorum, Michaël Léibar Garay, presbyter professus Societatis
Mariae, et XL Socii;
Simon Reynés Solivellas et V Socii, professi ex
Congregatione Missionariorum a Ss. Cordibus Iesu et Mariae necnon ex
Congregatione Sororum Franciscalium Filiarum Misericordiae, et Prudentia
Canyelles i Ginestà, laica;
Caelestinus Iosephus Alonso Villar et IX Socii, ex Ordine
Fratrum Praedicatorum;
Angelus Maria Prat Hostench et XVI Socii, ex Ordine Fratrum
Beatae Mariae Virginis de Monte Carmelo;
Henricus Sàiz Aparicio et LXII Socii, ex Societate Sancti
Francisci Salesii;
Marianus a Sancto Ioseph Altolaguirre y Altolaguirre et IX
Socii, ex Ordine Sanctissimae Trinitatis;
Euphrasius a Iesu Infante Barredo Ferna´ndez, presbyter
professus Ordinis Fratrum Discalceatorum Beatae Mariae Virginis de Monte
Carmelo;
Laurentinus Alonso Fuente, Vergilius Lacunza Unzu et XLIV
Socii ex Instituto Fratrum Maristarum a Scholis;
Henricus Izquierdo Palacios, presbyter, et XIII Socii, ex
Ordine Fratrum Praedicatorum;
Ovidius Bertrandus Anuncibay Letona, Hermenegildus
Laurentius Sàez Manzanares, Lucianus Paulus Garcìa Garcìa, Stanislaus
Victor Cordero Fernàndez et Laurentius Iacobus Martìnez de la Pera y Alava,
religiosi professi Instituti Fratrum Scholarum Christianarum, atque Iosephus
Maria Cànovas Martìnez, presbyter dioecesanus;
Maria a Monte Carmelo, Rosa et Magdalena Fradera
Ferragutcasas, sorores professae Congregationis Filiarum Sanctissimi et
Immaculati Cordis Mariae;
Avellinus Rodrìguez Alonso, presbyter professus ex Ordine
Fratrum Sancti Augustini, et XCVII Socii eiusdem Ordinis, necnon VI
Socii ex clero dioecesano;
Emmanuela a Corde Iesu Arriola Uranga et XXII Sociae, ex
Congregatione Ancillarum Adoratricum Sanctissimi Sacramenti et Caritatis;
qui in Hispania vicesimo saeculo sanguinem suum effuderunt
testimonium perhibentes de Evangelio Iesu Christi, Beati nomine in posterum
appellentur, eorumque festum die sexta Novembris in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit.
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.
Persuasum autem habemus hos beatos, magis quam Verbi Dei
praedicatione, ad catholicam fidem propagandam ac tuendam exemplo intrepidae
fidelisque professionis usque ad sanguinis sui effusionem plurimum contulisse,
qui etiam nunc singulari hoc testimonio suaque apud Deum
intercessione religiosis viris et mulieribus atque cunctis christifidelibus
magnopere auxiliantur.
Quod autem his Litteris Nostris decrevimus, volumus et nunc
et in posterum tempus vim habere, contrariis rebus quibuslibet non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die
XXVIII mensis Octobris, anno MMVII, Pontificatus Nostri tertio.
De mandato Summi Pontificis
THARCISIUS card. BERTONE
Secretarius Status
*A.A.S., vol. CI (2009), n. 2, pp. 87-92
|