The Holy See
back up
Search
riga

BENEDICTUS PP. XVI

LITTERAE APOSTOLICAE

QUIS QUIS UNUM*

VENERABILI DEI SERVAE CAELESTINAE A MATRE DEI
(QUAE SAECULARI NOMINE MARIA ANNA DONATI APPELLATUR)
CAELITUM BEATORUM TRIBUITUR DIGNITAS.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Quisquis unum ex huiusmodi pueris receperit in nomine meo, me recipit; et quicumque me susceperit, non me suscipit, sed eum qui me misit (Mc 9, 37).

Verba haec Beatae Caelestinae Donati animum moverunt, quae sua in vita penitus tenuit. Die XXVI mensis Octobris anno MDCCCXLVIII in oppido Marradi ipsa orta est. Una cum familia petita Florentina urbe, inde a iuventute se Deo consecrare studuit. Cum eandem prudenter moderaretur Pater Caelestinus Zini, Ordinis Clericorum Regularium Pauperum Matris Dei Scholarum Plarum sodalis, qui exinde Episcopus Senensis est renuntiatus, nonnullos annos veluti consecrata vixit, licet in familia maneret. Anno MDCCCLXXXIX tandem suum propositum adimplere potuit, ad quod se a Deo vocari animadvertebat, cum se totam puellis pauperioribus curisque indigentibus curandis dicaret. Hac de re rationes educandi sectans Sancti Iosephi Calasanctii, Florentiae Congregationem Pauperum Filiarum Sancti Iosephi Calasanctii condidit, quae hodie ut Calasanctianae agnoscuntur. Sua in spiritalitate contemplationem aeque ac actionem coniungebat: alte studioseque erga Iesum Crucifixum tenuit devotionem atque Eucharistiae perpetuae adorationis flagrans fuit fautrix. Sicut Calasanctiana religiosa, se parvulis iuvandis totam consecravit. Illis, puellis orphanis potissimum ac captivorum filiabus, mater fuit sollicita et gnara educatrix, quae hoc in magnae prudentiae munere amore perquam materno ducebatur, quod veluti Congregationis signaculum suis discipulis reliquit.

Iterare solebat: in puellis Iesum infantem veneramur . Eo quod summe Divina Providentia fidebat, complures Calasanctianas Oases instituit, quae parvulos, mundi malitia affectos, tuerentur materneque custodirent, unde serene adolescerent.

Florentiae die XVIII mensis Martii anno MCMXXV e vita excessit. Eius sepulcrum in Sancti Iuliani Florentiae templo invenitur, ubi ab anno MCM cotidie Eucharistiam adorans vixit.

Informativus Processus anno MCMXXXV Florentiae incohatus est. His absolutis iure statutis rebus, veneratus Decessor Noster Ioannes Paulus II die XVII mensis Martii anno MCMXCVIII declaravit Dei Servam virtutes theologales, cardinales iisque adnexas heroum in modum exercuisse. Die I mensis Iunii anno MMVII decretum de miraculo, intercessioni eiusdem Venerabilis adscripto atque anno MCMLXI Florentiae facto, prodiit. Statuimus igitur ut beatificationis ritus die XXX mensis Martii anno MMVIII in Cathedrali templo Florentiae celebraretur.

Hodie igitur de mandato Nostro Venerabilis Frater Noster Iosephus S.R.E. Cardinalis Saraiva Martins, Congregationis de Causis Sanctorum Praefectus, textum Litterarum Apostolicarum legit, quibus Nos in Beatorum numerum Venerabilem Servam Dei Caelestinam a Matre Dei adscribimus:

Nos, vota Fratris Nostri Em.mi S.R.E. Cardinalis Antonelli, Archiepiscopi Florentini, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu multorumque christifı`delium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabilis Serva Dei Caelestina a Matre Dei, in saeculo Maria Anna Donati, fundatrix Congregationis Pauperum Filiarum Sancti Iosephi Calasanctii, quae vitam suam impendit altam in Eucharistiam dilectionem testificans et tenuioribus maternam praebens sollicitudinem, Beatae nomine in posterum appelletur, eiusque festum die duodevicesima Martii, qua in caelum nata est, in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Praeclara haec mulier insignes dedit religiosae pietatis fideique testificationes, quae totam suam vitam Deo omnino addixit atque pro Christi Ecclesiaeque amore suam exegit aetatem. Parvulis curandis ad Iesu monitum consentaneum in modum dedit operam. Quapropter exoptamus ut salutifera eius exempla magno sint hominibus qui nunc sunt emolumento, quo ipsi spiritales fructus uberius consequantur.

Quod autem decrevimus, volumus et nunc et in posterum tempus vim habere, contrariis rebus minime quibuslibet officientibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXX mensis Martii, anno MMVIII, Pontificates Nostri tertio.

De mandato Summi Pontificis

THARCISIUS card. BERTONE
Secretarius Status


*A.A.S., vol. CI (2009), n. 2, pp. 102-104

 

top