|
BENEDICTUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
PREŠOVIENSIS*
IN SLOVACHIA ECCLESIA METROPOLITANA
PREŠOVIENSIS
RITUS BYZANTINI ERIGITUR.
Spiritali emolumento nec non regimini Christifidelium Slovachorum ritus
Byzantini Nosmet Ipsi, Qui pergrave Successoris Petri munus exercemus, consulere
volentes, maxima diligentia petitionem consideravimus istius ritus Praesulum
circa evectionem Ecclesiae ritus Byzantini in Slovachia ad gradum metropolitanum.
Condicionem illorum fidelium diligenter inspicientes, quos precibus Nostris
assidue comitamur, audito Venerabili Fratre Nostro Cardinale Praefecto
Congregationis pro Ecclesiis Orientalibus, summa Apostolica potestate haec quae
sequuntur decernimus: Ecclesiam in Slovachia ritus Byzantini in Ecclesiam
Metropolitanam Prešoviensem appellandam evehimus, propriis cum iuribus et obligationibus, decernentes dicionis eius fines eisdem limitibus circumscribi quibus antiqua Eparchia
Prešoviensis circumscribebatur. Eodem tempore stabilem Metropolitae sedem in ipsa urbe
Prešoviensi constituimus. Haec omnia reliquaque
secundum normas Codicis Canonum Ecclesiarum Orientalium temperentur. Insuper de
eodem absoluto negotio sueta documenta exarentur et ad memoratam Congregationem
mittantur.
Quod autem hac Apostolica Constitutione fieri censuimus, perpetuo custodiri
iubemus, contrariis quibuslibet causis haudquaquam obstantibus. Futurum certe
interea esse arbitramur ut haec Nostra sententia novaque rerum ordinatio plurimos pariat salutares fructus posteris annis in apostolatu
cotidiano et in totius gregis illius flore conspicuo.
Datum Romae, apud S. Petrum, die tricesimo mensis Ianuarii, anno Domini
bismillesimo octavo, Pontificatus Nostri tertio.
THARCISIUS card. BERTONE
Secretarius Status
Brennus Chestle, Protonot. Apost.
Emmanuel Fernandez, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. C (2008), n. 2, pp. 58-59
|