The Holy See
back up
Search
riga

BENEDICTUS PP. XVI

LITTERAE APOSTOLICAE

Venerabili Servae Dei Mariae Magdalenae
ab Incarnatione (in saec.: Catharinae Sordini)
Beatorum honores decernuntur*

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem habet vitam aeternam (Io 6, 54).

 Vita divina, quam Venerabilis Serva Dei Maria Magdalena ab Incarnatione (in saec.: Catharina Sordini) de Eucharistia hausit, totam per vitam sustinuit eam. Ipsa quidem nata est die XVI mensis Aprilis anno MDCCLXX in Portu Sancti Stephani, dioecesis Soanensis-Pitilianensis. Matrimonii viam recusavit ut suam vitam plane Domino dedicaret. Septemdecim annos nata ingressa est conventum Sororum Franciscalium Ischiae. Perfecta in laetitia vitam degit inter Tertiarias Sancti Francisci, cum gaudio et simplicitate accipiens humillima munera. Anno MDCCCII abbatissa electa est. Licet singulari careret cultura, optime res administravit adque evangelicam perfectionem socias suas attraxit. Cito altiorem contemplationis gradum attigit atque, caelestibus suffulta gratiis, uti antistita a suis consororibus et a multis laicis consilia petituris aestimabatur. Deinde Dominus vocavit eam ut monasticum conderet Ordinem Perpetuarum Adoratricum Sanctissimi Sacramenti. Obsequens suo confessario ac de sui Episcopi consensu, die XXXI mensis Maii anno MDCCCVII Romam petivit. Ob funestos tamen eventus bellicos opera eius protracta est. Denique anno MDCCCXVIII Pius VIII, Decessor Noster ven. mem., prodiens Institutum approbavit, in quo adoratio Sanctissimi Sacramenti fuit et est totius vitae cardo. Brevi tempore Venerabili Fundatrici se sociavit ingens agmen virginum, quae omnes assidue perseverabant in oratione et adoratione eucharistica. Quamvis infirma valetudine affecta et molestiis diaboli, qui, in amore erga Iesum in Sacramento animarum universaeque Ecclesiae inspiciens profectum, hac de causa eam diu vexavit, novum gubernavit Institutum usque ad diem XXIX mensis Novembris anni MDCCCXXIV quo in caelum migravit.

Propter constantem et diffusam sanctitatis famam, anno MDCCCXLV Summi Pontificis Cardinalis Vicarius pro Romana dioecesi beatificationis et canonizationis Causam incohavit per celebrationem Processus Ordinarii. Praehabito Congressu Peculiari Consultorum Theologorum atque Sessione Ordinaria Patrum Cardinalium et Episcoporum, coram Venerabili Servo Dei et Decessore Nostro Ioanne Paulo II die XXIV mensis Aprilis anno MMI promulgatum est Decretum de heroicis virtutibus Venerabilis Servae Dei, ac deinde Nos Ipsi praecepimus Congregationi de Causis Sanctorum ut die XVII mensis Decembris anno MMVII promulgaret Decretum de miraculo eiusdem intercessioni adscripto. Statuimus denique ut ritus beatificationis Romae ageretur die III mensis Maii anno MMVIII.

Hodie igitur Romae in Basilica Lateranensi Sanctissimi Salvatoris atque Sanctorum Ioannis Baptistae et Ioannis Evangelistae, variis de nationibus frequenti coetu Sororum ex Ordine Perpetuarum Adoratricum Sanctissimi Sacramenti necnon christifidelium multitudine adstante, Nostro de mandato V enerabilis Frater Noster Iosephus S.R.E. Cardinalis Saraiva Martins, Praefectus Congregationis de Causis Sanctorum, textum Litterarum Apostolicarum legit, quibus Nos in Beatorum numerum adscribimus Venerabilem Servam Dei Mariam Magdalenam ab Incarnatione, in saeculo Catharinam Sordini:

Nos, vota Fratris Nostri Camilli S.R.E. Cardinalis Ruini, Vicarii Nostri Generalis Romanae dioecesis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabilis Serva Dei Maria Magdalena ab Incarnatione, in saeculo Catharina Sordini, virgo, fundatrix Ordinis Perpetuarum Adoratricum Sanctissimi Sacramenti, apud quam Sanctissimi Mysterii Eucharistici contemplatio praecipuum obtinuit locum, Beatae nomine in posterum appelletur, eiusque festum die undetricesima Novembris in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Quod autem decrevimus, volumus et nunc et in posterum tempus vim habere, contrariis rebus quibuslibet non obsistentibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die III mensis Maii, anno MMVIII, Pontificatus Nostri quarto.

De mandato Summi Pontificis

THARCISIUS card. BERTONE
Secretarius Status


*A.A.S., vol. CI (2009), n. 6, pp. 450-452

 

top