 |
BENEDICTUS PP. XVI
LITTERAE APOSTOLICAE
Venerabili Servo Dei Zephyrino Namuncurá
Caelitum Beatorum tribuitur dignitas.*
Ad perpetuam rei memoriam. — « In ipsa hora [Iesus]
exsultavit Spiritu Sancto et dixit: “Confıteor tibi, Pater, Domine caeli et
terrae, quod abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea
parvulis” » (Lc 10, 21).
Nos quoque hodie, una cum Iesu universaque Ecclesia eius,
Spiritu Sancto exsultantes, magnificamus Deum Patrem, Dominum caeli et terrae,
quod non huius mundi sapientibus sed parvulis arcana suae vitae mysteria et
amorem revelavit. Parvulis nempe, pauperibus, iustitiam sitientibus, pacem
operantibus, persecutionem patientibus, malum bono quotidie vincere nitentibus,
vitam suam, scilicet sanctitatem communicat Deus suam. Et nos hodie huiusmodi
divinae gratiae mirabilia celebramus, in praeclaro Araucano iuvene effusa, filio
magni ducis, vulgo Gran Cacique de las Pampas appellati, cui est nomen
Zephyrinus Namuncurá: qui iuvenis nondum vicesimum agens annum hodie in Beatorum
Albo feliciter inscribitur.
Zephyrinus — quis nescit? — oritur ex animosa ac generosa
familia fortissimae gentis Indios nuncupatae Araucani in Patagonica regione.
Cuius vitae sanctitas florescere valuit, quia innixa erat feraci in agro
humanarum virtutum peculiarium eius patriae eiusque gentis, quas ille autem
assumpsit perfecitque. Ipse aerumnas breviter in se absolvit, angores et vota,
gentis Mapuche, quae eisdem pueritiae eius annis Evangelii praeconium audivit
fideique donum suscepit. Et ideo, Dominum hodie magnificare in Beato Zephyrino
secumfert quoque memoriam agere vivam et gratam vetustarum traditionum fortis et
indomiti populi Mapuche, necnon una redinvenire Evangelii fecunditatem, quod
numquam germana peculiaris culturae bona destruit, quin econtra suscipit,
purificat, perficit. Vita ipsa Zephyrini exstat veluti « parabola » huius altae
veritatis. Quem numquam puduit se Mapuche esse propositumque et eius insigne
fuit posse suae genti prodesse.
Evangelium autem susceptum extulit eius huiusmodi intimum
propositum ac nova luce ita ditavit ut ardenter Zephyrinus optaret Salesianus
fieri et presbyter, ut « ostenderet » fratribus suis Mapuche « caeli semitam ».
Exemplar vitae suae Dominicum Savio elegit, discipulum prae
omnibus dilectissimum Sancti Ioannis Bosco, in Sanctorum album adscriptum a
Summo Pontifice Pio XII anno Domini MCMLIV, qui tunc una pariter visus est
canonizare « praeceptum simplex » sanctitatis, quod « Iuvenum Pater et Magister
» Sancto Dominico tradidisset. Huiusmodi praeceptum breviter his verbis vel
similibus breviari potest: « Semper laetus esto, studii et pietatis officia
perfice, comites tuos adiuva ».
Laetitiam, imprimis, testantur comites, dicentes: « Zephyrinus
ipsis oculis subridet ». In Salesianorum collegio Villae Sorae, in Tusculano,
sermone Italico nondum perfecte usus, idem Zephyrinus, paucos post menses
secundum obtinuit locum inter discipulos diligentiores. Et eminet in testimonio
scholastico anni illius optima de sui Latini sermonis existimatione, quae tunc
condicio habebatur magni momenti ad sacerdotium suscipiendum. Zephyrini pietas
peculiaritate fruebatur Salesianorum institutionis, Sacramentis fortiter innixae,
potissimum Eucharistia, quae « columna » habetur praevenientis eorundem methodi,
ut, cum Augustae Taurinorum aliquot per menses morabatur non semel per horas in
Sanctuario Beatissimae Virginis Mariae, Christianorum Auxiliatricis, nonnulli
viderent eum diu intime colloquentem cum Iesu.
Cuius Venerabilis Servi Dei sanctitatis fama toto orbe diffusa
impulit ad instruendum processum ordinarium apud Curiam Vicariatus Urbis.
Peculiari igitur Theologorum Consultorum Congressione expleta die VI mensis
Aprilis anno MCMLXXI, necnon RR. Patrum Cardinalium et Episcoporum Sessione
Ordinaria die VII mensis Ianuarii anno MCMLXXII feliciter perfecta, coram
Decessore Nostro v.m. Paulo PP. VI, Decretum super virtutibus heroicis est
promulgatum.
His porro absolutis rebus iure statutis, Nos Ipsi facultatem
fecimus ut Congregatio de Causis Sanctorum Decretum de miraculo die VI mensis
Iulii anno MMVII evulgaret et statuimus ut Beatificationis ritus in pago vulgo
Chimpay nuncupato, in Argentina Republica, celebraretur die XI mensis Novembris
anno Domini MMVII.
Hodie igitur de mandato Nostro Venerabilis Frater Noster
Iosephus S.R.E. Cardinalis Saraiva Martins, Congregationis de Causis Sanctorum
Praefectus, textum Litterarum Apostolicarum legit, quibus Nos in Beatorum
numerum Venerabilem Servum Dei Zephyrinum Namuncurá adscribimus:
Nos, vota Fratris Nostri Stephani Mariae Laxague, S.R.E.,
Episcopi Viedmensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu multorumque
christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto,
auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabilis Servus Dei
Zephyrinus Namuncurá, christifidelis laicus, Societatis S. Francisci Salesii
discipulus, qui optima sua vita Ecclesiam aedificavit multisque iuvenibus
exemplo fuit, Beati nomine in posterum appelletur, eiusque festum die vicesima
sexta Augusti, qua natus est, in locis et modis iure statutis quotannis
celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.
Quod autem decrevimus, volumus et nunc et in posterum tempus
vim habere, contrariis rebus minime quibuslibet officientibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris,
die XI mensis Novembris, anno MMVII, Pontificatus Nostri tertio.
De mandato Summi Pontificis
THARCISIUS card. BERTONE
Secretarius Status
*A.A.S., vol. C (2008), n. 9, pp. 616-618
|