|
BENEDICTUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
CASSAVIENSIS*
Exarchia Apostolica Kosicensis pro Christifidelibus Ecclesiae ritus Byzantini in
Slovachia commorantibus ad gradum Eparchiae evehitur nomine Cassaviensis.
Qui successimus in beati Petri locum spirituali totius Dominici gregis bono
magna sollicitudine consulere nitimur. Cum vero Exarchia Apostolica Kosicensis
pro Christifidelibus ritus Byzantini in Slovachia commorantibus magna ceperit
incrementa quod attinet ad fidelium numerum atque ad proprium ecclesiasticum
patrimonium servans spiritualem fidem, audito Venerabili Fratre Nostro Cardinale
Praefecto Congregationis pro Ecclesiis Orientalibus, summa Nostra potestate
eandem Exarchiam Apostolicam ad gradum Eparchiae evehimus nomine Cassoviensis
propriis cum iuribus et obligationibus; quam quidem metropolitanae Sedi Prešoviensi
subicimus cuiusque sedem ponimus in urbe Cassovia dum volumus ut Cathedralis
ecclesia maneat templum Nativitatis Beatissimae Mariae Dei Genetricis, quod
hucusque princeps sacra aedes fuit eiusdem Apostolicae Exarchiae. Mandamus
insuper ut omnes sacerdotes in territorio Exarchiae Apostolicae ministerium
exercentes ipso facto novae Eparchiae incardinentur itemque seminarii alumni ex
eiusdem paroeciis novae circumscriptioni ascribantur. Haec omnia reliquaque
secundum normas Codicis Canonum Ecclesiarum Orientalium temperentur.
Insuper de absoluto negotio sueta documenta exarentur et Congregationi pro Ecclesiis Orientalibus mittantur. Hanc denique Apostolicam Constitutionem
iugiter ratam esse volumus, contrariis rebus nihil obstantibus.
Datum Romae,
apud S. Petrum, die tricesimo mensis Ianuarii, anno Domini bis millesimo octavo,
Pontificatus Nostri tertio.
THARCISIUS card. BERTONE
Secretarius Status
Brennus Chestle, Protonot. Apost.
Emmanuel Fernandez, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. C (2008), n. 3, pp. 128-129
|