The Holy See
back up
Search
riga

BENEDICTUS PP. XVI

LITTERAE APOSTOLICA

Venerabili Dei Servo Antonio Rosmini
caelitum Beatorum tribuitur dignitas*

 

 

Ad perpetuam rei memoriam. — « Virum esse excellenti ac praestanti ingenio praeditum, egregiisque animi dotibus ornatum, rerum divinarum atque humanarum scientia summopere illustrem, eximia vero pietate, religione, virtute, probitate ... atque erga hanc Apostolicam Sedem amore et studio fulgere » (Gregorius XVI, In sublimi militantis Ecclesiae solio, XX mensis Septembris anno MDCCCXXXIX).

Verbis quidem his Decessor Noster Gregorius XVI, recolendae memoriae, Caritatis Institutum comprobavit, cuius conditorem simul honoravit: Venerabilem scilicet Dei Servum Antonium Rosmini. Omnia in eo summa fuerunt: scientia, fides et in Sedem Apostolicam dilectio.

Die XXlV mensis Martii anno MDCCXCVII Roboreti, apud Tridentum, ex nobili familia ortus est. XIX annos natus Universitatem Patavinam est ingressus: quod propositum adversantibus parentibus usque retinuit, qui insignis domus eum prosecutorem esse voluerant. Rosmini anno MDCCCXXI sacro ordine est auctus. Postea Roboreti paterna in domo meditando ac vestigando nonnullos annos transegit, exspectans quid de se Dominus disponeret.

Exspectavit dum Dominus se vocaret: ipse per se eligere noluit: hoc est « passivitatis principium », quod sibi vult « semper totumque praesto Domino esse, omnibus viribus paratum ad Eius voluntatem tenendam, cum manifestatur ».

Inquisitionibus interea se totum dicat: Deus exinde per certa signa ad Institutum religiosum condendum eum vocat, quod propositum in eius mente cordeque diu multumque versatur. Sic anno MDCCCXXVIII Institutum a Caritate nuncupatum condidit quod salutem perfectionemque animarum sodalium curare contendit atque, vocante Domino, omnis generis caritatem, scilicet spiritus, intellectus corporisque exercere studet. Anno MDCCCXXIX Decessor Noster Pius VIII, licet Instituti propositum comprobaret, palam Antonio Rosmini significavit Dei voluntatem, videlicet « libros scribendi ... ut homines per rationem caperentur, qua ad religionem ducerentur ». Pontificis verbis ille prorsus rescivit suum scribendi cogitandique opus esse Dei voluntatem.

 Duplex deinceps erit suum munus: Instituti religiosi moderandi (cui paulo post Congregatio addetur Sororum Providentiae) et cogitandi scribendique, ut philosophia et christiana religio renovetur. Institutum primum in Italia (in culturali potissimum provincia) incrementum cepit, sed paucis post annis hi religiosi sacerdotesque « pro missionibus ad populum » in Britanniam, Hiberniam aliasque nationes demigrarunt. Rosmini de omni domo condenda sollicitatur, qui sive per se sive per epistulas summa diligentia religiosis colendis operam dat.

Anno MDCCCXXXIX, die XX mensis Septembris, Decessor Noster Gregorius XVI Institutum Caritatis comprobavit. Cum Rosmini complura scriberet opera, quae ad philosophicam, theologicam, asceticam, paedagogicam, iuridicam politicamque disciplinam spectarent, in dissensiones quasdam incidit, immo in persecutiones. Strenue ipse innumeras difficultates toleravit, per quartum fidelitatis erga Pontificem votum (quod proprium est Instituti Caritatis) amorem ostendens in Apostolicam Sedem. Cum omnia concidisse viderentur, Venerabilis Dei Servus benignissimum Providentiae inspexit consilium.

Stresam se contulit, ubi eius Instituti aderat novitiatus; opus inquirendi scribendique producit, animi affectione atque aestimatione tot hominum circumdatus, qui ad eum decurrebant spiritalem moderationem petituri, inter quos Alexander Manzoni annumeratur. Interea anno MDCCCLI apud Congregationem Indicis omnia eius opera perpenduntur. Inde anno MDCCCLIV decretum prodiit « dimissionis », id est « absolutionis » ab omnibus incusationibus eius doctrinarum. Qua de re ipse Domino gratias egit. A terrestribus iam abstractus rebus, die I mensis Iulii anno MDCCCLV ex hoc mundo demigravit. Moriens amico Alexandro Manzoni amicisque suum spiritale reliquit testamentum: adorare, silere, gaudere.

Continuatam sanctitatis propter famam Novariensis sedes dioecesanam inquisitionem provexit, quae annis MCMXCVII-MCMXCVIII acta est. Die XXX mensis Iunii anno MCMXCVIII Congregatio de Causis Sanctorum validitatis Decretum evulgavit atque die XXVIII mensis Septembris anno MMIV Consultorum Historicorum congressio favens suffragium tulit. Idem Peculiaris Congressio Consultorum Theologorum die VIII mensis Februarii anno MMV sensit. Faventibus tandem Patribus Cardinalibus Episcopisque, in Ordinaria Sessione die VI mensis Iunii anno MMVI coadunatis, Nos Ipsi facultatem fecimus ut Congregatio de Causis Sanctorum de virtutibus heroum in modum exercitis foras die XXVI mensis Iunii anno MMVI emitteret Decretum. His porro absolutis rebus iure statutis, Nos Ipsi facultatem fecimus ut Congregatio de Causis Sanctorum Decretum de miraculo die I mensis Iunii anno MMVII evulgaret itemque statuimus ut Beatificationis ritus Novariensi in urbe die XVIII mensis Novembris anno MMVII celebraretur.

Hodie igitur de mandato Nostro Venerabilis Frater Noster Iosephus S.R.E. Cardinalis Saraiva Martins, Congregationis de Causis Sanctorum Praefectus, textum Litterarum Apostolicarum legit, quibus Nos in Beatorum numerum Venerabilem Servum Dei Antonium Rosmini adscribimus:

Nos, vota Fratris Nostri Renati Corti, Episcopi Novariensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabilis Servus Dei Antonius Rosmini, presbyter, conditor Instituti Caritatis necnon Congregationis Sororum a Providentia, qui, ex Divina Sapientia hauriens, Dei hominisque mysterio perscrutando se dedit atque in pastorale ministerium agendum vitam suam impendit, Beati nomine in posterum appelletur, eiusque festum die prima Iulii, qua in caelum est natus, in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Coram omnibus hominibus fulgens habetur exemplar praeclarus hic vir, unde catholica doctrina probandaeque cogitationes usque inter fideles proferantur et quam plurimos homines attingant, quo cuncti, supernis firmati praesidiis caelestibusque perfusi luminibus, salutifera Domini dona et Evangelii bona prolixius uberiusque adipiscantur. Quod autem decrevimus, volumus et nunc et in posterum tempus vim habere, contrariis rebus minime quibuslibet officientibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVIII mensis Novembris, anno MMVII, Pontificatus Nostri tertio.

De mandato Summi Pontificis

THARCISIUS card. BERTONE
Secretarius Status


*A.A.S., vol. CI (2009), n. 6, pp. 466-465

 

top